Skip to the text

Caput III. de variis psalmorum, generibus

XXI. – Variorum generum in Psalmis ratio et vis.

Varia Psalmorum genera : sunt enim vel morales, sive adhortatorii, sive imprecatorii, vel deprecatorii, vel historici, vel prophetici : et per omnes quidem fusa suavitas cum grandiloquentia ; sed in moralibus, hæc singularem habent gratiam, sententiarum pondus, ac dicentis auctoritas, styli denique gravitas. Sidera in cœlo citius quam in Psalmis sententias numeraveris. Quasdam, exempli gratia, commemorabimus : Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion 1 sunt sic excelsi, et imperturbabiles : Et : Beatus qui cogitat de paupere 2 : et : Oculi Domini super iustos 3 ; et : Noli æmulari male agentes : qui Psalmus, quot verba, tot habet sententias : has insignes : Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas : et : Mutuo accipiet peccator, et non solvet : justus autem miseretur, et tribuet 4. Jam auctoritas : Attendite, popule meus, legem meam 5 ; et : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos 6 , et : Audite hæc, omnes gentes 7 : jam a populo Dei ad omnes quaquaversus populos auctoritate propagata. Quo etiam pertinet toties interpositus Dei sermo, et quidem lectore interdum admonito, Deum esse qui loquatur : ut : Peccatori autem dixit Deus 8. Huc accedit styli gravitas, inculcata veritate ac miris verborum veluti aculeis infixa mentibus : deprecatorios commendat fides, ac reliqua omnibus nota, maxime humilitas : Humiliata est in pulvere anima nostra : conglutinatus est in terra venter noster 9 : et : Adhæsit pavimento anima mea 10 : aliaque ejusmodi. Historicos appellamus, sive eos qui veteres revolvunt historias, quales sunt : Attendite : et : Confitemini : 11 sive eos qui a Davide, aliisque, de rebus suis compo-

1 Psal. cxxiv, 1. – 2 xl, 2. – 3 xxxiii, 16. – 4 xxxvi, 1, 16, 21. – 5 lxxvii, 1. – 6 xxxiii, 12. – 7 xlviii, 2. – 8 xlix, 16. – 9 xliii, 25. – 10 cxviii, 25. – 11 lxxvii, civ, cv, cvi.

siti : ut est quinquagesimus, postquam Davidi Nathan exprobravit adulterium et eædem. In his prætermissa non modo nomina verum etiam fere particulares circumstantias, quæ personam Davidis aliorumque proprie designarent : credo, ut omnibus Psalmos decantaturis facilius aptari possent.

Quibus vero priscas historias repetit, tres sunt præcipui : lxxvii, civ, cv. Id autem in illis cum primis notabile : ipse narrationis cursus : nec omnia enarrata, sed summa : certo orationi scopo constituto, quo omnia referantur ; insertis etiam quæ historiam illustrent, lectorem doceant, animum afficiant, atque in optatum finem quasi manu ducant : quæ nos sigillatim in cujusque Psalmi expositione notabimus.

Propheticos vero dicimus, ut ratio nominis præfert, qui futuras præcinunt sive Christi et Ecclesiæ, sive aliorum quoque res : suntque hi duplicis generis ; alii mere prophetici, ut qui de solo Christo ; alii mixti : iique iterum duplicis generis, sive David verbi causa,, de rebus suis locutus animo repente in futura rapto, res Christi interserit ; sive de se multa dicit in figura Christi, quorum in ipsum Christum sit sensus illustrior ; quæ hic commemorare nihil attinet, cum suis tradantur locis.

Chapter 5 of 153