Skip to the text

Caput I

De Psalmorum ratione et instituto.

I. – Carminum vis, Psalmi in piorum cœtibus decantati.

Omnis quidem Scriptura divinitus inspirata est, easque habet dotes quas Paulus commemorat ; ut sit utilis ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus 1 ; cæterum Psalmorum liber cum hæc universa complectitur, tum obtinet imprimis singularem mirificamque vim, qua humanos affectus omnes in Deum transferat ; ut quandoquidem animus corporea

1 II Tim., iii, 16, 17.

mole pressus languet ac deficit, modulatissimi eruditissimique carminis potentia erigatur.

Est autem Psalmorum liber, ut vel inde ordiamur, vetustissimorum hymnorum et odarum vetustissima collectio, quibus prisci illi Hebræi, Dei laudes et a Deo traditæ legis veritatem sanctitatemque, ad hæc gesta majorum, divinaque beneficia privatim ac publice, atque inter ipsa sacra solemnesque conventus, concinebant. Et horum quidem hymnorum cum plurimi laudentur auctores, ut suo loco memorabimus, tum illud certissimum, a sancto Davide potissimum esse conscriptos. Antiquus enim et ab ipsius Davidis temporibus deductus usus obtinuit, ut quæ ipse psalleret, in sacris conventibus canerentur. Neque ipse David canebat sibi ; sed raptus in Deum, quo ipse tradebatur, cæteros pertrahebat, dicens : Magnificate Dominum mecum ; ei exaltemus nomen ejus pariter 1 . Et illud, unde quotidie nocturnas ordimur laudes : Venite, exsultemus Domino ; iubilemus Deo salutari nostro 2 . Quæ dum sancto Davide in verba præeunte canimus, quid aliud quam priscis piorum choris, spiritu ac mente conjungimur ?

II. – In Davide cura cantus, sacræque musicæ.

Certe viro Dei præcipuam fuisse curam, de hymnis in domo Domini coram arca. concinendis, sacra testatur historia : Constituit enim coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israel 3. Quem autem canebant psalmum, sacro textu referente, divinorum operum beneficiorumque memorem, is ab ipso Davide compositus. Neque vero dubium est, quin alios bene multos instinctu divino ipse conscripserit : quo factum est, ut fidelissime de se ipso diceret : Dixit David filius Isai..., egregius Psaltes Israel : Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam 4. Quod quidem de Psalmis dictum nemo non videt, cum præsertim nullum aliud opus Davidis memoretur. Jam, Salomone rege, initiato templo, Levitæ carmina Domini concinebant, quæ fecit David Rex ad laudandum Dominum..., hymnos

1 Psal. xxxiii, 4. – 2 Psal. xciv, 1 . – 3 I Paral. xv, 16 ; xvi, 4. Ibid. 7. – 4 II Reg. xxiii, I, 2.

David canentes per manus suas 1 , adhibitis scilicet organis musicis et quidem illis quæ ipse comparaverat, vel etiam invenerat atque adornaverat, ut sacra refert historia. Quo ritu Ezechias jussit, ut Levitæ laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis 2 : ubi etiam diserte notatum stetisse Levitas tenentes organa David : atque etiam clarius, inter ipsa holocausta cecinisse Dei laudes tubis et diversis organis, quæ David Rex Israel præparaverat 3 : tanta pio regi cantuum cura : tantus amor inerat sacræ musicæ, qua, laudaretur Deus.

Iisdem instrumentis musicis Davidis studio comparatis, ejusdem Davidis hymnos Israelitæ reduces instaurato templo duobus etiam choris constitutis iterabant, quingentis fere annis postquam David obiit : ut tot post sæcula, non modo sacræ ejus voces, verum etiam citharæ, nablia4 aliaque instrumenta quibus ipse usus erat, piorum in cœtibus audirentur : quæ ideo memoravimus, ut constaret apud omnes, sanctum Davidem divino numine unum fuisse excitatum, quo auctore non modo sacra cantica, sed etiam ipse canendi psallendique ritus ad tam longinqua tempora propagaretur. Nam secuta sæcula commemorare quid attinet, cum omnes sciant et ab Hebræis, et a Christianis Psalmos Davidicos fuisse celebratos : quibus non modo urbes pagique, sed etiam deserta et invia personarent, et pias in lacrymas agrestes etiam animi colliquescerent.

III. – Munimenta fidei in Psalmis : primum ex commemoratione rerum antiquarum ; tum, decurrentium.

Nec immerito : cum enim, teste Augustino, nullum aliud canticum nos doceat Deus nisi fidei, spei et charitatis 5, nihil Psalmis utilius ut fides roboretur, spes efferatur altius, charitas inardescat. Et fidem quidem quæ fulciant, hæc sunt : primum commemoratio beneficiorum ac miraculorum Dei, ex quo miseratus homines ignorantia mersos, et falsis plerumque addictos numinibus, patrem fidei nostræ Abraham pacto fœdere sibi copulavit, ejusque familiæ in magnum jam populum excrescenti, pastorem se, ac

1 I Paral., vii, 6 ; I Paral., xxiii, 5 – 2 II Paral., xxi, 50. - 3 II Paral., xxix, 26, 27. – 4 I Esdr. iii, 10, 11. Nehem., xii, 35, 39. – 5 Enarr. in Psal. xci, n. 1.

peculiarem regem præbuit. Quo factum est, ut a servitute Ægyptiaca, liberatam, ac per Mosen mediatorem ornatam legibus firmatam imperiis, castissimis sanctissimisque religionibus ac cæremoniis consecratam, confirmato amplificatoque fœdere, in terram Chanaanitidem ex veterum promissorum fide induceret : seque Abrahami, Isaaci, Jacobique Deum, eumdemque cœli ac terræ conditorem, quem Abramidæ colerent, esse testaretur.

