Caput V. de textu ac versionibus (commentarius)
XXV. – Monitum necessarium, in variis lectionibus ac versionibus eamdem inesse rerum et doctrinæ summam : tum de textu ac versionibus regulæ : prima regula.
In his difficultatibus superandis id primum : has diversitates nihil ad fidei morumque normam pertinere ; namque in originali
textu, inque interpretationibus Ecclesiarum usu celebratis, atque ideo in Vulgata nostra eamdem esse doctrinæ summam, ne uno quidem apice detracto ; tum confutandis erroribus ac stabiliendis, asserendisque dogmatibus idem robur : denique auctoritatem summam, veramque pietatem. Quare cum nos, reliquorum expositorum exemplo, ad hebraicos fontes, aut etiam, cum opus est, ad alias versiones recurrimus, id omnino valet non ad rerum summam, atque, ut aiunt, substantiam, sed ad illustrandam, confirmandamque veritatem ; tum ad investigandos illustriores aptioresque sensus ; totam denique orationis seriem suis nexibus melius componendam : quod præfari oportuit, ne quis dubitationi aut calumniæ pateret locus.
His constabilitis, de textu ac versionibus duas ponemus regulas : primam, qui litteralem sensum sectentur, eis ad fontes hebraicos recurrendum : id enim Patres omnes, id Theodoretus, id Chrysostomus ubique faciunt. Hieronymus vero adeo favit hebraicæ veritati, ut post Septuaginta quos vocant interpretes, non modo catholicæ Ecclesiæ usu, verum etiam evangelicis apostolicisque litteris consecratos, novam versionem quarto demum Ecclesiæ sæculo, ex hebraicis fontibus instruere non dubitaret : cujus ex Hebræo Scripturam interpretantis tam litteratum laborem, teste Augustino1, etiam Judæi fatebantur esse veracem. Quo factum ut Ecclesia latina universa, duce etiam romana omnium ecclesiarum matre, hebraici textus fiducia, novam hanc versionem antiquæ et vulgatæ, quam tunc vocabant, tandem anteponeret ; in omnibus quidem Scripturæ libris, præter unum Psalterium, ea forte causa quam postea referemus. Tum vero evenit id, quod evenire posse nec Augustinus providerat2 ut tot Ecclesiæ Christi quæ latinam sonarent linguam, Septuaginta interpretibus unum interpretem Hieronymum anteferrent. Nec puduit romanam universamque latinam Ecclesiam, aliter legere quam Lucas, quam Paulus, aliique scriptores sacri retulissent, aut Ecclesiæ ab ipsa christianitatis origine retinuissent : cujus rei exempla si referre incipiam, ne ego in re certa, et comperta nimis diligens videar. Sed latini nostri his permoti non sunt, cum intelligerent totam
1 Lib. xviii De Civit. Dei cap. xliii. – 2 Ibid.
hanc legendi varietatem, uti prædiximus, nihil omnino pertinere ad rerum doctrinæque summam. Quin ipse Augustinus, Septuaginta interpretum tantus fautor, ut etiam Prophetis eos æquare videatur, textum tamen hebraicum, etiam a Septuaginta interpretibus dissonantem, haud minus propheticum atque integrum esse fatebatur1. Denique idem doctor, propter Septuaginta interpretum auctoritatem, Hieronymianæ versioni initio parum æquus, postea in libris de Doct. christ. 2, ubi interpretandis Scripturis præfigit regulas, ita decernit : elucidari eas, facta familiaritate cum originalibus linguis : hebræos græcosque fontes necessario requirendos, atque exemplaria linguæ præcedentis ; recurrendum ad ipsas linguas, ex quibus sacra Scriptura, atque interpretationes profluxerunt : qui has linguas nesciant, frequentandas illis interpretationes eorum, qui se verbis nimis obstruxerunt 3 . Quibus etiam factum est, ut doctor eximius, dum Scripturæ sacræ elegantiam et vim, ex quodam loco Amos demonstrare aggreditur ; locum prolixissimum referendum duxerit, prout Hieronymus ex Hebræo verterat ; qui locus ab Augustino refertur ad verbum, prout nunc in nostra Vulgata legitur.
