[96]
¹ Post reversionem de Senis et de Cella Cortone venit beatus Franciscus apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula, et postea ivit ad manendum in loco Bagnarie super civitatem Nucerii: ² ibi de novo erat constructa quedam domus pro fratribus ubi fratres morarentur. ³ Et mansit ibi per plurimos dies. ⁴ Et quia iam ceperant pedes eius, etiam crura, intumescere ex infirmitate hydropisis, cepit ibi plurimum infirmare. ⁵ Cumque audirent homines Assisii quod infirmaretur ibi, venerunt festinanter quidam milites Assisii ad locum illum ut ducerent ipsum apud Assisium, timentes ne ibi moreretur et alli haberent sanctissimum corpus eius. ⁶ Et factum est dum ducerent ipsum infirmum, requierunt in quodam castro de comitatu Assisii, volentes ibi prandere. ⁷ Beatus Franciscus cum sociis suis requievit in domo cuiusdam hominis, qui cum hilaritate et caritate multa suscepit ipsum. ⁸ Milites vero iverunt per castrum ut emerent sibi necessaria corporis, sed non invenerunt. ⁹ Et reversi sunt ad beatum Franciscum dicentes ei quasi ludendo: "Oportet, frater, ut detis nobis de helemosinis vestris, quoniam nichil habere possumus ad emendum". ¹⁰ Et dixit ad eos beatus Franciscus cum magno fervore spiritus: "Ideo non invenistis, quia confiditis in vestris muscis, videlicet in denariis, et non in Deo (cfr. Mat 27,43); ¹¹ sed revertimini per domos per quas ivistis querendo ad emendum, et nolite verecundari, et queratis eis amore Dei helemosinas, et Spiritus Sanctus inspirabit eis et habundanter invenietis". ¹² Iverunt ergo et petierunt helemosinas, sicut dixerat eis sanctus pater, et habundanter de rebus quas habebant homines illi et mulieres cum hilari[ta]te maxima exhibuerunt illis. ¹³ Et reversi sunt plurimum gaudentes ad beatum Franciscum narrantes ei sicut illis acciderat. ¹⁴ Unde pro magno miraculo habuerunt, considerantes quod ad litteram verum fuit sicut illis predixerat. ¹⁵ Nam beatus Franciscus pro maxima nobilitate, dignitate et curialitate secundum Deum et etiam secundum seculum istud habebat, scilicet petere helemosinas amore Domini Dei: ¹⁶ quoniam omnia, que Pater celestis pro utilitate hominis creavit, propter amorem dilecti Filii sui dignis et indignis gratis, pro helemosina, concessa sunt post peccatum. ¹⁷ Unde dicebat beatus Franciscus quod magis libere et cum hilaritate servus Dei helemosinas amore Domini Dei petere debet quam ille qui pro sua curialitate et largitate, cum vellet aliquid emere, iret dicendo: ¹⁸ "Quicumque dabit michi talem nummatam, dabo sibi centum marchas argenti, immo milies plus: ¹⁹ quoniam servus Dei offert amorem Dei quem meretur homo qui facit helemosinas, in cuius comparatione omnia que sunt in hoc seculo nichil sunt (cfr. Sap 7,8), et etiam que in celo". ²⁰ Unde antequam fratres essent multiplicati [ac etiam postquam multiplicati] fuerunt, cum iret per mundum predicando beatus Franciscus, cum aliquis nobilis et dives homo cum devotione rogaret ipsum ut comederet in domo sua et apud ipsum hospitaretur, ²¹ quoniam in multis civitatibus et castris ad quos ibat predicaturus tempore suo non erant loca fratrum, ²² licet nosset quod ille, qui invitaret ipsum, omnia necessaria corporis habundanter amore Domini Dei preparasset, tamen ipse propter bonum exemplum fratrum et propter nobilitatem et dignitatem domine paupertatis in hora comestionis ibat pro helemosina, ²³ ac aliquando dicebat illi qui invitaverat ipsum: "Ego nolo dimittere dignitatem meam regalem et hereditatem et vocationem et professionem meam et fratrum Minorum, ²⁴ videlicet ire pro helemosina, etiamsi non amplius apportarem quam tres helemosinas, quoniam volo exercere officium meum". ²⁵ Et sic [ipso] nolente, ibat pro helemosinis, et ille qui invitaverat ipsum ibat cum ipso, et helemosinas quas acquirebat beatus Franciscus accipiebat et pro reliquiis propter eius devotionem reponebat ²⁶ Qui scripsit vidit multotiens et perhibuit testimonium (cfr. Ioa 21,24).
Chapter 96 of 120