Quin etiam suo tempore Davidem, ex pastore ovium regem, nec minus pietate atque clementia, quam fortitudine victoriisque nobilem suscitavit, quo duce Abramidarum imperium longe lateque propagaretur, pulsisque Jebusæis illa Jerusalem ac mater nostra Sion divino nomini initiaretur ; princeps urbium scilicet, sacrarumque juxta ac legum majestatisque custos, regnique pariter et sacerdotii caput. Quid quod eumdem Davidem inclytum regem, uti jam memoravimus, divino actum instinctu, vatem ac poetam psaltenque Israelis, eumdemque ut rerum gerendarum ducem, ita etiam canendarum auctorem præconemque finxerit ? Unde potissimum nobis hic Psalmorum liber prodiit, quo sua pariter majorumque, imo vero ipsius Dei gesta, vates divinissimo atque excelsissimo præditus spiritu, sempiternæ memoriæ consecravit.

IV. – Vetus apud omnes gentes carminum canticorumque institutum : Mosis aliorumque exempla.

Sane apud omnes populos ille ritus vetustissimus longeque sanctissimus inolevit, ut suas majorumque res carmine celebrarent, ipsisque numeris, ipsa suavitate cantus auribus commendatas, animo etiam ac memoriæ altius infigerent. Quo ritu primus Moyses cum divino numine duo quædam præstitisset, ut Israelitas et per mare Rubrum traduceret, et ab hostibus liberos sanctissimis legibus informaret, gemino carmine hæc duo commendavit, suumque illud protulit : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est ; equum et ascensorem dejecit in mare 1 : cum undis obruti hostes adhuc in conspectu essent, et marinis fluctibus jactata cadavera volverentur. Nec minus excelsum illud

1 Exod., xv, 1.

quod moriturus cecinit : Audite, cœli, quæ loquor 1 , ut legem tot signis portentisque firmatam, hominum mentibus inculcaret. Quo etiam fronte manarunt ea cantica, quorum in libro Numerorum initia legimus2. Nec piis fœminis defuit ille cantandi prophetandique spiritus. Itaque illa Debbora3 superbissimum Sisaram fœminea manu cæsum, ac profligatos hostes currusque diruptos, et subjecit oculis, et posterorum memoriæ tradidit, victoremque laudavit, non hominem, sed Deum. Notum quoque Annæ præstantissimæ foeminæ concepto Samuele, canticum4, haud minore grandiloquentia et exultatione prolatum : ut frustra Græcia jactet Lesbiam illam suam : nobis quoque præsto sunt nostræ poetrides, quæ non infandos amores sed castissimos juxta ac vehementissimos in Deum affectus promant. His igitur David exemplis animatus, eodemque spiritu afflatus, quæ in se Deus beneficia contulit, quæque sibi armis exequenda mandavit, ea pulcherrimis suavissimisque constricta versibus, lyræque seu psalterio apta concinuit, Alcæumque et Pindarum et Flaccum, quam dignitate rerumque gestarum gloria, tam suavitate et magniloquentia vicit. Secutus Ezechias Davidem, rex regem, patrem filius5 : secuti alii vates, Isaias6, Jonas7, Habacucus8, rerumque mirabilium historiam cantibus illustratam, ac temporum signatam notis, posteris reliquerunt : quæ cantica nos ne quid huic operi deesset, et hic commemoravimus, et ad calcem hujus libri exponimus.

V. – Res antiquæ in Psalmis recensitæ.

Hic vero juvat Israelitis impense gratulari, quibus historiam Moses ipse legislator princepsque contexuit ; quibus odas, dramata, idyllia pastoralesque lusus : quibus sententias versibus distinctas informandis moribus composuere reges : quibus denique, pro Simonide, Theocritoque et Theogni et Phocylide, David et Salomon inclyti reges, fuere. Atque horum opera id consecuti sumus, ut quod postea præcepit Plato, poetici modi, divinissimum scilicet loquendi et scribendi genus, nonnisi divinis divino-

1 Deut . xxxii, 1. – 2 Num . xxi, 17, 27. – 3 Judic . v. – 4 I Reg . ii. – 5 Isa . xxxviii,. 10. – 6 Ibid ., xii. – 7 Jon. ii. – 8 Habac. iii.

rumque virorum laudibus celebrandis inculcandisque legibus inserviret : quippe David, noster Pindarus, aliique lyrici nostri non agones olympicos et pugnas umbratiles, sed Abrahami, Isaacique ac Jacobi fidem, et beata Josephi vaticinia ac somnia, plagasque Ægyptiacas, ultricemque Dei manum, atque ipsius auspiciis decertata prœlia, populique etiamnum profugi ac per deserta vagantis errores, seditiones, flagitia atque supplicia, atque inter hostiles insidias successus mirabiles ; legem etiam in monte Sinaï tam conspicua divini numinis præsentia in ipso fugæ initio promulgatam ; denique totam a Mose conscriptam historiam, ipsiusque adeo Mosis dubitantis hæsitantisque lapsum, quæque inde secuta sunt inculcanda ac repetenda posteris, versibus alligarunt ; iisdem quoque verbis quæ in Mosis historia continentur. Hinc illud a Numerorum libro in Psalmos translatum : Adhuc escœ eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos 1 . Quid quod sanctus David, illata arca fœderis in Sionis arcem, illud iterabat quod est in eodem Numerorum libro proditum : Cum elevaretur arca, dicebat Moyses . · Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua 2. Unde nemo non videt promanasse hæc Davidis arcam attollentis : Exurgat Deus, et dissipentur inimici ejus 3 : et cætera totidem verbis, quot Moses proferebat. Nec minus insigne illud mandatum Aaroni ac filiis, ut plebi benedicerent : Benedicat tibi Dominus, et custodiat te : ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui 4 ; quæ translata a Davide in hunc psalmum : Deus misereatur nostri, et benedicat nobis : illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri 5. Atque hæc, aliaque id genus, cum ex libris a Mose conscriptis atque ex antiquissimis sub eodem Mose frequentatis ritibus repetebant, nihil aliud quam Mosen, resque a Mose gestas tanquam sub oculis repræsentabant, ad confirmandam rerum antiquarum fidem.