His efficitur, juxta Patrum sententiam, hebraico textui inesse aliquid verius ac certius : porro in eo textu, nihil grave commutatum ab Hieronymi Augustinique temporibus apud eruditos fere constat, dempto uno psalmi xxi versiculo 17, de quo suo loco dicemus. Quare pro jure Patres eo recurrebant, eodem quoque jure uti nos oportet ; licebitque nobis exemplo Hieronymi dicere : « Sic omnino psallendum ut iit in Ecclesia, et tamen sciendum quid hebraica veritas habeat ; atque aliud esse propter vetustatem, in Ecclesia decantandum, aliud sciendum, propter eruditionem Scripturarum4. »
XXVI. – Altera regula, de antiquis versionibus.
Altera regula : ad antiquas etiam versiones necessario recurrendum : hebraico enim textui longo temporum tractu irrepsisse
1 Lib. xviii, De Civit. Dei cap. xliii, Edit. Bened. – 2 Lib. II, cap. ix-xiii, n. 16-19 et seq. – 3 Ibid lib. iv, cap. vii, n. 15-20. – 4 Epist, ad Sunn. et Fretel. Edit. Bened. tom. ii , p. 626, Quœst. de Psal. lxxiii.
dubia, vel ipsæ ab antiquo variæ lectiones probant, nec deesse menda constat ; atque ut cætera omittamus, unum illud ineluctabile in psalmo acrosticho cxliv, ubi versum integrum deesse Hebræis, ipsa ratio acrostichi dubitare non sinit, prætermissa littera nun : quem hebraici textus defectum, græcæ et latinæ versiones plene et accurate supplent.
Huc accedit vocum hebraicarum obscuritas, nullo alio modo elucidanda clarius quam per antiquissimas versiones, ubi melius et tutius tanquam ex propinquo, originalis linguæ servatur ingenium et spiritus. Tum quibusque linguis sua inest proprietas, nec vox voci respondet ex æquo, ut notum est. Quare dum variant interpretes, aliusque alio collimat, originalis linguæ vim, atque, ut ita dicam, amplitudinem ex ipsa interpretationum varietate percipimus : unde sancti Patres, quique inter eos, vel exquisitissimi judicii, limatissimique ingenii sunt, Chrysostomus ac Theodoretus, variantes versiones, illumque originalem textum assidue memorant ; non ut lectoris confundant intelligentiam, sed potius ut juvent : atque omnino vigilanter suoque more Augustinus : « Adjuvat legentes ipsa varietas1 ; » ut illa discrepantia versionum, quæ nil nisi ambiguitatem paritura videbatur, intelligentiæ ac perspicuitati vertat. Quin ipsa Ecclesia catholica dissonantes versiones adeo indifferenter habet, ut cum psalmo xciv Vulgata legat : Quadraginta annis offensus fui : nos contra in nocturno canamus : proximus : diversissimo sensu, sed utrobique sano : quod exempli loco ponimus, ne cum lectoris fastidio omnia persequamur.
XXVII. – Harum regularum usus versio Hieronymi ex Hebræo.
Has igitur secuti regulas, varias versiones adhibemus ; parce illud quidem, ne superfluis lectorem oneremus : hebraicos vero fontes, quam possumus late pandimus, idque ut felicius præstemus ac securius, hieronymianam versionem, eam, quam ex hebraica veritate edidit, magno emolumento futuram legentibus, e regione Vulgatæ ponimus. Quod dum facimus, non nostrum, sed Ecclesiæ catholicæ judicium sequi nos credimus : quippe quæ
1 Lib. ii De Doct. christ . xii.
in interpretandis Scripturis doctorem maximum 1 Hieronymum prædicet : et ejus versionem in cæteris Scripturæ libris sequendam judicant ; idem, ut videtur, factura in Psalmis, nisi ex quotidiano usu tenacius inhærent memoriæ, quam ut alteri versioni loco cederent.
