[86]
¹ Factum est autem, dum appropinquaret tempus congruum pro infirmitate oculorum curanda, discessit beatus Franciscus de loco illo, licet in oculis esset valde infirmus, ² habens in capite quoddam magnum caputium sicut fratres fecerant sibi, et pannum de lana et lino consutum cum caputio ante oculos, quoniam lumen diei respicere et videre non poterat pre magnis doloribus ex infirmitate oculorum provenientibus, ³ et perduxerunt eum socii eius in equitatura apud heremitorium Fontis Columbarum prope Reate, ad habendum consilium cum quodam medico Reate qui noverat oculorum infirmitati medicinari. ⁴ Cumque illuc veniret medicus ille, dixit beato Francisco quod volebat facere cocturam super maxillam usque ad supercilium illius oculi, qui erat infirmior altero; sed beatus Franciscus nolebat incipere curam nisi veniret frater Helias. ⁵ Cumque expectaret ipsum et non veniret, quia propter multa impedimenta que habuit venire non potuit, et ipse dubitabat incipere curam; ⁶ sed necessitate coactus, maxime propter obedientiam domini episcopi Hostiensis et generalis ministri, proposuit eis obedire, licet satis grave illi esset de se habere huiusmodi sollicitudines. ⁷ Et propterea volebat ut minister eius illud ageret. ⁸ Postea quadam nocte, cum pre doloribus suarum infirmitatum dormire non posset, cum pietate et sui compassione dixit sociis suis: "Carissimi fratres et filioli mei, non tedeat vel graves vos laborare pro infirmitate mea, quoniam Dominus pro me servulo suo restituet vobis omnem fructum operationum vestrarum in hoc seculo et in venturo, quas propter sollicitudinem et infirmitatem operari non valetis; ⁹ immo maius lucrum ex hoc acquiritis quam qui adiuvant totam Religionem et vitam fratrum. ¹⁰ Immo etiam ita dicatis michi: Super te facimus expensas nostras et Dominus pro te erit debitor noster". ¹¹ Hoc autem dicebat sanctus pater volens iuvare et erigere pusillanimitatem spiritus illorum et debilitatem, ne aliquando temptati occasione illius laboris dicerent: "Nos non valemus orare nec etiam tantum laborem tolerare", et ne efficerentur tediosi et pusillanimes et sic laboris fructum amitterent. ¹² Et factum est, cum quadam die veniret medicus apportans ferrum cum quo faciebat cocturas pro infirmitate oculorum, et fecisset fieri ignem ad calefaciendum ferrum, et accenso igne misit ferrum in ipsum. ¹³ Beatus Franciscus ad confortandum spiritum suum, ut non expavesceret, dixit ad ignem: "Frater mi ignis, nobilis et utilis inter alias creaturas quas Altissimus creavit, esto michi in hac hora curialis, quia olim te dilexi et adhuc diligam amore illius Domini qui te creavit; ¹⁴ deprecor etiam Creatorem nostrum qui te creavit, ut ita tuum calorem temperet quod ipsum valeam sustinere". ¹⁵ Et, oratione finita, crucis signo signavit ignem. ¹⁶ Nos vero qui cum ipso eramus (cfr. 2Pet 1,18), omnes fugimus ex pietate et [com]passione illius, et solus medicus cum ipso remansit. ¹⁷ Et, facta coctura, reversi sumus ad illum. ¹⁸ Qui dixit nobis: "Pusillanimes et modice fidei (cfr. Mat 8,26), quare fugistis? ¹⁹ In veritate dico vobis quod nullum dolorem sensi nec ignis calorem; immo, si non est bene coctum, adhuc coquat melius". ²⁰ Et miratus est inde valde ille medicus, habens illud pro magno miraculo, quoniam penitus se non movit. ²¹ Et ait medicus: "Fratres mei, dico vobis quod non solum de ipso qui est debilis et infirmus, sed de illo qui esset fortis et corpore sanus timerem, ne tam magnam cocturam posset sustinere, quod etiam in quibusdam sum iam expertus". ²² Nam coctura fuit longa, incipiens iuxta auriculam usque ad supercilium oculi, propter flegma multum quod die et nocte ad oculos per multos annos cotidie descendebat; ²³ unde oportuit quod secundum consilium illius medici omnes vene ab auricula usque ad supercilium oculi inciderentur, licet totum sibi esset contrarium secundum consilium aliorum medicorum; quoniam et verum fuit, quia nichil ei profuit. ²⁴ Similiter et alius quidam medicus ambas eius auriculas perforavit, et tamen nichil ei profuit. ²⁵ Et non est mirum, si ignis et alie creature venerabantur aliquando ipsum: quoniam, sicut vidimus nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) illo, tanta affectione caritatis ipsas diligebat et venerabatur, ²⁶ et in eis tantum delectabatur et tanta pietate et compassione circa ipsas spiritus eius movebatur, quod quando quis non honeste tractaret eas [turbaretur], ²⁷ et ita cum ipsis loquebatur letitia interiori et exteriori sicut [si] de Deo sentirent, intelligerent et loquerentur, ita quod multotiens illa occasione rapiebatur in contemplatione Dei. ²⁸ Nam quadam vice cum sederet iuxta ignem, ipso nesciente, ignis invasit pannos eius de lino iuxta crus. ²⁹ Cumque sentiret calorem ignis et socius eius videret quod ignis combureret pannos eius, cucurrit volens extinguere ipsum. ³⁰ Qui dixit ei: "Carissime frater, noli male facere fratri igni". ³¹ Et ita non permisit ei, ut ullo modo ipsum extingueret. ³² Ille vero statim ivit ad fratrem, qui erat eius guardianus, et duxit illum ad eum et sic, illo nolente, cepit extinguere ipsum. ³³ Nolebat enim ipse candelam vel lampadem aut ignem extinguere, sicut solet fieri cum est necesse, [tanta] pietate et dilectione movebatur circa ipsum. ³⁴ Nolebat etiam ut frater proiceret ignem vel lignum fumigantem, sicut solet multotiens fieri, sed volebat ut plane poneret ipsum in terram ob reverentiam illius cuius est creatura.
Chapter 86 of 120