Omitto cætera in Psalmis ejusdem plane spiritus, quæ veterem historiam referant ; neque prætermissum illud, unde orsus est Moses, nempe orbem universum, non machina, non manu, non

1 Psal. lxxvii, 30, 31 ; Num. xi, 33. – 2 Num. x, 35. – 3 Psal. lxvii, 2. – 4 Num. vi, 24, 25. – 5 Psal. lxvi, 2.

16

aliunde conquisiti aut anxie elaborata materia, non denique atomorum concursationibus atque conflictibus, sed statim Dei nutu ac verbo constitisse, datasque cœlo ac sideribus terræque ac mari, quas servarent leges. Quo ex capite Moses præclara illa ac mira contexuit, quæ Abrahamo, patriarchis, sibique ipsi atque universo populo contigisset : ut nempe constaret eum, a quo tanta miracula profluxissent Deum, non alium esse quam ipsum cujus voce jussuque, nullo alio subsidio, universus orbis in lucem emerserit. His igitur inhærens David eumdem ubique prædicavit Deum, qui verbo velut misso, ac voce prolata, tot ac tanta gessisset : cujus deinde legibus omnia tenerentur ; unde illud : Extendens cœlum sicut pellem, qui tegit aquis superiora ejus 1 : quo loco qui non videt allusum ad illud Mosis : Fiat expansio in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis 2, plane cæcutiat. Neque minus luculentum illud in eodem psalmo : Qui fundavit terram super stabilitatem suam : non inclinabitur in sæculum sæculi. Abyssus sicut vestimentum amictus ejus : illud denique : Ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem fundasti eis : terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram 3. Et alio in psalmo clarius, disertisque verbis : Verbo Domini cæli firmati sunt ; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum : congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos 4. Ubi quid aliud repetitum, quam illud sancti Mosis, Congregentur maria 5 ? subditumque illud, unde omnia orta sunt : Quoniam ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt : atque additum velut corollarii loco : statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ; præceptum posuit, et non præteribit 6. Quis ergo negaverit Davidem a Mose doctum, ad illud initium cuncta revocasse ? Jam odæ seu Psalmi, eruditissimum scilicet poematis genus, non modo ad antiquam novamque historiam, sed etiam ad festos dies et sacrificiorum ritus, ac majorum instituta semper alludunt. Quis autem nesciat apud Hebræos, leges, mores, ritusque ita intextos historiæ, ut hæc a se invicem avelli nequeant ? neque unquam futurum fuit, ut David hæc om

1 Psal. ciii, 2, 3. – 2 Genes., i , 6 – 3 Psal. ciii, 5 ; 9. – 4 Psal. xxxii, 6, 7. – 5 Genes., i, 9. – 6 Psal. cxlviii, 5, 6.

nia, totamque adeo majorum historiam ab ipsa genesi mundique initiis repetitam caneret, populoque, ut vulgatam notamque canendam traderet, nisi eam quam nunc quoque legimus a Mose contextam historiam, et in manibus habuissent, et animo penitus imbibissent.

VI. – Contutati ex Psalmis, qui Pentateuchum ab Esdra aliisve confictum credunt.

Quo magis admirari libet eorum hominum amentiam, qui Mosis nomine semper insignita ac celebrata volumina, recentioris ætatis auctoribus tribuunt : pars Esdræ ; pars insulsum commentum aversati, antiquioribus aliis circa Salmanasaris tempora scriptoribus, ut nuper apud Batavos quidam, nullo historiarum traditionisve suffragio, somniarunt. Atque illi, si Deo placet, bene Christianos se haberi putant, si Christum nominent, a Christo commendata instrumenta contemnant : præposteri homines, quibus nihil pensi est evertere omnia, dummodo cæteris doctiores acutioresque videantur, ac sine more modoque, gravissimo in argumento ludant. Qui quidem, ut hic omittamus tot scriptores, tot prophetas, totumque adeo Hebraica ? reipublicæ statum, cum Mosis historia librisque connexum : ut hæc, inquam, omittamus, unius Davidis vetustissimi regis testimonio, et hymnis a toto pridem populo decantatis, cumulatissime refelluntur. Huc accedunt alia cantica, Psalmorum libro comprehensa. Canit enim ipse Salomon dedicato templo1, a parente Davide institutos sanctissimi juxta ac nobilissimi ædificii apparatus : canunt alii alia piorum regum gesta : canunt profligatam captivamque gentem, ac Mose contempto impietas a Mose intentatas minas. Canit Ethan Ezraites2 datam Davidi, Davidisque soboli de regno obtinendo fidem velut in irritum abiisse, Deumque piis cantibus ad pristina promissa revocat. Quid plura ? quæ ante templum conditum, quæque templo stante, everso, restitutoque recentissima memoria gesta essent, ea suis distincta notis atque temporibus canimus, ut antiquissimis interesse conventibus, prisca sacra intueri, atque in his cum sancto Davide aliisque sacris vatibus, Christum cogitare videamur.

1 Psal. cxxxi. – 2 Psal. lxxxviii, 20 seqq.

VII. – Firmata fides ex vaticiniis Davidicis de Christo : hinc quoque spei incitamenta.

Nam et illud confirmandæ luculentissimum argumentum in Psalmorum habemus volumine, ut de Christo venturo a Da vide edita oracula audiamus. Cum enim antiqua per Abrahamum ac Mosen gesta, uni Christo suis temporibus adventuro prælucerent ; designatus est David, utraque inter tempora medius, qui quidem vetusta memoraret, iisque firmandis nova ipse gereret : tum quod erat vel maximum, futura præcineret. Neque immerito : quippe cum prognatus e Davide Christus, Davidis filius appellandus esset. Itaque ob eam causam evectus est in regnum, ut Christi regno præluderet ; datusque Salomon ille pacificus, in quo intueretur Christum pacis principem. Hinc David universas res Christi executus, et ante luciferum geniti originem sempiternam, et inter homines nati, regnum, sacerdotium, gloriam atque dedecora cecinit,. Iudæorum ac Gentium coïtiones conjurationesque, crucem denique ipsam ac resurrectionem et ascensum in cœlos, secutasque victorias1 et ad fidem Abrahæ traductas omnes gentes, in ejus scilicet semine Christo benedictas ; magnamque Ecclesiam toto jam orbe diffusam2, revocatosque tandem, tanquam postliminii jure, ad sui generis nominisque primordia mortales, per tot sæcula divinitatis oblitos. Neque vero quidquam est, quo se Christus commendet magis quam Psalmorum libro. Se Davidis filium, Davidis quoque Dominum, Davidis ipsius auctoritate decernit3. In ipsa etiam cruce, Davidis Psalmo pronuntiato4, tantum sacrificium atque humani generis propitiationem initiat : Davidis intentus oraculis, profitetur sitim felle acetoque sedandam5. Quis ergo est tam languidus, quem ista non moveant ? Quis non fide viva Davidicos sonet Psalmos rerum gestarum memores, præsentium testes, præscios futurorum ? Cumque tot ac tanta super Christum et Ecclesiam olim a Davide prædicta, jam repræsentata videat, quis non futura præmia, qui postremus est denique divinarum promissionum fructus, animo complectatur ?

