Skip to the text

Caput VIII. de usu psalmorum in quocumque vitæ statu

XXXIX. – Ut in Davidis rebus, seipsum quisque cogitet ; ex sancto Athanasio.

Jam eo devenimus, cujus gratia cætera instituta sunt, nempe ut Psalmis recte et ex Spiritus sancti magisterio utamur. Eum in locum extat magni Athanasii Epistola ad Marcell., cujus hæc summa est : Psalmos ad omnem pietatis usum esse accommodatos, tribus maxime causis : primum, quod reliqui libri singulare quoddam argumentum habeant, cum Psalmi omnia complectantur, historiam, mores, legem universam ; Christum, ejusque gesta ac mysteria : Veteris denique Novique Testamenti partes omnes, quotquot essent, ut supra vidimus : alterum, quod in Psalmis omnem humanam vitam, omnes casus adversos prosperosque videas. Recte omnino, cum David proponatur unus omnium exemplum : pastor ignobilis rex a Deo designatus : tum singulari prælio victor, dux belli, regis gener atque aulæ miraculum, postea infesto rege vagus, inops, nulla apud cives, nulla apud exteros sede. Quin etiam idem David jam rex, stabili jam imperio, totque victoriis propagato, iterum insectante Absalomo filio, profugus ac despectus, ubique spectaculum rerum humanarum ; atque ut ipse de se cecinit, ut portentum factus2 : unus omnia expertus, regum fluxam gratiam et acerba odia, plebem instabilem : infi-dos amicos, filium quoque infensum : hoc est domi forisque intuta omnia et adversa ; animo interim divinis imperiis ubique obsecundare, atque adeo inconcusso. In hoc ergo intuere tanquam in speculo omnes fortunæ vices ; fortunam autem atque humanas res quid loquor ? Sunt et rebus divinis suæ vicissitudines, non Deo sed homine variante, atque ad mutationes suas quodammodo inflectente divinum illud. Ecce enim sanctus David ab innocentia

1 De Doct. christ. ii, 13, n. 20 ; et iv, n. 26. – 2 Psal. lxx, 7.

in peccatum, a peccato ad pœnitentiam versus, te docebit castæ ac puræ animæ quam se amicum Deus præbeat : quam offensus territet, et quas intentet minas : quanto solatio sit peccata deploranti ac deprecanti veniam. Hæc igitur meditare, resque Davidis tuis rebus accommoda : sic ad veram pietatem et ad veram rerum divinarum humanarumque notitiam, proficere poteris.

XL. – Cum Davide expurgandi et ad Deum transferendi affectus : ex eodem Athanasio.

Huc accedit tertium, his fere consectaneum : in uno Davide, animi affectus omnes, cuicumque scilicet fortunæ accommodati. Neque enim David, aut ullus vere pius, affectavit unquam stultam illam fictitiamque apathiam, hoc est, imperturbabilitatem, sive potius indolentiam aut insensibilitatem, si ita loqui fas est, quam stoici jactant. Vis metum ? Considerabam ad dexteram, et videbam ; et non erat, qui cognosceret me : periit fuga a me ; et non est, qui vitæ meæ curam gerat 1 . Vis animum dolore mersum ? Tribulationes inferni invenerunt me : præoccupaverunt me laquei mortis 2. Vis post pericula exultantem ? Circumdantes circumdederunt me : et in nomine Domini ultus sum eos ; et : Aperite mihi portas justitiæ, ingressus in eas, confitebor Domino ; et : Hæc dies quam fecit Dominus 3. Talia ubique inveneris, ubique spes, metus, dolores, gaudia, eaque omnia ad summum ; quorsum igitur ista ? nempe huc, ut affectus purgentur ac Deo serviant, spes ab humanis rebus ad eum traducatur, metus ac tristitia gravibus in periculis frangant superbiam, Deumque ultorem in animum reducant ; gaudia ad verum revocentur usum, quod est gaudere in Domino, exultare in Deo salutari suo : ut quocumque in affectu verseris, sive læteris, sive metuas, sive supplices, sive gratias agas, exemplum habeas quid canas, Psalmorumque verba tibi aptes, imo non alium, sed te ipsum loqui sentias. Hæc suadet Athanasius : eam enim Psalmorum esse vim, ut cum cæteri libri diligendum Deum, orandum atque ad veniam inflectendum, deploranda peccata, eorumque agendam pœnitentiam doceant : sit in Psalmis formula orandi, pœnitendi, exultandi in Domino, et

1 Psal. cxli, 5. – 2 xvii, 6. – 3 cxvii, 11, 19, 24.

in quocumque statu acceptæ, amissæ, recuperatæ gratiæ, ea exequendi quæ Deo placeant ; quo nihil promptius ad corrigendos mores, atque affectus omnes submittendos Deo : hinc illud effici, ut animus diversis affectibus veluti chordis intensis et in perfectissimum concentum temperatis, homo ipse sub Dei manu sit organum musicum, in quo nihil inveniatur dissonum ac discordans : non idem recte sentiat, ac prave agat ; vel in uno genere rectus, in alio pravus sit : in quo denique nulla sit perturbatio, nullus ordinatus affectus, sed totus homo recta ratione ductus, ac divinæ serviens voluntati : ex quo existat illa eutymia, sive recta et æquabilis animi compositio, de qua Apostolus : Æquo animo aliquis in vobis est ? psallat 1 : quo etiam intelligimus Deo psallere, aut canere posse neminem, qui non in Deum tendat, omnibus animi affectibus ex rationis præscripto aptis et ordinatis.

