Caput II. de grandiloquentia, et suavitate psalmorum
XVI. – Psalmorum stylus ac primum grandiloquentia ex rerum ac sensuum majestate.
Nunc de stylo Psalmorum. His inesse dicimus grandiloquentiam summa cum suavitate conjunctam ; et quidem grandiloquentiam hæc faciunt : primum rerum sublimitas : de Deo : Elevata est magnificentia tua super cœlos 1 : Cœli enarrant gloriam Dei 2 : Qui facit mirabilia magna solus 3 : tum tantis rebus apta verba, non inflata, non vana ; persæpe simplicia, sed altissimo sensu : qualia ista sunt : Deus meus es tu ; bonis meis non eges 4 , non sacrificiis, non muneribus, non laudibus ; tibi magnus, tibi beatus : sæpe tamen splendida et ornata : Dominas regnavit, decorem induit : induit Dominus fortitudinem 5. Laudem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento 6 . His congrui sensus motusque : Tu terribilis es, et quis resistet tibi 7 ? Quam magna opera tua, Domine! valde profundæ sunt cogitationes tuæ ; vir insipiens non cognoscit, neque stultus intelligit istud 8 . Nec aliter de Christo : quam enim magnum illud : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis : tum illud : Ex utero ante luciferum genui te 9 ; et illud : Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi : eam ob rem unxit te Deus, Deus tuus 10 : quid enim sublimius quam Deus a Deo unctus ? Illud vero quam simplex : Speciosus forma præ filiis hominum : diffusa est gratia in labiis tuis : rursus autem quam ornatum, quam splendidum : Specie tua et pulchritudine tua, et decore tuo prospere age 11 ! His, inquit, succinctus, invenero curru, ac debella hostes, vultus tui verborumque gratia : id enim iste locus intelligenti sonat ; quo quid sublimius ?
1 Psal. viii, 2. – 2 xviii, 1. – 3 cxxxv, 4. – 4 xv, 2. – 5 xcii, 1. – 6 ciii, 1, 2. – 7 lxxv. 8. – 8 xci. 6, 7. – 9 cix. 1, 3. – 10 xliv. 7, 8. – 11 Ibid. 3, 5.
XVII. – Subjicere oculis, quam vividum in Psalmis.
Sed nihil in Psalmis aut frequentius, aut vividius, quam illud quod vocant, subjicere oculis, ac ponere ad vivum expressam imaginem. En pingendi hostes propemodum infensi ad rabiem : uno verbo rem transigit : Frenduerunt super me dentibus suis 1 : alibi : Viderunt me, et moverunt capita sua 2 : quo simul dedignantes, comminantes, insultantesque videas. Ponendus maledicus ? Huic præsto sunt arma, sagittæ, venenati dentes et ad vivum infixi3. Sin amici infidi : Amici mei et proximi mei quasi ad leprosum steterunt 4 : procul scilicet, ac velut aversis oculis, nec alloquio dignati : en ipsa res nativis suisque depicta coloribus. Quid si efformandus æger ? patent viscera, necdum obductæ cicatrices : jam inquietudo jacentis in lecto, seque hac illacque versantis, et acutis doloribus ut spina, confixi5. Quid si in carcere positus ? En ille apparet in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis : in obscuro sicut mortui 6 : horret animus non carcerem, sed sepulcrum. Ista quoque quam ad vivum : Sagittis appetunt in abscondito virum simplicem : abscondunt laqueos : scrutantur iniquitates 7 : ubi in eadem veluti tabula, ex una parte videas virum bonum, nec quidquam mali cogitantem ; ex altera, fraudum artificem cæcis intentum machinationibus. Quis autem pictor crucifixum Jesum tam ad vivum expressit, quam est ille apud Davidem, confessis manibus pedibusque : effusa virtute omni : distractis denudatisque ossibus suspensi ac dilaniati corporis ; ad hæc, ne quid desit, circumfusis immani cum strepitu vitulis lascivientibus atque insultantibus, tauris vero pinguibus ac ferocientibus, canibus denique, ac leonibus : uno verbo inimicis, qui nudum et inermem non modo inverecundis maledicisque vocibus, tanquam latratibus, verum etiam iteratis ictibus, tanquam cornibus morsibusque impetant8 : atque hæc omnia brevibus depicta verbis atque sententiis, uno intuitu conspicienda dantur : quæ qua tabula expressiora non sunt ? Sic corporea pingit, quin etiam incorporalia. Nonne ipsa pax his in verbis velut corporata cerni-
1 Psal. xxxiv, 16. – 2 cviii, 25. – 3 lvi, 5. – 4 xxxvii, 12. – 5 xxxi, 4. – 6 lxxxvii, 7. – 7 lxiii, 5-7 et passim. – 8 Toto Psal. xxi.