1 Psal. cix, ii, xxi, xlvi, lxvii, lxviii, lxxi, xv, etc. – 2 Psal. xxi, 26, 28. – 3 Matth. xxii, 43, 44 ; Psal. cix, 1. – 4 Matth. xxvii, 46 ; Psal. xxi, 1. – 5 Joan. xix, 28 ; Psal. lxviii, 22.

VIII. – Spes incitata in Psalmis : futuræ vitæ felicitas sub figuris adumbrata.

Atque hæc illa spes est, quam secundo loco diximus incitari Psalmis ; quo enim exurgat divinæ bonitatis atque potentiæ, Christique adeo fide fretus animus, nisi ad res divinas atque sempiternas ? Unde ipse sanctus David : Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum 1 ; atque iterum : Beati qui habitant in domo tua, Domine : in sæcula sæculorum laudabunt te 2 ... Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tvæ potabis eos 3 ; quam sane exuberantiam sanctæ et a Deo præstitæ voluptatis, fragilis hujus et egenæ mortalitatis conditio non capit.

Sane confitemur futuri sæculi felicitatem non perspicuis disertisque verbis, sed sub figurarum involucris, pro veteris Testamenti ratione, a sancto Davide, ut a sancto Mose, fuisse adumbratam : quemadmodum enim, teste Paulo ad Hebræos, Abraham cum Isaac et Jacob repromissionis cohæredibus 4, in promissa terra tanquam in aliena, extructis tantum casulis demoratus, ibique se hospitem ac peregrinum recognoscens, sub ejus figura cœlestem patriam, ac paratam a Deo civitatem permanentem inquirebat : ita beatus David cum repromissam terram, populo Dei armis asserit ; dum Jerusalem extruit, atque ad sanctuarium, celebresque cœtus divino numini consecratos, totis anhelat præcordiis : quid aliud in eis nisi Christum et aperta per Christum æterna illa nec manufacta sancta, atque illam beatissimam in cœlis sanctorum societatem recogitat ?

IX. – Loci quidam in Psalmis, quibus spes omnis ad præsentem vitam redacta videatur.

Neque vero quemquam movere debet, quod hæc David aliive cecinerint : Non mortui laudabunt te, Domine 5 ; et : Non est in morte, qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi 6 ? Et illud : Exibit spiritus ejus, hominis scilicet, ei ipse revertetur in terram suam : in illa die peribunt omnes cogitationes eorum 7 . Et illud : Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annun-

1 Psal. lxxii, 26. – 2 Psal, lxxxiii, 5. – 3 Psal. xxxv, 9. – 4 Hebr. xi. – 5 Psal. cxiii, 17. – 6 vi, 6. – 7 cxlv, 4.

tiabit veritatem tuam 1 ? Illud denique cujuscumque sit : Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam ? aut cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terret oblivionis 2 ? quibus homini post mortem, non cantus, non Dei laus, non denique memoria aut cogitatio ulla relinquitur. Quin ipsi mortui Deo penitus excidisse, et a manu ejus omnino repulsi, hoc est, in nihilum abiisse videntur, cum dicitur : Sicut vulnerati dormientes in sepulcris : quorum non es memor amplius : et ipsi de manu tua, repulsi sunt 3 : quibus ad cumulum additur : Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino in regione vivorum 4 ; ut qui hac in vita degunt, soli canere, soli placere Deo, soli in Deum sperare judicentur.

X. – Horum locorum explicatio, atque inde quoque vitæ futuræ spes firmata.

Hæc inter meminerimus quæ illorum temporum conditio fuerit : nondum enim affulsisse plene cæleste lumen illud, quo futuram vitam intueri detur : nondum propalatam esse sanctorum viam 5, ut ait Apostolus, Evangelio denique et Christo reservatum, cœlestia arcana reserare : neque rudem populum ad animarum statum, aut ad spirituales illas castasque delicias, quæ sensum omnem exusperant, assurgere potuisse : quas proinde in vivorum cœtibus festisque adumbrare, et crassam adhuc gentem hoc sensibus objecto pabulo inescare oporteret. Quare Davidem aliosque hujus ævi vates, dum hæc et alia supra memorata de mortuis referunt, nihil aliud in mortuis attendisse constat, quam naturalem mortuorum statum, quo omnia hujus vitæ consilia cœptaque intereant ; non sacris, non profanis cœtibus interesse, aut festos dies cum populo agere liceat ; quod est verissimum. Neque enim in sepulcris exaudiebatur ulla vox Domino lætantium, aut ulla templi videndi in sepulcro spes erat : quæ cum ingemiscerent, neque quidquam aliud moriendo deplorarent ; nempe illud ostendebant, in his omnem sibi vitæ jucunditatem repositam, neque videri quidquam in morte tetrius aut in sepul-

1 Psal. xxix, 10. – 2 Psal. lxxxvii, 12, 13. – 3 Ibid. 6. – 4 Psal. cxiii, 18 ; cxiv 9. – 6 Hebr. ix, 8.

cris tristius, quam quod ibi Dei laus, et illa animi in Deum exultantis gratulatio conticesceret.

