Caput VII. de ratione legendi et intelligendi psalmos
XXXVI. – Utilis obscuritas : ex fide intelligentia.
Psalmos ut et cæteras Scripturas, divino Spiritu id agente, ita compositos esse constat, ut plana et aperta obscuris implicitisque interjecta sint : quam in rem egregie Augustinus : Locis apertis fami : obscuris fastidio occurritur l : id ergo agat vir pius, ut claris et apertis fidem, spem, charitatem alat : hæc infigat memoriæ : his se extollat ad Deum. In obscuris id primum cogitet, quod idem Augustinus ait : « Si parum intelligit populus christianus Psalmos quos cantat, credit bonum esse quod cantat2 : » hac fide viam paret ad intelligentiam, eodem Augustino teste : « Gradus intellectus fides ; fidei fructus intellectus3 : » hinc reconditus sensus pio labore quærat : et quasi medullam fracto nucleo suavius gustet.
XXXVII. – Ratio legendi Psalmos : pauca de auctoribus quos maxime secuti sumus, ac de Commentario Hieronymi in Psalmos.
Nos pium hunc laborem adjuvandum suscepimus : dum constitutis argumentis scopum attentioni Agimus : dum scrutamur litteram, et ex sacra, Historia, quantum possumus, omnia repetimus : dum interdum annotamus quæ pietatem inflamment ; alia eo exemplo quærenda indicamus. Occurrunt sane in Psalmis magnæ difficultates : tu his superandis nostras notas adhibe, breves illas ac parabiles, quoad ipso usu doctus, meliora assequare. Nec tamen hic subsistas velim : non enim delectabit Psalmus per singulos versiculos anxie excussus, ac velut articulatim incisus ; tu mihi Psalmi scopum, tu tenorem universum mente complectere ; ac si quidem in Psalmorum titulis præfixa argumenta repereris, recte : sin minus, vel nostris utere vel horum exemplo
1 Lib. II De Doct. Christ. cap. vi, n. 7 et 8. – 2 Tract. xxii, in Joan. n. 5. – 3 Ibid. n. 1 et 2.
alia ipse conquire : huc deinde collima, huc omnia refer. Neque hic gradum figito : quin Davidem secutus, ac pias in laudes effusus sancto amori vela pandas : ibi agente intus Spiritu tanta illa, tam mira, tam beata flent quanta nos nec docere nec scribere, ac ne quidem animo providere possumus.
Huc ut te perducamus, optimos quosque ac sanctissimus interpretes sequimur ; e Græcis Chrysostomum, Theodoretum ; e Latinis Ambrosium, Augustinum ; alios ejusdem notæ : certe Hieronymum hac in re eminentissimæ auctoritatis virum, non modo perpetuum interpretem, ac per aspera quæque viæ ducem damus ; verum etiam ex doctissimis ejus lucubrationibus atque ex ipsis Commentariis in Psalmos, selectissima quæque proferimus.
Neque nos fugit hos Commentarius a Sixto Senensi et aliis, sancto viro abjudicatos : nos ejus esse dicimus, qui quadringentesimo fere Christi anno scriberet, qui nullam memoraret hæresim quæ non quarto sæculo extitisset, qui monachi proposito viveret, qui Hierosolymitanum solum rusque Bethlemicum præsepi Dominico delectatus incoleret, qui ea quæ ex hebraica eruditione promeret, Hieronymo proferret ubique gemina. Sin autem sæpe allegorica, et alia quæ ab Hieronymi consuetudine ac sensu abhorrere viderentur : nihil mirum, cum in ipsa præfatione testetur a se quidem tradi magis Origeniana quam sua1 : quod et ipsum Hieronymus sæpe fecerit, ne quidem admonito lectore2. Quin etiam in psalmum xciii, longam interpretationem referemus, quam ipse Augustinus ex Hieronymi Commentariis in Psalmos sumptam esse testetur, tam reliquis similem, ut nihil supra. Refert et Gregorius ex eo Commentario quædam sub Hieronymi nomine. Quin ipse Hieronymus eas interpretationes a se in Psalmos editas memorat3, quæ in hoc libro reperiantur. His victi fatentur hos Commentarios ex Hieronymo potissimum esse consarcinatos ; quod nobis sufficit.