Neque enim ulla ratio excogitari potest, cur in cæteris Scripturæ libris, duce Hieronymo hebraicam veritatem magis approbaret, in Psalmis vero minus, nisi forte suspicemur ipsum Hieronymum in Psalmorum versione indiligentius esse versatum : contra quod ipse profitetur Prœfat. ad Sophron., quam suæ versioni præfixam esse voluit, et nos hic præposuimus.
Sane confitemur Vulgatæ nostræ, quæcumque illa sit, Psalmorum versioni, certe vetustissimæ, ac vetustissimarum Ecclesiarum auctoritate fultæ, inesse quemdam pietatis spiritum, persæpe etiam in verbis efficaciam singularem. Cæterum Hieronymianam, quam commemoravimus, versionem planiorem aptioremque esse, ac limpidius fluere, lector diligens facile animadvertet : quare in notis nostris, pars expositionis erit Hieronymianam interpretationem, hoc est hebraicam veritatem digito indicare. Nec prætermittimus, sicubi Hieronymus pro verborum ac phrasium obscuritate, ab hebraico fonte nonnihil deflexisse videatur. Atque hæc de versionibus, quantum ad institutum nostrum, dicta sufficiant : cætera in eam rem vulgata enarrare non est animus, nullo laboris fructu nec dicendi modo.
CAPUT VI. De titulis : aliisque notis : ac de argumentis : auctoribus, et ordine Psalmorum : deque choreis et pia saltatione, ac metrorum ratione
XXXVIII. – Tituli Psalmorum authentici.
Psalmorum titulos divinitus inditos conservatosque dicimus, ut Psalmorum auctores et argumenta noscerentur : quam Psalmorum clavim Hieronymus merito pronuntiat, nec magis licere
1 Coli. fest. S. Hier.
sine titulo psalmum, quam sine clavi domum ingredi1 : nihil enim magis adjuvat intelligentiam, quam rerum, personarum, ac temporum notæ et ipse auctoris scopus cognitus. Nec abludit Augustinus : « Inde (ex titulo scilicet) pendet omnis versus qui cantatur. » Tum : « Si quis cognoscat quod in domus fronte positum est, securus intrabit. Nec cum intraverit, errabit : hoc enim in ipso poste prænotatum est, quomodo interius non erratur2. » Neque vero ulla ratio sinit, ut titulos a reliquo Scripturarum corpore amputemus, cum eodem tenore legantur cum reliquis ; atque in textu pariter, et in omnibus versionibus positi reperiantur ; denique ab omnibus expositoribus sive christianis, sive etiam judæis, pari cum Psalmis ipsis religione explicentur. Qui enim titulos non uno modo intelligant, video esse quam plurimos : qui de titulorum auctoritate dubitant, ex antiquis omnino neminem ; et quidem expositores plurimi Psalmos non eorum esse volunt, quorum nomine inscribuntur, Asaphi, Idithuni, Mosis ipsius ; de quibus dicemus postea. At illi non rejiciunt titulos, sed sententiæ suæ accommodant, et cur eorum notentur nomine, causas alias quærunt, illæsa interim tituli auctoritate quo inviolabilem sacrosanctamque esse oportet. Quin etiam Augustinus de titulo psalmi l sic habet : « Hoc non in psalmo legitur, sed in titulo : in libro autem Regnorum plenius legitur : utraque autem Scriptura canonica est3 : » en titulos pari jure vocat canonicos , quo ipsos Regum libros quo quid clarius ? Nec aliter in Psal. lxiv, cujus expositio sic incipit : « Agnoscenda est vox sanctæ prophetiæ, ex ipso titulo psalmi hujus : » similia passim. Quid autem Theodoretus ? Eo ab Augustino differt, quod hic quidem intentus allegoriis aut moribus, ut solebant in concionibus ad populum, titulos qui in Septuaginta tantum, quippe in Hebræo etiam habeantur nullo refert discrimine. At Theodoretus ubique historiæ ac litteræ memor, non ita : nam ipsi Septuaginta seniorum codices quos tractabat, ita quosdam titulos addebant iis quos Hebræus habet, ut etiam annotarent in Hebræo deesse, psalmosque his titulis no-
1 Præf. Comm. in Psal. qui in edit. Bened. Lib. in exposition. Psal. Proœm. et Brev. S. Hieron. in Psalterium inscribuntur , utrumque librum vide in Append. tom. ii, p. 121 et 523. – 2 In Psal. liii, n. 1. –3 In Psal. l, n. 2.