Hinc spiritualibus verisque Judæis, hoc est, veris laudatoribus, qui in rudi licet gente ad excelsiora animos attollebant, vitæ melioris certa spes affulgebat. Qui enim solo Deo ejusque laudibus delectarentur : qui fieri posset, ut eos Deus ipse desereret : neque curaret mortuos, qui ad extremum usque halitum omnem in ipso gloriam ac voluptatem collocarent ? an ipse eorum ora in æternum clauderet, animas ad suam imaginem ac similitudinem factas extingueret ? Absit hoc a tanta Dei benignitate : imo veris illis sancteque Judæis spirituales oculos aperiebat intus, quibus in sempiterna gaudia mentem intenderent. Hinc illud : In Deo salutare meum, et gloria mea : Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Tum adhortatio : Sperate in. eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra : Deus adjutor noster, et quidem in æternum 1. Ne adversarios, ne insidias, ne ipsum interitum servi Dei metuant : imo vero beatos se futuros, inter immortales Dei laudes exclament his verbis : Beati qui habitant in domo tua, Domine ! in sæcula sæculorum laudabunt te 2 : qualia passim in Psalmis occurrunt. Quin igitur, inquies, sanctus David hæc futuri sæculi bona exponebat planis disertisque verbis ? nempe quia hæc parce commemoranda erant, quæ crassioribus ingeniis risui, aut etiam offendiculo futura essent : quippe cum in mortuorum animabus, more gentilium, nihil nisi impios cultus, falsos Deos scilicet ex hominibus consecratos, aut placandis manibus inferias, ac divinationes umbrarumque citationes, sive, ut vocant, necromantias, aliaque perinde inania, imo etiam noxia et infanda cogitarent. Itaque animarum ac futuri sæculi arcana, crasso adhuc populo tecta sub figuris, quibus et perfecti doceri, nec rudiores gravari possent.

XI. – Charitatis incitamenta in Psalmis.

Jam nihil est cur amplius de summo Davidis erga Deum amore quæramus : effulget ubique in Psalmis, primum quidem ipsa res simplicibus ac familiaribus verbis : Diligam te, Domine 3 : deinde

1 Psal. lxi, 8, 9. – 2 Psal. lxxxiii, 5. – 3 xvii, 12.

amandi causæ ; Dei veritas, sapientia, sanctitas, pulchritudo, majestas ; induti decore, invecti nubibus, insidentis cœlos, atque inde coruscantis, elocantis montes, naaria increpantis, liquefacientis terram, totumque orbem nutu commoventis : tum, hæc inter magna et admirabilia, effusa bonitas, omnibus provida, nec dedignata corvos quantumvis aspera voce Deum invocantes : in homines vero propensa benevolentia, inexhausta liberalitas, deinde in electos plebemque dilectam paternus animus, promissorum fides, tutaque amicitia, nihil curæ, nihil officii prætermittens : studium erga pios, erga impios quoque patientia : denique indulgentia erga pœnitentes : horumque omnium vivax, ipsisque visceribus atque ossibus insidens sensus, unde ille clamor : Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi 1 ?

Qua, in re quandoquidem Israelitarum sancta gens, non ritu cæterarum, visibiles ac deauratos deos coleret ; David Mosen secutus, singularem operam adhibuit, ut per se inconspicuum, neque tantum sensus omnes, sed ipsam etiam mentis aciem supergressum, operibus, beneficiis, miraculis conspicuum præsentemque redderet. Hinc illa in Psalmis amori inflammando assidua consideratio operum Dei : horum præstantia, ordo, varietas, immensæ sapientiæ industriæque testis : atque inter opera Dei, illud præclarissimum, nempe in populo Israelitico, humanæ gentis fœdus cum Deo initum : atque hic nobilissimum ac perfectissimum opus, quo se Deus exhiberet, ipsa lex omni auro purior ac pretiosior2. Hanc ergo beatus David amat, amplectitur, deosculatur, Dei veritate ac decore plenam : hanc nocte dieque versat : huic intelligenda ? inhiat : non a manibus unquam, non ab ore dimittit : hanc gestat in oculis : hanc imo pectori medullisque infigit ; hujus admiratur speciem, arcana scrutatur ; in ea, spem, gaudia, gloriam, divitias, amicitias, consilia omnia denique reponit : hujus æquitati ac rectitudini se aptat : ea se regit, se tuetur, se exornat ; arma hæc, hunc clypeum, hos ornatus, venustatemque cogitat3 : sic amat, sic fruitur. Quorum omnium hoc caput : Scitote, quia Dominus ipse est Deus : ipse fecit nos, et non ipsi nos 4 : quod ubique in Psalmis, quam graviter, tam

1 Psal. xxxiv, 10. – 2 xviii, 11. – 3 cxviii. – 4 xcix, 3.

varie ac suaviter inculcatum, ut ei a quo sumus nos nostraque omnia, corpus, animum, cogitationes, sensus, voluntatesque penitus addicamus.

XII. – In Psalmis admirabilis sensus charitatis in Deum.

Hæc amoris incitamenta : hæ causæ : tum effectus mirabiles : Dei admiratio : exultatio in Deum : tanta illa quidem, ut ex animo in corpus redundet : unde illud : Sitivit in te anima mea : quam multipliciter tibi caro mea 1 : et : Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum 2. Tum Dei canendi mira suavitas, quæsitumque in citharis amori solatium : dulcesque atque uberes ex vera pietate fletus. Hi Davidis sensus : at postquam voluptate amens a lege aberravit, insecuti gemitus tristiores, iique continui : tum ex imo pectore non modo suspiria, verum etiam fremitus : non aves solitariæ flebilius sonant ; non leo rugit violentius ; tum ipso luctu contabescentes artus, nec modus lacrymis : his cibos, his lectum irrigat : versi in fontes oculi : excavatæ propemodum genæ, deductique in sinum rivi ne ipsa, quidem venia inarescunt. Quis non exardescat ad tantos Davidis ignes ? his auditis carminibus, hoc amore perspecto, quis tam durus atque immitis animus, qui non gustet ac videat quam suavis sit Dominus ?