XXXVIII. - Ordo versuum ; Vulgatæ glossemata, quorum hic pleraque referuntur.
Cæterum ad intelligendam Vulgatam versionem, non parum hæc conferant. Primum, si restituas, ut fecimus, versuum dis-
1 Praef. in Psal. – 2 Lib. i adv. Ruf. – 3 Comm. in Psal. ii.
tinctionem interdum perturbatam : alterum si annotaveris quædam Vulgatæ glossemata, ut est, benedicere Dominum, pro laudare, celebrare : item exultare, eodem fere sensu, ut : Exultabit lingua mea justitiam tuam : et Exultabo manè misericordiam tuam 1 ; pro laudabo, celebrabo cum gaudio ; quo fere sensu confiteri, pro laudare : confessio pro laude, quanquam suo quoque sensu, ponitur pro confiteri peccata : mortifico pro morti dedo : mortificati pro cæsis : malignari pro male agere : zelare pro invidere, sive æmulari : redimere pro liberare ; aut etiam pro emere, comparare seu sibi vindicare : furor pro ira vehementi : salutare Domini, pro salute quæ ab ipso sit : cornu pro superbia, sive etiam pro robore : in idipsum pro simul, ut est : Exaltemus nomen ejus in idipsum 2 id est, simul, pariter : peccatores pro impiis, interdum pro inimicis : in finem, pro admodum, alias pro in perpetuum ; legem dare, statuere, ponere, pro docere ; moveor pro cado vel labasco ; calix pro portione alicui attributa, funes seu funiculi pro eodem, comparatione ducta ab agris metandis et dividundis ; ossa pro viribus, sæpe pro interioribus, quo ultimo sensu, et venter et renes ; adinventiones pro studiis, cogitationibus ; mansueti pro piis ; pauper pro afflicto et calamitoso ; interdum pro viro bono ac modesto, nec inflato opibus. Jam illa notiora, usquequaque pro semper, infernus pro sepulcro, framea pro gladio, scandalum pro offendiculis, spiritus pro flatu et vento, humilis pro vili, atque eodem exemplo humilitas pro vilitate atque infirmitate, reverentia pro ignominia et confusione, necessitates pro angustiis, exercitatio pro meditatione passim. Jam dirigere pro rectum facere, corrigere pro regere vel dirigere : quod est ipsum persæpe appendere, ut correxit orbem terræ 3 , id est direxit, libravit quasi utrinque appenso pondere, atque eodem sensu correctio, directionis ac firmamenti loco ; convertere pro reverti, sæpe pro avertere, aut simpliciter vertere, vix ullo persæpe præpositionum discrimine, non modo in verbis compositis, sed etiam in universa phrasi, quale est illud : Averte mala inimicis meis 4 , hoc est, adversus inimicos. Denique causales particulæ, quia, quoniam ; sæpe pro etenim, pro tamen, pro quamvis,
1 Psal. l , 16 ; lviii, 17. – 2 xxxiii, 4. – 3 xcv, 10. – 4 liii, 7.
pro cum ; quale est illud specie obscurissimum, re plenissimum : Et omnes vias meas prœvidisti : quia non est sermo in lingua mea 1 : quo quid obscurius ? at verte sic : Tu quidem, ô Deus, omnes cogitationes meas prospexisti, cum ne verbum quidem proferrem ullum : plana sunt omnia, significaturque nihil opus verbis, arcana omnia in ipso mentis nostræ sinu intuenti. Interjectiones quoque : Euge, quod est animantis, pro vah, quod magis est indignantis et exprobrantis. Atque hæc ex eo orta, quod ejusmodi in hebraica lingua suam proprietatem habent, cui latina non respondeant. Mitto hebraismos in sacris versionibus frequentissimos, dum interpretes anxie metuunt, ne verbo Dei aut addant, aut detrahant vel apicem unum, suaque interserant ; atque ideo obscura malunt quam aliena tradere ; hinc ergo hebraismi suis annotandi locis : frequentiores hi : verbum, pro ipsa re : anima, pro persona tota, seu pro supposito, ut aiunt, atque ipso individuo, anima simul et corpore, ut cum de Josepho scribitur ; Ferrum pertransiit animam ejus 2, id est personam, corpus. Sic est anima nephesh, aliud est rouach, spiritus, mens ipsa sive anima rationalis. Alius hebraismus frequens : Hæc facta est mihi 3 : absolute ut nos dicimus : Hoc factum est mihi : Latini negotium subintelligunt, ac neutro vertunt : Hebræi fœminino. Item tabernaculum pro domo, frequens : forte ex antiquo ac pastoritio ritu habitandi sub pellibus : decor pro templo, seu tabernaculo, pro arca, pro sacro monte in quo collocata erat : quod ea terræ sanctæ, ipsisque Israelitis, decori et ornamento essent. Pariunt etiam obscuritatem in verbis conjugandis, temporum non satis observata discrimina, cum præteritum pro futuro, aut vicissim ponunt : præsentis quoque temporis ambigua plerumque apud Hebræos nota. His qui insueverit, non levi in Psalmis exponendis labore levabitur. Illud interim admoneo, ne solœcismos nimis horreant : nostri enim interpretes, quod fatendum est, dum se plebeio sermoni ac vulgi captui accommodant, nihil barbarismos aut solœcismos veriti, atque omnino ex græco malo latinum pejus fecere : quem in locum præclare Augustinus : Qui sunt in stylo delicatioris fastidii, « eo sunt infirmiores quo doctiores vi
1 Psal. cxxxviii, 4. – 2 civ, 18. – 3 cxviii, 56.
deri volunt. Bonorumque ingeniorum insignis est indoles, in verbis verum amare, non verba1. »
Chapter 8 of 153