tur : Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni 1 . Quid justitia subjicitur oculis, cum illud dicitur : Justitia de cœlo prospexit 2 ? Non vides tanquam ab excelso supremoque solio rebus omnibus præsidentem, bonorumque ac malorum inspectricem, et pro eo ac debeat, animadversuram justitiam ? quibus quidem officiis vis ejus continetur. Quid hujus cum clementia indivulsa societas, quam elucet ? Misericordia et veritas obviaverunt sibi : justitia et pax osculatæ sunt 3. Quid enim illo occursu lætius, aut osculis suavius ? Quin ipsa divina majestas, in immensum quamvis submota a sensibus, quam conspicua, quam præsens : dum Deus invectus nubibus, super pennas ventorum : coruscans atque intonans : tum intendens oculos, protendens brachia, manum ab alto mittens inducitur4 ! At forte metuas ne membra corporea affingantur Deo : haud magis quam gladius, quam jacula et arcus. Sicut ergo non cogitant Deum bene instructum militem, cum his accingitur, sed vim eminus et cominus ex æquo invadentem, eamque inevitabilem ; ita cum manus et aures et ora tribuuntur. Quare hanc incorpoream inconspicuamque vim, alia sub imagine sic David posuit : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt 5 ; prorsus ex dignitate atque ex sublimitate Mosis. Quo loco intuemur non jam brachia aut valentes manus, sed vocem, sed imperium ; atque ad unius immobilis jussum, naturam universam dicto audientem, stabilique et æterna lege constrictam : statuit enim ea in sæculum sæculi : præceptum posuit, et non præteribit 6 : quæ quidem ita se ingerunt sensibus, ut simul ducant ad ea quæ sensum omnem exsuperent. Unde etiam illud : Si ascendero in cœlum, tu illic es : si descendero in infernum, ades : si habitavero in extremis maris, illuc manus tua deducet me 7 : ut prorsus insaniat, qui enormem, giganteamque formam, non vero Deum ipsum quaquaversus, nulla, jam corporea mole nedum humana specie, diffusum intelligat.
1 Psal. xlv, 10. – 2 lxxxiv, 12. – 3 Ibid. 11. – 4 Toto Psal. xvii, et ciii, et passim. – 5 Psal. cxlviii, 5. – 6 cxlviii, 6. – 7 cxxxviii, 8-10.
XVIII. – Comparationes in Psalmis : mira ac sublimissima brevitas.
Huc accedunt ex rebus notissimis ductæ comparationes, atque illæ quidem non ambitiose velut ad pompam ostentatæ, sed uno verbo transacta ; ad intelligentiam, quale est illud : Sicut fluit cera a facie ignis : sic pereant peccatores a facie Dei 1 ; et illud : Custodi me ut pupillam oculi 2 : quo non modo graves ictus : verum etiam levissimus quisque contactus, atque ipsa, ut ita dicam, festuca depellitur. Quid illud : Et ipse tanquam sponsus 3 , quo uno verbulo solis orientis pulchritudo ornatusque adeo nitet, ut nihil addi possit. Jam illud : Exiliit ut fortis 4 , quo subjiceretur oculis tanta ejusdem celeritas stadium decurrentis, et uno veluti saltu immensa cœli spatia peragrantis. Neque prætermittendum illud, quod etiam tardissimi sentiunt : Vidi impium ... sicut cedros Libani : et transivi, et ecce non erat 5 : quo non modo ruina ingens, sed subita atque improvisa conspicitur. Et quidem fatendum est vates nostros, omnibus in rebus effingendis artifices egregios ; tum in exponenda rerum humanarum vanitate præcipuos. Quid enim fluxum magis quam illud : Tanquam flos agri, sic efflorebit 6 : hortorum dicere potuit, agri maluit, ne cura, ne locus tenuem illam vitam protraherent. At illud etiam levius : Sicut umbra cum declinat 7 , et tamen alibi rem accelerat : Velut somnium surgentium, Domine 8 : ut parum sit impios, qui sibi florentes fortunatique videntur, ad somnii inanitatem redactos. Nisi etiam illud somnium tale sit, non quale intempesta nocte aliquanto temporis spatio ducitur : sed ut somnium surgentium, quod statim evanescat, quo quid rapidius ? et tamen habuere divini poetæ, quod præcipitantius curreret, dum mille annos, diem hesternam quæ præteriit 9, reputant ; ut non modo vita humana tota, verum etiam longissima tempora nihil esse, ac cæpta vix, jam avolasse videantur. Quo loco prætermittenda non est illa brevitas, sacris scriptoribus, atque imprimis Davidi familiaris : neque enim ut scriptorum vulgus, in fingendis rerum imaginibus minutissima quæque persequitur ; sed in rebus effigiandis, velut
1 Psal. lxvii, 3. – 2 xvi, 8. – 3 xviii, 6. – 4 Ibid. – 5 xxxvi, 35, 36. – 6 cii, 15. – 7 cviii, 23. – 8 lxxii, 20. – 9 lxxxix, 4.