XIII. – Charitatis quoque erga proximum ; etiam erga inimicos.

Nec minor in sancto rege fraternæ charitatis sensus : quippe cum inter alias tanti principis dotes, mansuetus ejus ac misericors animus a Salomone filio imprimis commendetur : Memento enim David, inquit, et omnis mansuetudinis ejus 3. Quo animo et Saüli necem machinanti parcit, et mortuum ulciscitur : imo etiam deflet amarissimis ac verissimis lacrymis, quanquam ejus nece regnum ad se translatum videbat4. Quod quidem in Isbosetho Saulis filio contigit, cujus percussores rex optimus merito supplicio affecit5, testatumque voluit non gratum facturos, qui sibi adversantes cæde compescerent. Toto denique Israele conquisivit e Saulis domo quos beneficiis cumularet6 : tam excelso erat animo,

1 Psal. lxii, 2. – 2 lxxxiii, 3. – 3 cxxxi, 1. – 4 II Reg. i, 17. – 5 Ibid. iv, 12. – 6 Ibid. ix.

tam erecto supra omnem injuriarum memoriam. Sane cum ipse Nabalum ferum hominem, interfecturus esset, mitissimo Abigailis alloquio placatus, has edidit voces, invictæ immortalisque. clementiæ testes : Benedictus Dominus... et benedictum eloquium tuum : et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea 1 : tantam voluptatem vir mitissimus ex misericordia ceperat. Quid Semel ille nequissimus, a quo non modo probris, verum etiam lapidibus impetitus tantus rex, et tamen dedit veniam, suosque a nefarii vilissimique hominis cæde prohibuit : neque Salomonem in eum commovisset2, nisi novo regno sub adolescentulo rege, aula inquietissima, turbarum aliquid a præfracto turbulentoque ingenio metuisset. Cæterum ubi hæ causæ aberant, indulgentissimum se præbuit. Cujus rei gratia non immerito hæc de se ipse prædicat : Opprobrium insipienti, ô Deus, dedisti me : obmutui et non aperui os meum, quoniam tu fecisti 3. Satis enim intelligebat nihil licere impiis adversus bonos, nisi Deus furentibus habenas permitteret ; atque in illatis injuriis, non eorum malevolentiam, sed Dei justissimi ac providentissimi considerabat manum. Itaque iram suam premebat tacitus : Ego autem, inquit, tanquam surdus non audiebam, et sicut mulus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones 4 tot licet petitus insidiis, tot maledictis lacessitus, tam inultus indefensusque, ut etiam inimici insolescerent, et silentium conscientiæ imputarent. Virum enim innoxium oppugnabant gratis : ac pro eo, inquit, ut diligerent, detrahebant mihi : posuerunt adversam me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea 5 : et tamen semper mitis atque benevolus, etiam adversus ingratos, nihil cuiquam intentabat mali, et ab omnibus proditus, ad Deum se convertebat, atque omne præsidium, omne solatium in oratione reponebat : Ego, inquit, orabam ; tantos inter dolos atque nequitias : et iterum : retribuebant mihi mala pro bonis ; sterilitatem animæ meæ, id est, ut me orbum, egenum, cassum omnium facerent : at ego, cum mihi molesti essent, non arma, non odia,

1 I Reg. xxv, 32, 33. – 2 III Reg. ii, 8, 9. – 3 Psal. xxxviii, 9, 10. – 4 xxxvii, 14, 15. – 5 cviii, 3-5.

non ultiones cogitabam : quin potius : induebar cilicio ; humiliabam in jejunio animam meam , et oratio mea in sinum meum revertebatur : quasi ad amicum, quasi ad fratrem meum sic ambulabam 1. -hoc est, tacitas fundebam in sinu meo preces, ac fraternæ societatis memor, intuebar in hoste quamvis, amicum et fratrem. His inimicorum injurias propulsabat : Oratio, inquit, mea in beneplacitis eorum, vel ut habet Hebræus : Oratio mea pro malitiis eorum 2. Itaque medias inter frendentium iras, attollebat ipse puras ad cœlum manus, clara voce testatus : Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis : persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat 3. Sic ille præ veniebat evangelicam lucem, quasi jam audisset dominicum illud : Diligite inimicos vestros ; benefacite his qui oderunt vos : orate pro persequentibus et calumniantibus vos 4 ; et illud : Noli vinci a malo , sed vince in bono malum 5.

XIV. – Inimicorum commemoratio , atque adversus eos imprecationes in Psalmis quam a vulgari sensu abhorreant.

Sane cum in omnibus fere Psalmorum versibus de inimicis querentem Davidem audiamus, operæ pretium erit semel intelligere quos ille inimicos habere se putet. Sunt autem inimici Dei, hoc est, violenti quique injusti, oppressores : uno verbo scelerati atque impii ; hinc illa vox : Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ? perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi : cujus rei testem invocans Deum, hæc subdit : Scrutare me, Deus, et cognosce cor meum : probante, et scito cogitationes meas 6 .

Quæ cum ita sint, neminem commoveri oportet tot execrationibus, quibus Veteris Testamenti scriptores, et ipse sanctus David, hostes Dei suosque diris devovere, infaustaque omnia imprecari videntur : non enim in animum tam mitem, tamque ab ultione purum, hæc, ut sonant, incidunt. Sed ita intelligenda, primum ut conditionalia sint, hoc est, ut mali male pereant, nisi

