[101]
¹ Frater Ricerius de Marchia Anconitana, nobilis parentela sed nobilior sanctitate, quem beatus Franciscus magno diligebat affectu, quadam die in eodem palatio visitavit beatum Franciscum. ² Qui inter alia verba que de facto Religionis et observantia Regule locutus cum beato Francisco, de hoc quoque interrogavit ipsum dicens: ³ "Dic michi, pater, intentionem tuam quem habuisti a principio quando fratres habere cepisti, et intentionem tuam quem habes modo et credis habere usque ad diem mortis tue, ⁴ ut valeam certificari de tua intentione et voluntate prima et ultima, utrum nos fratres clerici, qui tot libros habemus, possimus habere, licet dicamus quod sint Religionis". ⁵ Dixit ad eum beatus Franciscus: "Dico tibi, frater, quod hec fuit et est prima et ultima mea intentio et voluntas, si fratres michi credidissent, quod nullus frater deberet habere nisi vestimentum, sicut Regula nostra nobis concedit, cum cingulo et femoralibus". ⁶ Unde quadam vice dixit: "Religio et vita fratrum Minorum est quidam pusillus grex (cfr. Luc 12,32), quem Filius Dei in hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18) suo Patri celesti postulavit dicens: ⁷ Pater, vellem quod faceres et dares michi quendam novum et humilem populum in hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18), qui esset dissimilis in humilitate et paupertate ab omnibus aliis qui precesserunt et esset contentus habere me solum. ⁸ Et ait Pater dilecto Filio suo: Fili, factum est quod postulasti". ⁹ Unde dicebat beatus Franciscus quod "ideo voluit Dominus ut vocarentur fratres Minores, quia iste est populus quem Filius Dei suo Patri postulavit; ¹⁰ ipsemet Dei Filius de ipsis dicit in Evangelio: Nolite timere pusillus grex, quia placuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc 12,32), ¹¹ et iterum: Quod uni ex his minoribus fratribus meis fecistis michi fecistis (cfr. Mat 25,40). ¹² Quoniam licet de omnibus pauperibus spiritualibus intelligatur Dominus hoc dixisse, precipue tamen predixit Religionem fratrum Minorum esse venturam in Ecclesia sua". ¹³ Unde sicut revelatum fuit beato Francisco ut deberet vocari Religio Minorum fratrum, ita scribi fecit in prima Regula, cum portavit eam coram domino papa Innocentio III, et ipse approbavit et concessit sibi et postea in concilio omnibus annuntiavit. ¹⁴ Similiter et salutationem quam deberent facere fratres Dominus ei revelavit, sicut scribi fecit in Testamento suo dicens: ¹⁵ "Dominus michi revelavit ut deberem dicere pro salutatione: Dominus det tibi pacem (cfr. Num 6,26; 2The 3,16)". ¹⁶ Unde in primordio Religionis, cum iret beatus Franciscus cum quodam fratre qui fuit unus de .XII. primis fratribus, ille frater salutabat homines et mulieres per viam et eos qui erant in agris dicens: Dominus det vobis pacem (cfr. Num 6,26; 2The 3,16)". ¹⁷ Et quia homines non audierant adhuc fieri ab aliquibus religiosis talem salutationem plurimum inde mirabantur. ¹⁸ Immo aliqui homines quasi cum indignatione illis dicebant: "Quid sibi vult ista talis salutatio (cfr. Luc 1,29)?". ¹⁹ Ita quod frater ille cepit inde plurimum verecundari. ²⁰ Unde dixit beato Francisco: "Dimitte, frater, aliam salutationem dicere". ²¹ Dixit ad eum beatus Franciscus: "Dimitte illos dicere, quia non percipiunt que Dei sunt (cfr. 1Cor 2,14). ²² Sed noli inde verecundari, quoniam dico tibi, frater, quod adhuc nobiles et principes huius seculi de huiusmodi salutatione tibi et aliis fratribus reverentiam exhibebunt". ²³ Et ait beatus Franciscus: "Non est magnum, si Dominus habere voluit quendam parvum populum inter omnes alios qui precesserunt, qui esset contentus habere ipsum solum altissimum et gloriosum?". ²⁴ Si vero aliquis frater voluerit dicere, cur beatus Franciscus tempore suo ita strictam paupertatem, sicut dixit fratri Ricerio, non fecit fratribus observari et observandam non mandavit, ²⁵ nos vero qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18) ad hoc respondemus, sicut audivimus ex ore eius, quoniam ipse fratribus hoc et alia plurima dixit ac etiam in Regula plura scribi fecit que cum assidua oratione et meditatione a Domino postulabat pro utilitate Religionis, affirmans eam penitus esse Domini voluntatem. ²⁶ Sed, postquam eis ostendebat, gravia et importabilia (cfr. Mat 23,4) ipsis videbantur, ignorantes tunc que ventura erant in Religione post mortem eius. ²⁷ Et quia plurimum timebat scandalum in se et in fratribus, nolebat cum ipsis contendere; sed condescendebat, licet non voluntarie, voluntati eorum, et coram Domino se excusabat. ²⁸ Sed, ut non reverteretur ad Dominum vacuum verbum (cfr. Is 55,11) suum, quod in ore eius ponebat (cfr. Ex 4,15) pro utilitate fratrum, volebat in se implere, ut mercedem inde a Domino consequeretur, et ad ultimum in hoc quiescebat, et consolabatur spiritus eius.
Chapter 101 of 120