in humano vultu, quæ magis emineant lineamenta seligit, quæ una vel altera linea exprimat : ex quibus existere, non tam imago, quam res ipsa videatur. Sit exempli loco illa tempestas : Dixit, et adstitit spiritus procellæ : intumuerunt fluctus : ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos 1 : sic undæ susque deque volvuntur ; quid homines ? Turbati sunt, et moti sunt, sicut ebrius : et omnis eorum sapientia absorpta est 2, quam profecto fluctuum animorumque jactationem, non Virgilius, non ipse Homerus tanta verborum copia æquare potuerunt. Jam tranquillitas quanta ? Et statuit procellam ejus in auram 3 : quid enim suavius, quam mitem in auram desinens gravis procellarum tumultus, ac mox silentes fluctus post fragorem tantum ? Jam quod nostris est proprium, majestas Dei quanta in hac voce : Dixit, et procella adstitit! non hic Juno Æolo supplex, non hic Neptunus in ventos tumidis exaggeratisque vocibus sæviens, atque æstus iræ suæ vix ipse interim premens : uno ac simplici jussu statim omnia peraguntur.
Et tamen illa descriptio paulo fusior, ut illum locum decebat ; aliæ breviores ut ista : Fallax equus ad salutem 4 ; et hæc : Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis : ad te autem non accedet interitus 5 . Denique in nostris scriptoribus ipsius orationis tanta est tamque circumcisa brevitas, ut eam assequi vulgari sermone vix liceat, quale est illud : Respicis terram, et tremit : tangis montes, et fumant 6 : quo loco quis dixerit non jam verba rebus, quæ vis sermonis est, sed verbis substitutas res ? Nec absimiile illud : Das eis, colligunt : aperis manum tuam, saturabitur bonis : abscondis faciem tuam, conturbantur : aufers spiritum eorum, deficiunt 7 : nempe sancto Prophetæ, divino, ut videre est, agente Spiritu, nec tantum otii est, ut vel indicet id statim ac momento fieri : quin ipsum illud statim ex ipso sermonis cursu cernitur ; nec vacat particulas conjunctivas, quæ vincula sunt orationis, ponere ; nisi quod in extrema clausula sic scribitur : Et in pulverem suum revertuntur 8 : ut tandem oratio in ipsa tam veri nihili, si ita loqui fas est, consideratione paulum immo-
1 Psal. cvi, 25, 26. – 2 Ibid. 27. – 3 Ibid. 29. – 4 Psal. xxxii, 17. – 5 xc, 7. – 6 ciii, 32. – 7 Ibid. 28, 29. – 8 Psal. ciii, 29.
retur, creataque omnia fateantur tandem, nihil esse vere suum præter pulverem.
Illud quoque quam breve, quam magnum : Ponens in thesauris abyssos 1 . Ingentem domum videas orbem universum, in qua non modo multa conspicua, nobilia, illustria, sed etiam alia recondita, inaccessa, ipsius domini aut familiarium forsitan oculis reservata. Tum illud ejusdem fere generis : Educens ventos de thesauris suis 2 : en vim ventorum mirabilem, latentem sane, et tamen cum libuit, vel ut ex altissimo naturæ penu erutam occultissimis causis, unde existant nubes, pluviæ, ac per dies noctesque nunc serenitas expansi ac perspicui ætheris, nunc obscuri et contracti horridior, ac suo quodammodo venerabilior species. Deficiet me dies, si talia e Psalmis enarrare pergam : relata quædam quæ ingeniorum acuerent diligentiam.
