Skip to the text

Caput IV. de profunditate et obscuritate psalmorum

XXII. – Profunda Psalmorum ; hujus rei prima causa, ex rerum celsitudine.

Psalmorum mira profunditas, cujus hæ sunt causæ : primum quidem ratio communis eloquiorum Dei, quæ Spiritus sanctus ita vult constituta, ut animos non tantum manifesta pascant, sed etiam secreta exerceant veritate 1 : sic Augustinus. Quo fit ut præter obvios sensus, alii intus, et in ipsa veluti medulla delitescant : quid enim planius quam illud : Deus, in adjutorium meum intende : Domine, ad adjuvandum me festina 2 ? et tamen videre est, quam hunc locum versando et scrutando penitus, sanctus ille

1 Epist, ad Volus. cxxxvii, n. 18. – 2 Psal. lxix , 2.

abbas apud Cassianum miros verosque sensus, velut reconditos thesauros eruerit ? « Habet ille versiculus adversus discrimina invocationem Dei ; habet humilitatem piæ confessionis ; habet sollicitudinis ac timoris perpetui vigilantiam ; habet considerationem fragilitatis suæ, exauditionis fiduciam, confidentiam præsentis præsidii : habet amoris ardorem, insidiantium formidinem, quibus perspiciens se noctu diuque vallatum, confitetur se non posse sine sui defensoris auxilio liberari1. » Hactenus Cassianus ; tu ipse vide reliqua : et unius versiculi divitias inexhaustas fatebere. Cujus generis profunditatem in omnibus Psalmis, non commentatorum diligentia, sed recitantium pietas, et in meditatione exardescet ignis inveniet.

XXIII. –Altera causa, ratio prophetici sermonis : tertia ex sublimitate poeseos.

Atque hæc profunditas summa cum perspicuitate conjuncta est. Sunt alia in divinis Eloquiis obscura, cum Dei majestas ad reverentiam sui velut nube se involvit. Quam profunditatem auget ratio prophetiæ, ubi ille spiritus propheticus scrutatur omnia, etiam profunda Dei 2 , futuraque expedit interdum per ambages, quæ nonnisi summo studio, summaque diligentia alia ex aliis eruendo, recludantur. Huc accedit vis poetices, sensuumque sublimitas, ac pernicitas motuum : tum brevitas, atque undique emicantia fulgura, quæ segnes oculi non ferant : tum is quem diximus, odarum genius, sublimis, eruditus, rapidus, tam subitis rerum personarumque commutationibus, plerumque nec lectore admonito. Neque enim sacri vates dum Deum inducunt loquentem, id semper præfigunt : Hæc dicit Dominus ; aut ut ipse Psalmistes : Peccatori autem dixit Deus 3 : hæc enim adhibent cum oscitantem quoque ac stertentem auditorem tanquam e gravi somno excitant : cæterum plerumque id aliaque ejusmodi prætermittunt, ne velut cursu suo profluens retardetur ac languescat oratio : attentas enim aures postulant, quæ per se nec admonitæ, rerum gustum sensumque capiant : atque id ex consuetudine sermonis illius quem vocant incitatum vehementemque ; cui ad res ipsas citius properanti verborum circuitus impe-

1 De Orat. collat. x, cap. x. – 2 I Cor. ii, 10. – 3 Psal. xlix, 16.

dimento sint. Quæ vis vigilantes, aut etiam assuetos, adjuvat et arrigit ; tardos desidesve aut prætervolat, aut etiam obruit.

XXIV. – Alia causa, ex linguæ sacræ ratione.

Atque hæc obscuritas plerumque oritur ex linguæ hebraica ? brevitate et genio. Sane qui diversarum gentium indolem inspexerint, intelligunt ut ingeniis, ita linguis inesse tarditatem, aut levitatem mobilitatemque quamdam. Et quidem Hebræi, Arabes, alii, fervido sub cœlo nati, quæ volunt rapido sermone significant ; plura gestibus nutibus que, quam verbis conficiunt : in sermone multa supplent. Hinc illa in Jobo, ac persæpe in Davide obscuritas pene inextricabilis ; non quod illa lingua per sese ambigua, sed quod antiquissima, atque a vicinis eoque amplius sæculis obsoleta, fere nos fugiat ; sintque inaccessa prorsus, quæ ipse usus aperire, quæ ipsa familiaris sermonis ratio mollire ac supplere consueverat. Quo etiam factum est, ut verborum virtus intercideret ; particularum vero quibus oratio continetur, solo usu nota proprietas, atque ideo fere ignota nobis, pendentem abruptumque sermonem relinqueret. Denique occurrunt, ut in antiquissima lingua, imperfecta multa, atque in aliis linguis ipso usu perpolita. Quæ ut sacrorum librorum antiquitatem auctoritatemque commendant ; ita necesse est, ut nobis maximas ac propemodum insuperabiles difficultates pariant : ac revera testatur non modo explanationum, sed versionum etiam propemodum infinita varietas, quam in exsculpendis penitus hebraicarum vocum significationibus clarissima ingenia laborarint.

Chapter 6 of 153