tatos esse anepigraphos, seu sine titulo. Id vero Theodoretus secutus ut solet Chrysostomum, assidue notat1 ; ex quo efficit illos non in antiquis inventos codicibus, sed a studiosis quibusdam appositos ; atque adeo dubios, falsos, rejectitios, quod in Hebræo non sint : quod nec in antiquis Septuaginta seniorum codicibus : quod non denique in Hexaplis : quæ Septuaginta senum versio, una sit accuratissima, atque hebræis codicibus convenientissima. De titulis vero absolute hoc asserit : eos eodem cum Psalmis dictatas spiritu, eodemque instigante, et ex æquo ab Esdra restitutus et a Septuaginta senibus translatas : piaculumque esse, dubitare de titulis seque Spiritui sancto anteferre. Quo profecto testatur, id omne esse sanctum, quod illi seniores ex hebraico fonte transtulerint, adeoque titulos eodem jure censeri, quo Psalmi habentur. Ex quo illud efficitur, in titulis quidem, ut in reliquo textu, esse potuisse diversas interpretationes, variasque lectiones ; quasdam etiam studiosorum notas de latere in corpus adscriptas : cæterum titulos quos in originalibus libris fuisse constaret, a nullo unquam antiquo doctore in dubium revocatos fuisse.
XXIX. – Item de titulis, deque alia nota ad Psal. lxxi.
Est et alia nota insignis in fine psalmi lxxi : Defecerunt laudes David filii Jesse : ex qua suo loco pro certo statuemus, aliam Psalmorum collectionem fuisse ante istam Esdræ quam nunc habemus : quo etiam clarum fit, ab Esdra in nova, collectione veteres notas studiose retentas, in antiquitatis memoriam : unde prudens lector elidet, ab Esdra. nihil mutatum fuisse, præter Psalmorum ordinem : cæterum notas omnes adeoque et titulos vetustiores esse, Psalmisque ipsis coævos atque congeneres, aut certe paulo post recentissima memoria scriptas, neque a quoquam sine piaculo contemnendos.
XXX. – De Psalmorum auctoribus.
Hinc videtur solvi quæstio de Psalmorum auctoribus, cum aliqui Davidi, aliqui Hemano, Ethano, aliis, ipsique adeo Moysi imputentur : namde Asapho Idithunoque alia est ratio, quibus attribui po-
1 Ad Psal. xxvi, xxviii, lxiv, lxv, lxix, lxx, lxxii, xcv, xcvi, cxxxvi, cxlii.
tuere, non ut auctoribus, sed ut cantorum præfectis, quod suo perpendendis loco. De Moyse autem quis tale quid dixerit1 ? Præterea persæpe in ipsis Psalmis videas quæ non ad Davidis, sed ad diversissima tempora manifeste pertineant, puta captivitatis aut desolati templi : in quibus proinde nulla jam arcæ mentio, quæ in antiquioribus psalmis vel familiarissima est : quippe cum exusto templo amissa fuerit, neque unquam populo restituta. Hos Psalmos Davidi tribui, vix ratio sinat. Quæ tamen nihil prohibent, quominus Patres varient : quidam enim Davidi omnes attributos volunt : qui Moysi inscribatur, eum a Davide in Mosis persona compositum : quæ posteriora tempora spectent, eos a Davide prophetico spiritu conscriptos. Nos cum Hieronymo2 planiorem secuti viam, nihil obstare videmus, quominus a diversis auctoribus scripti esse existimentur, iisque tribuantur, quorum nomen præferunt ; neque inde aliquid auctoritati detectum est, cum ea non a Davidis nomine, sed a Spiritu sancto dictante repetatur : quin etiam accedat et auctoritas et gratia, ex aliorum auctorum, puta Mosis, nomine. Quod autem de prophetia dicunt, ut non refugimus, si certa ratio addicat, ita gratis dici nolumus ; aut facile referimus ad prophetiæ rationem, id, quod nihil involutum, nihil arcanum aut mysticum, sed puram planamque historiam continet, quod prophetæ non solent.