XIX. – Rapidi concitatique motus.
Quid illi in tanta, sermonis brevitate rapidi concitatique motus, qui attentum lectorem languescere non sinunt : ex quibus efflorescit illa figurarum tam concinna, tam læta, tam propemodum immensa et inexhausta varietas : unde personarum ac rerum subitæ commutationes. Sumamus enim unum vel brevissimum psalmum de senatorum ac judicum majestate : Deus stetit in synagoga deorum 3 . En subjicitur oculis augustissimus ille consessus, tum Dei allocutio ; atque increpatio primum : Usquequo judicantis iniquitatem ? deinde adhortatio : Eripite pauperem : de manu impiorum eruite, quo Dei increpantis sermone finito, jam Propheta sanctus tacite apud se cogitans quam parum attenderint ; in has erumpit voces : Nihil norunt, nihil intelligunt : in tenebris ambulant : hæc de perversis judicibus ; mox autem : Nutant omnia fundamenta terræ : conversis jam oculis ad ipsos eventus judiciorum corruptelam consecutos. Neque hic conquiescit : nam ecce ipse Deus iterum : Ego dixi : Dii estis, ut animum erigant : et confestim, ne supra modum efferantur : Verumtamen sicut homines moriemini : sic enim decebat Deum pro majestate sua, nunc erigere, nunc deprimere, velut e nutu pendentes suo, homines
1 Psal. xxxii, 7. – 2 cxxxiv, 7. – 3 lxxxi, per totum.
excelsissimo etiam loco constitutos. Denique ad Deum sermone converso : Surge, Deus, judica terram : tanquam diceret : Hominum perversa judicia tu ipse judica, quoniam omnes gentes tuæ sunt, nec imperium tuum ullo fine clauditur. Quanta igitur in octo versibus rerum personarumque commutatio ? tum quanta suppressa sunt, quæ si verbis expresseris, frigescet oratio ; sed ipso erumpendi impetu testantur, quam ex imo prosiliant, tanquam e fornace prompti flammarum globi. Jam celeres animi motus quanta verborum vis sequitur : non enim ait tantum : Liberate egenum ; sed eripite : vim enim adhiberi oportet, non frigida et lenta officia. Neque concussa regna memorat, quod erat obvium ; sed terræ totius fundamenta labefacta, emotamque molem, atque alia in hunc morem : quæ qui non senserit, aut frigide legerit, stipes saxumque sit. Quid illud ? Juvat enim aliquot exempla ponere, quibus lector instructus ad similia cogitanda sua sponte assuescat : Deus ultionum, Domine : Deus ultionum, appare l : increpituro scelera gentis humanæ nullum aptius dicendi exordium occurrebat, quam adversus impios invocatio Dei sub hoc titulo : Deus ultionum, eoque ingeminato ad incutiendum terrorem : quam vivida esse oportet, quæ tali compellatione incipiunt! Nec abludunt sequentia per admirationem et interrogationem : Usquequo impii, Domine, usquequo impii superbient ? Tum subjectæ oculis velut ex hoc superbiæ fonte exortæ rapinæ, cædes, fanda atque infanda omnia : Domine, plebem tuam contemni : hæreditatem tuam affligunt : tum personæ inductio : Et dixerunt . · Non videbit Dominus ; mox, quam pressus ille argumentandi modus : Intelligite, insipientes : stulti, aliquando sapite : qui plantavit aurem , non audiet ? deinde exclamatio : Beatus homo, quem tu erudiens, Domine! tum indignatio : Quis consurget mihi adversus maleficos ? Tum sui. allocutio ad seipsum : Si dicebam : Motus est pes meus : misericordia tua, Domine, sustentavit me. En uno tenore, suæ infirmitatis conscius animus, ac statim auxilio divino confirmatus : tanta est, tamque præsens opitulantis Dei efficientia ac virtus. Jam vero cogita : quo ab initio ista profecta sint, utque ab invocatione Dei, ad hominum corruptelas :
1 Psal. xciii, per totum.
ad increpationem : ad indignationem : postremo ad fiduciam poeta decurrit : quod erit perlegenti obvium. Omnino concitatus semel animus, nihil languescere sinit in stylo. Hi Psalmorum motus : quibus locis lectorem per sese animadvertere oportet ; quis poetices, ac præsertim quis odarumgenius ; qui impetus ; quam alii ex aliis motus existant ; quam volucres transitus : uno verbo, quam ipse sermo totus in motu sit.