Hæc fere Athanasius ille magnus, quæ a sene quodam viro venerabili accepisse se refert : cætera quæ ad singulorum Psalmorum in quocumque vitæ statu vim usumque memorat, hic prætermittimus, quod in singulis quibusque Psalmis observari ea, magis e re arbitramur.

XLI. Vera psalmodia ex sancto Augustino.

His consentanea scripsit Augustinus : « Qui sunt, inquit, qui psallunt ? qui operantur : parum est. Qui operantur cum tristitia, nondum psallunt. Qui sunt qui psallunt ? qui cum hilaritate faciunt bene. In psallendo enim hilaritas est. Et quid dicit Apostolus ? Hilarem enim datorem diligit Deus 2 . » Is igitur est uberrimus sanctæ psalmodiæ fructus, ut bene facientes, cum beato Davide lætemur in Domino ; quod a sancto viro præstitum in summis etiam calamitatibus. His institutus, christiane lector, perge ad intelligendos canendosque Psalmos : perge ad psallendum Domino, quæ vel maxima pars est christianæ pietatis ; atque ut id præstes, Davidem indulto, ejusque intimis sensibus imbuare. Ac primum quidem verba perpende, singulisque teipsum apta : exemplum demus vel unum cujus ad normam exigas reliqua. Jaces in miseriis,

1 Jac. v, 13. – 2 August. In Psal. xci, n. 5.

qui frequentissimus est vitæ humanæ status, arripito Psalterium solatii loco. Ibi occurrat illud : Obmutui, et non aperui os meum 1 : quibus in verbis quanta vis ? Non enim obmutui tantum, sed ne os quidem aperui, non verba, non querelæ, non denique gemitus, aut inconditæ voces erumpunt doloris testes : cohibita intra pectus suspiria : hæc extra. Intus autem, humiliatus sum, non superbia, aut contemptu conticesco, quod est dedignantis, nec metu, quod est prementis magis ac dissimulantis, quam continentis iram ; sed reverentia ulciscentis Dei. Causa enim tam humilis silentii : Quoniam tu fecisti : non Saul, non alii obtrectatores, sed tu qui hominum voluntates perversas regis. Nec interim patientissimo quamvis deest acerrimus doloris sensus, quo victus exclamat : Amove ά me plagas tuas, abstine manum, cujus impetum jam ferre non possum : nam a fortitudine manus tuæ ego defeci : nec vires ullæ suppetunt. Nec tamen succenseo sævienti quamvis : nam in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem : non ira, non odio, aut libidine abreptus increpas homines ; sed iustissimo quidem, licet intolerando judicio. Et posuisti ut tineant omnia desiderabilia ejus : omnes spes, opesque ejus corrupisti ; quibus malis propulsandis homines frustra laboramus : omnino enim vane conturbatur omnis homo, neque ulla ratio expediendæ salutis, aut ullum a te nisi ad te perfugium. Quare ad divinam benignitatem totum se convertit : Exaudi... Domine... auribus percipe lacrymas meas ; est namque vox in lacrymis : sunt tibi aures luctuum lamentorumque audientes. Atque hinc spes solatii : Remitte ut refrigerer, priusquam abeam ; non a te voluptatem, non felicitatem postulo in hac umbra vitæ fragilis ; sed statim abituro breve refrigerium : vita enim evanescit : vix respiravero cum ecce mors aderit, et amplius non ero. Hujus exemplo cæteros non jam interpretare, sed imitare Psalmos, translatis ad te sancti Davidis sensibus. Hæc autem et similia si meditando et orando ex Psalmis exsculpseris, fiet illud quod ait Paulus : Psallam spiritu, psallam et mente 2 : fiet illa sancta et perfecta psalmodia, quam Augustinus docuit, ad quam te manu ducimus.

1 Psal. xxxviii, 10 et seqq. – 2 i Cor. xiv, 15.

Quis autem nobis dederit, ut cantando liceat suave illud experiri quod est apud Joannem : Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum 1 : quodque est his consectaneum : Et quidquid petierimus, accipiemus ab eo, quoniam mandata ejus custodimus, et ea quæ sunt placita coram eo, facimus : qua. fiducia exclamemus cum beato Davide : Ab omni via mala prohibui pedes meos2 ; et illud : Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundam puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus 3 : neque interim in nobis, sed caste et sincere gloriemur in Domino, cujus misericordia stamus.

XLII. – Optimus psalmodia usus, ex eodem Augustino.

Neque prætermittendum illud ejusdem Augustini passim ; tunc Psalmos videri suavissimos, ac divinissima luce perfusos, cum in his caput et membra, Christum et Ecclesiam, sive aperte propalatos, sive latenter designatos intelligimus. Neque propterea ab historico, sive litterali atque immediato, ut aiunt, sensu aberrare nos oportet : quin eo erit clarior ac fundatior secretioris illius intelligentiæ sensus, quo typum ipsum, hoc est, historiam ac litteram figemus certius. Quare iterum atque iterum erigamus animos ; atque ubi Davidem atque Salomonem ; tum Davidis hostes, Saulem, Achitophelem, alios ; ubi bella et pacem, captivitatem, libertatem, ac cætera ejusmodi audimus ; tum animo infigamus Christum, et Ecclesiam laboribus periculisque exercitam, atque inter adversa et prospera peregrinantem ; tum sanctorum persecutores, non modo visibiles, sed etiam invisibiles illos atque aereas potestates pugnasque in hac vita perpetes, ac secuturam postea pacem sempiternam.

1 i Joan. iii, 21, 22. – 2 Psal. cxviii, 101. – 3 xvii, 25.

Chapter 9 of 153