1 Psal. xxxiv, 12-14. – 2 cxl, 5. – 3 vii ; 5, 6. – 4 Matth. v, 44. – 5 Rom. xii, 21. – 6 Psal. cxxxviii, 21-23.

resipuerint : non enim David benignissimus perditissimorum hominum sanguine delectatur, pro quibus se jejuniis, cilicioque afflictabat. Hæc ergo comminantis potius quam imprecantis sint. Certe cum impios videbat se superbe efferentes ; quo studio in Deum erat, extabescebat animo, et in lacrymas diffluebat : Vidi enim prævaricantes, et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt : exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam 1. Neque alia causa suos etiam detestatur inimicos, quam quod dolis, contumeliis, ac cædibus excogitatis, Dei conculcabant leges : Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei 2 . Hæc igitur causa erat, cur eos quoque execratus, infausta minitaretur ; qua in re clementiæ potius quam iræ indulgebat : id enim agebat exemplo ipsius Dei, ut gravibus minis a scelere deterreret. Hinc illa precatio ; Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei : convertantur, et erubescant valde velociter 3 . Accelerari petit pœnas, quibus fracti contumaces, cito revertantur ad Deum, seque ad pœnitentiam inflectant. Quo etiam illud pertinet : In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem 4 : ne aut impunes ipsi magis superbirent, aut prostratis legibus vitia grassarentur : quod si nec pœnis deterriti, destinato animo in Deum insanire porro pergunt ; tum justitiæ ardentissimum studium seu zelum, imo ipsam Dei justitiam induti David aliique sancti, deposcunt ad supplicia præfractam et omnia ausuram insolentiam, ne Deus ipse alere scelera videatur : hoc illud est, quod David modo prædicabat : Perfectum odium : Perfecto, inquit, odio oderam illos 5 : non ultionis libidine, aut animi explendi studio, sed ex perfecta regula veritatis, qua homines diligimus, scelera odimus, et coerceri volumus.

Huc accedit harum imprecationum sensus excelsior6 : namque, teste Chrysostomo, quæ execrationes videntur, execrationis specie vaticinia sunt. Sic Judæ proditoris Judæorumque pœnas, imprecationis specie David exequitur : extorres, profugos, vagos, ad hæc errore atque amentia percitos fore denuntiat : quæ non

1 Psal. cxviii, 136, 158. – 2 Ibid. 139. – 3 vi, 11. – 4 c, 8. – 5 cxxxviii, 22. – 6 cviii, lxviii, cviii.

optat, sed prævidet : neque hæc execramenta, sed oracula sunt prophetici spiritus. Hæc igitur omnia, duabus de causis facile excusantur : justitiæ zelo, ac prophetandi auctoritate : quæ duo paucissimis complexus Augustinus : « Hæc, inquit 1 (sanctus David) futura prædixit, non quasi ut evenirent optavit. Quanquam et in spiritu Dei Propheta sic ea dicat, quomodo illa Deus facit ; certo judicio, bono, justo, sancto, tranquillo ; non perturbatus ira, non amaro zelo, non animo inimicitiarum exercendarum, sed justitia vitiorum puniendorum : verumtamen prophetia est : » hactenus Augustinus. Cæterum meminerimus multa in Veteri Testamento pro eorum temporum ratione dici : quibus temporibus frangendæ contumaciæ ac duris cervicibus edomandis, Dei severitatem ostentari et eminere oportebat : quibus temporibus Moyses hominum mitissimus, ad tot ac tanta supplicia inferenda cogebatur : quibus Elias in duces ac milites superbientes de cœlo eliciebat ignem2 : quibus Elisæus immissis ursis ulciscebatur etiam parvulos licentius debacchantes3 : quæ nunc si quis cogitet, audiet a bono Domino : Nescitis cujus spiritus estis 4 : cum alia poscat is qui arundinem confractum non conterit, neque extinguit Unum fumigans 5.

XV. – De veteris populi sacramentis, pioque erga ea Davidis affectu.

Atque hæc de ratione et instituto, ipsoque adeo, ut ita dicam, Psalmorum spiritu, deque animis ad fidem, spem, et charitatem inflammandis, in antecessum colligere placuit : quod sparsa in Psalmis, validiora et incitatiora visa sint, si uno velut aspectu intuenda proponerentur. Quem ad locum pertinet de veteribus sacramentis, deque miro erga ea Davidis affectu dicere. Sacramentorum autem veterum nomine, latiore significatu hic intellecta volumus, arcam, templum, Sionem, sanctam civitatem, terram ipsam Israelitis hæreditati datam, denique ea omnia quibus Christus, Ecclesia, atque ea quam expectamus, beata et æterna civitas, designantur. Sane duabus de causis hæc veterum Hebræorum animis penitus inhæsisse notum, et quod prisca me-

1 In Psal. xxxvi, Serm. I, n. 9. – 2 IV . Reg. i, 12. – 3 Ibid. ii, 24, – 4 Luc. ix, 55. – 5 Isa. xlii, 3 ; Matth. xii, 20.

morarent, et quod ventura nuntiarent. Ac primum ea erat arca fœderis, quæ a Mose fabricata, jam inde ab initio Israeliticæ peregrinationis testis, populo profugo ac per invia deerranti, ac deinde posteris præstitisset præsentiam Dei1. Et intus quidem Decalogi tabulæ, in ipso Sinai Dei digito exaratæ, non modo præsentem, verum etiam imperantem, ac tantum non fulminantem Deum referebant. Desuper vero impositum propitiatorium sive opertorium, scabellum pedum Dei 2, attestante Davide, ejusque sedes erat : vacua illa quidem, si oculos consuleres : neque enim ulla forma quam videres, insidebat ; sed, si intelligeres, puræ menti exhibebat invisibilem Israelis Deum. Cæterum tanta tamque occulta majestas, fusis inde clara, voce oraculis, atque explendescente virtute divina, se præsentem dabat. Quo cum accederent, inhabitantem Deum, ac sub ejus numine refluum Iordanem, ut in quodam psalmo canitur3 : collapsa Jerichuntis, neque unquam resurrectura mœnia ; collapsa Deum delubra, ipsumque Dagonem : ad hæc Philisthæos insanabili percussos plaga, aliaque miracula recentissima memoria per arcam edita, coram intueri videbantur. Ad hanc igitur David miris desideriis suspirabat : exultabat ad sanctuarium in quo collocata erat. Hic vultum seu faciem Dei, hic Deum ipsum assidue requirebat, cum diceret : Faciem tuam, Domine, requiram 4 . Hanc alii vates his verbis reposcebant : Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! unde subdunt : Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum 5. Hanc pulchritudinem, gloriam, decus, sanctitatem Israelis quotidianis vocibus appellabant : hinc ille solemnis adorandæ arcæ ritus, propter insidentem Deum, juxta Davidicum illud : Adorate scabellum pedum ejus 6. Nec minoris erat cultus, arca prodeunte, tanquam triumphante Deo, Davidis exultatio et tripudium ; nequidquam succensente regina7. Is inerat pio regi affectus in arcam : cujus rei gnari, cum Absalomum fugeret, universi Levitæ arcam attulerunt, tanta in calamitate solatio futuram. At dixit rex ad Sadoc : Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi

1 Exod. xxv, xxxvii. – 2 Psal. xcviii, 5. – 3 cxiii, 3, 5. – 4 xxvi, 8. – 5 lxxxiii, 1, 2. – 6 xcviii, 5. – 7 II Reg. vi, 20, 21.

eam et tabernaculum suum. Si autem dixerit mihi -. Non places : præsto sum : faciat quod bonum est in oculis suis 1 . Quæ verba perpendentibus nihil incredibile habere videbuntur affectus mirabiles in arcam, quantos passim in Psalmis ardescere videbimus.

Auxit religionem ipsa structura templi auctore Salomone : illata, videlicet arca, fœderis in locum suum2 ; quem locum Dominus a se designandum per Mosen edixerat3 : a se designatum tot signis editis firmaverat4 : quo in loco sacri cœtus, castæ religiones, sancta convivia, pii cantus a majoribus traditi celebrarentur. Hinc Jerosolyma Deo dilecta civitas : fervebant viæ ad urbem ac domum Dei ferentes, ingente lætitia ac plausu, ut sæpe in Psalmis legitur : terra ipsa Palæstina summæ voluptati erat : quippe tot divinis manifestationibus consecrata ; tot inibi vigentibus avitæ fidei ac divinæ beneficentiæ monumentis. Ad eam ergo David exul incredibili cupiditate ferri : populus vero universus in Babyloniam transportatus, eam assidue cogitare, extra eam gemere, non lætitiæ unquam indulgere, non cantibus : Quomodo enim cantabimus canticum Domini in terra aliena 5 ? Quin etiam urbe diruta, templo in cineres redacto, locum tamen ipsum venerari ac diligere ; unde illud in Psalmis captivitatis tempore piis cum fletibus decantatum : Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus : placuerunt ipsa rudera eversæ civitatis ac templi : et terræ ejus miserebuntur 6, id est, excisam, desolatam indefesso luctu prosequentur. Ac præsentes quidem eo deferre munera ac thus, ut est a Jeremia proditum7 ; absentes vero, e loco captivitatis eo intendere oculos, ac verso in patriam vultu ex præscripto majorum8 preces fundere : exemplo Danielis flectentis genua, Deumque adorantis contra Jerusalem 9 : eo quod jam inde a Davidis Salomonisque temporibus, Dei nomen ac titulus ibi collocata essent : tanta loci reverentia, tanto templi desiderio, tanta charitate patrii soli tenebantur.

Hæc inter, veri ac spirituales Judæi, hoc est, ante Christum Christi discipuli, altiora cogitabant, et rerum cælestium sacra-

1 II Reg. xv, 25, 26. – 2 III Reg. viii, 6. – 3 D eut. xiv-xvi. - 4 III Reg. viii, 10. – 5 Psal. cxxxvi, 4. – 6 ci, 15. – 7 Jerem. xli, 5. – 8 III Reg. viii, 48, – 9 Dan. vi, 10.

menta venerati, novam Jerusalem, novum templum, novam arcam intuebantur. Ut enim reliqua aperta et obvia prætermittam, arca testamenti, Christi Ecclesia est : vera Dei sedes, in qua. pro Decalogi tabulis, evangelici mandati cæleste depositum. Arca in deserto, arca capta a Philisthæis et inter eos victrix, arca in campis sylvæ et variis in domibus vaga peregrinantem, afflictam, ab inimicis oppressam, et tamen ubique victricem et semper Deo plenam demonstrat Ecclesiam. Arca elevata in Sionis arcem ac deinde in sanctuarium, eamdem Ecclesiam monstrat, sed jam triumphantem, et ad cœlos translatam. Quin etiam sublimiore sensu arca, ipse Christus, quo velut oraculo Deus insidens, quid velit edicit : arca, ipsa Christi caro quam plenitudo divinitatis inhabitat ; quod Dei scabellum olim apostoli in terris, et nos quotidie in mysteriis adoramus1. In qua carne, ut in arca, descendit et ascendit Deus ; et quidem descendit ad multitudinem filiorum Israel, quod est de arca in Numeris proditum2 ; cum in terris visus est, et cum hominibus conversatus 3 : rursus autem ascendit in requiem suam 4 , ad paternum sinum unde exiverat, et ubi semper erat unigenitus filius, huc ergo ascendit cum arca sanctificationis suæ 5 : cum carne quam suscepit. Sic arca illa fœderis, sic antiquum illud templum in quod illata est, ad novum quoque Testamentum pertinent ; ideoque Joanni per illam beatissimam visionem in cœlo apparuere6. Quo exemplo nos quoque et templum et arcam videmus in cœlo, cum in his cœlestia mysteria contemplamur. Quæ omnia si exequi nunc pergimus, imus in longum ; sed hæc tamen commemorari e re fuerit, cum ut vel præcipuus ac frequentissimus in Psalmis illustraretur locus, tum ideo maxime, ut quoties ejusmodi occurrerint, occurrunt autem sæpissime, statim intelligeremus quo nos deducerent. Ergo arrige aures, Christiane lector, et ubi talia in Davide legeris, tu mihi fac cogites, non arcam, fragile lignum, aut tabernaculum confectum pellibus ; non urbem lapidibus compositis, non templum divinæ majestati angustum ; sed Christi et Ecclesiæ sacramenta : sed vivos lapides, Christo angulari lapidi coaptatos ; sed ipsam Eucharis-

1 Vid inf. ad Psal. xcviii, 5. – 2 Num. x, 35, 36. – 3 Baruc. iii, 38. – 4 Psal. cxxxi, 8. – 5 Ibid. – 6 Apoc. xi, 19.

tiam præsentis Dei testem : denique cæleste regnum et æternam felicitatem.

Chapter 3 of 153