XX. – Suavitas in Psalmis quanta.
Cæterum hi properi incitatique motus, ita sunt sua, quadam æquabilitate temperati, ut singulis rebus etiam immorari liceat ; hinc illud vulgare in Psalmis, totaque adeo Scriptura, ut eadem semel iterumque, uno etiam in versu repetantur, ut illud : In omnem terram exivit sonus eorum : et in fines orbis terræ verba eorum 1 . Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundam iniquitates nostras retribuit nobis 2 : et alia ejusmodi, quæ omnino ad inculcandam, meditandam, amandam veritatem pertinent. Hæc tamen verba, plerumque ut simillima sint, non tamen ejusdem sensus nec prorsus synonyma : exempli gratia : Manus tua deducet me ; tenebit me dextera tua 3 : quæ si quis perpendent, sane illud tenere, quod est sustentantis, ab illo, deduci, quod est præeuntis, longissime distare reperietur : et quidem quod summæ artis est, postrema sæpe augent ; quale illud est, breve licet, miræ tamen amplificationis : Qui fecit magna in Ægypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro 4. Ac si vim verborum excutimus, aut hebraici sermonis virtutem et gratiam omnem assequi daretur, forsitan in simillimis ac gemellis quamvis, aliquid diversitatis qua internosci possent, subtilis et accurata inspectio deprehenderet : et tamen utcumque sit, in eadem veritate hærere ; eam mente revolvere atque animo infigere ; ea delectari et frui, bonæ mentis est. Quod agebat David cum diceret : Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum 5. Qua, meditatione, quo fructu voluptatis, quo veritatis gustu, nihil est efficacius aut suavius. Ex his enim fere existit illa Psal-
1 Psal. xviii, 5. – 2 cii, 10. – 3 cxxxviii, 10. – 4 cv, 21, 22. – 5 xxxi, 1, 2.
morum, quam commemoravimus, mira suavitas. Nam præter illos incitatissimos motus quos diximus, sunt quidam leniores animi in Deum paulatim defluentis, ac veluti liquescentis ; queis nihil est dulcius. Quam enim suave, quam delicatum illud : Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto ejus : qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes languores tuos 1 : quæque alia commemorat beneficia prævenientis Dei et ultro miserantis. Prosequitur enim : non secundum peccata nostra fecit nobis : unde securitas : quanto cœlum terra excelsius, tanto confirmata est misericordia ejus. Jam peccata quam procul! quantum distat ortus ab occidente : tum ipse indulgendi modus : quomodo miseretur pater filiorum : nihil prætermisit quo amantem Deum, seque redamantem faceret. Quo loco exclamaverim melius quam ille quondam : spirat adhuc amor ; vivunt Davidicæ lyræ, ac sacris hymnis commissi calores sive amantis Dei, sive redamantis hominis. Hinc illa suavitas, cujus tanta vis est in Davidicis carminibus, ut etiam perrumpat ad nos, ac penetret, inter versionum nostrarum phrases inconditas, et semibarbaras. Prorsus enim necesse est, ut quasi arrepta cithara Deum canamus, statim atque illud assonat : Bonum est laudare Dominum, et psallere nomini tuo, Altissime ; ut annuntiemus mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctes 2 : in decachordo psalterio, cum cantico, in cithara. Hic vero totus animus colliquescit : Cantabo Domino in vita mea ; psallam Deo meo, quamdiu sum. Jucundum sit ei eloquium meum : ego vero delectabor in Domino 3 . Quæ si commemorare aggrediar, huc denique omnes Psalmos transferri oportebit. Nec immerito Ambrosius, ut tanti viri verbis desinam : Psalmus « omni dulcis ætati, omni aptus est sexui. Psalmus cantatur ab imperatoribus, a populis jubilatur ; ... domi canitur, foris recensetur... Psalmus nocturni pavoris solatium, diurni laboris requies... Psalmum et saxa respondent : psalmus canitur, et saxea pectora molliuntur : vidimus flere præduros, flecti immisericordes : certat in psalmo doctrina cum gratia simul : cantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem... nec consuevit elabi, quod cum voluptate perceperis4. »
1 Psal. cii, 4, 3 etc. – 2 xci, 2-4. – 3 ciii, 33, 34. – 4 Præf. in Psal. i, n. 9, 10.
Chapter 4 of 153