XXXI. – Item de titulis, auctoribus et argumentis Psalmorum ; horum utilitas.
Hinc certa paratur via ad argumenta Psalmorum ; quippe quæ persæpe in ipso titulo declarentur : quo exemplo ad quærenda cætera, piorum studia accenduntur. Et quidem Psalmos aliquot sine titulo, puta secundum, Davidi tribuendos vel ex Actis constat3 ; sive tituli exciderint : sive alia causa subest. In his aliquid auxilii præsto esse videbatur ex ea. regula quam Hieronymus tradidit : ut «omnes Psalmi, qui cujus sint titulum non habent, iis deputentur quorum in prioribus Psalmis nomina continentur4 » ; quam regulam ad argumenta Psalmorum doctores Hebræorum patere volunt. Verum hanc regulam nec Patres reliqui secuti sunt, et
1 Inf. ad Psal. lxxxix. – 2 Prœf. ad Soph. vid. infra. – 3 Act. iv, 25. – 4 Epist, cxxxix ad Cyprian. Ed. Bened. inter Epist. criticas, tom. II, p. 695.
nos ex rebus ipsis non satis certam esse comperimus : ecce enim verbi gratia secundus psalmus non habet titulum ; ejus ergo sit cujus est primus : at et primus anepigraphus ; fallit ergo regula jam inde ab initio. Neque in decursu tutior, ut consideranti perspicuum fiet. Quare ubi certa in titulis argumenta desunt, Chrysostomi, Theodoreti, aliorumque Patrum et interpretum exemplo conjecturas adhibemus, ex rerum, personarum, ac temporum notis ; sacra, etiam historia, qua, diligentia possumus, recensita. Certe in eo maxime laboramus, ut ad certum scopum lectoris dirigamus animum : quo uno maxime intelligimus adjuvari memoriam, mentemque revocari, ne per inania divagetur. Atque hæc erant, quæ de titulis et argumentis generatim diceremus : particularia suis locis posita melius intelligentur.
XXXII. – De sela, nihil ad sensum pertinente.
De sela, uno verbo. Est quidem ea nota sæpe intertexta Psalmis : interdum etiam in fine posita : quam vocem Septuaginta et Theodotion, et Symmachus, diapsalma vertunt, eaque designari volunt canendi vices aut flexus : Aquila vero quem Hieronymus sequitur, ubique vertit semper : tanquam nota illa sit rei sempiternæ, ut idem Hieronymus interpretatur ; quod tamen sensui non congruit, ut suis in locis videre est. Nos cum Theodoreto plures interpretes secuti, diapsalma intelligimus1, neque ad res, sed ad rationem cantus pertinere arbitramur : interim indicamus, quid sit illud semper, quod in Hieronymiana versione a reliquo sermone divulsum, sæpe reperitur, in Vulgata vero nostra ubique prætermittitur, neque immerito, quippe quod nihil ad sensum faciat.
XXXIII. – De choreis ac metris.
Sane in sacris hymnis diversissimos modos fuisse adhibitos varia etiam instrumenta musica, seu Psalmi graviores, seu lætiores erant, et res ipsa probat et ex Psalmorum titulis indicari videtur. In canendo quoque priscum illum populum sacras egisse choreas easque choreas in ipso maris Rubri transitu a Maria, sorore Aaron, piisque mulieribus primum celebratas2, transiisse ad posteros,
1 Theod. Præf. in Psal. – 2 Exod. xv, 20, 21.
atque ab ipso Davide fuisse frequentatas, sacra narrat Historia1. Qua de saltatione præclare Gregorius ille theologus : non eam dissolutam indecoris incompositisque motibus, qualis erat Herodiadis ; sed agilis et modesti, variisque motibus atque progressibus ad Deum incedentis animi esse mysterium : εύκινήτου καί πολυστρόφου κατά Θεον πορείας μυστήριον2. Cantus autem et choreas strophis antistrophisque, variisque vocum motuumque nexibus atque reflexibus constitisse, ad psalmum lxvii ex Philonis quoque testimonio referemus 3. Cui etiam rei inservisse ipsum sela, de quo modo diximus, suspicamur. Sed horum omnium vis ritusque pridem inter-cidit. Quin etiam excidit ipsa metri ratio : nisi quod antiquos hymnos, quos psalmos interpretamur, plerumque trimetros fuisse idem Philo memorat ; sed quæ horum ratio fuerit, ut rem vulgo notam præterit, neque ea, de re Hebræorum magistri quidquam idoneum, quod sciam, tradiderunt. Clemens Alexandrinus, vir doctissimus idemque priscæ reconditæque doctrinæ studiosissimus, ac multarum rerum scientia clarus, de Psalmis Davidicis sic memorat4 : eos potissimum ad gravitatem Dorici cantus fuisse compositos, qui et antiquissimus fuerit, et spondæis stabilis, et ad celebrandam Dei majestatem numerosis illis sonorisque vocibus, ac deinde consecutus gravissimis motibus aptissimus. Hujus gravitatis specimen deprehendere mihi videor in ipso Hallelu-ia, longissimis quatuor constante syllabis ; si quidem antiquissimis interpretibus credimus, ita vertentibus, άλληλούια ; quæ vox, cum populo in Dei laudes exclamanti familiarissima fuerit, ejus rei gratia præfigitur Psalmis, has laudes personantibus : gravitate pariter atque exultatione in unum temperatis, ac lætitiæ intermixto tantæ majestatis metu, juxta illud Davidicum : Exaltate ei cum tremore 5.
XXXIV. – De instrumentis musicis.
De instrumentis musicis, id certum, apud Hebræos usitata in sacris sive quæ flatu aut anima, ut tubam : sive quæ percussione sola, ut cymbalum : sive quæ etiam fidibus constitissent : quod
1 II Reg. vi, 14. – 2 Orat. iv. – 3 Lib. De Vit. contempl. sub finem. – 4 Lib. iv, Strom. – 5 Psal. ii, 11.
genus a tangendo seu pulsando neghinoth vocabatur. Hujus sunt species kinnor seu cinyra aut cithara, et nebel seu nablium, aut psalterium, quod utrumque cum voce conjunctum memoratur Psal. lvi, 9 : Exurge, lingua mea, exurge, psalterium et cithara : et alibi passim. Psalterium autem fuisse decachordum patet Psal. xxxii, 2 : In psalterio decem chordarum psallite illi, aliisque in locis, ut illud Psal. xci, 4 : In decachordo psalterio, quod in Hebræo legitur, non ad distinguenda organa, sed ad unum idemque organum describendum pertinere intelligatur : nam citharam, quæ in eodem versu memoratur, octochordam fuisse tradunt. Certe reperitur in titulis Psalmorum, scheminith 1, quod nostri pro octava vertunt : Chaldæus, eumque secuti gravissimi auctores, octo chordarum citharam interpretantur ; quanquam alii ad tonos magis quam ad numerum chordarum referunt. Pulsabant autem digitis, non plectro, ut videtur, de quo nulla mentio in Scripturis. Atque id genus quod fidibus constaret, duplex recensetur : alterum quod ex inferiori, alterum quod ex superiori parte, tonorum modulos discriminaret ac posterioris generis psalterium sive nablium fuisse Basilius2 aliique ex traditione referunt : nobis ea omnia, ut parum necessaria, ita non plane comperta ingenue profitemur.
XXXV. – Psalmorum ordo incompertus.
De Psalmorum ordine fixum illud : in collectione nostra, nullam temporis haberi rationem. De rerum ordine , nihil certi compertum habemus, præter illud Chrysostomi : Tristiores Psalmos fere primo ordine collocatos ; lætiores et qui laudem sonent, ad finem reservatos : ut laboribus doloribusque exercitatos animus, in Dei laudes, inque ipsum Halleluia desineret, ibique facto fine conquiescent3.
1 Psal. vi et xi. – 2 Basil. hom. in Psal. i , n. 2. – 3 Chrys. in Psal. li , p. 1021, edit. Bened. tom. v.
Chapter 7 of 153