Skip to the text

[103]

¹ Similiter quodam tempore fuit quidam frater novitius qui sciebat legere psalterium, sed non bene; et quia libenter legebat, impetravit licentiam habendi psalterium a ministro generali et minister concessit sibi. ² Sed ille nolebat illud habere, nisi prius haberet inde licentiam a beato Francisco maxime quia audiverat, quod beatus Franciscus nolebat ut fratres sui essent cupidi de scientia et de libris; ³ sed volebat et fratribus predicabat ut studerent habere et imitari puram et sanctam simplicitatem, orationem sanctam et dominam paupertatem, in quibus hedificaverunt sancti et primi fratres, et hanc credebat esse securiorem viam pro salute anime. ⁴ Non ut contemneret et despiceret sanctam scientiam; immo eos qui erant sapientes in Religione, et omnes sapientes nimio venerabatur affectu, quemadmodum ipse testatur in Testamento suo dicens: ⁵ "Omnes theologos et qui ministrant verba divina, debemus honorare et venerari tamquam qui ministrant nobis spiritum et vitam (cfr. Ioa 6,64)". ⁶ Sed futura prospiciens cognoscebat per Spiritum Sanctum et etiam multotiens fratribus dixit, quod multi fratres sub occasione hedificandi alios dimittent vocationem suam, videlicet puram et sanctam simplicitatem, orationem sanctam et dominam nostram paupertatem. ⁷ Et accidet illis quod unde crediderunt postea magis imbui devotione et accendi ad amorem Dei propter intellectum scripture, inde occasionaliter remanebunt intus frigidi et quasi vacui; ⁸ et sic ad pristinam vocationem reverti non poterunt, maxime quia amiserunt tempus vivendi secundum vocationem suam; ⁹ et timeo ne id quod videbantur habere auferatur ab eis (cfr. Mat 25,29), quoniam dimiserunt vocationem suam. ¹⁰ Et dicebat: "Multi sunt qui totum studium suum et sollicitudinem suam die noctuque ponunt in scientia, dimittentes vocationem suam sanctam, et devotam orationem. ¹¹ Et cum aliquibus vel populo predicaverint et viderint vel noverint aliquos inde hedificari vel ad penitentiam converti, inflantur vel se extollunt de operibus et lucro alieno, ¹² quoniam quos credunt suis verbis hedificari vel ad penitentiam converti, Dominus hedificat et convertit orationibus sanctorum fratrum, licet id ipsi ignorent, quia sic est voluntas Dei ut illud ne advertant, non inde superbiant. ¹³ Isti sunt fratres mei milites tabule rotunde, qui latitant in desertis et in remotis locis, ut diligentius vacent orationi et meditationi, sua et aliorum peccata plorantes, quorum sanctitas a Deo cognoscitur, aliquando a fratribus et ab hominibus ignoratur. ¹⁴ Et cum anime ipsorum ab angelis Domino representabuntur, tunc Dominus ostendet illis fructum et mercedem laborum suorum (cfr. Sap 10,17), videlicet multas animas que suis orationibus salvate sunt, dicens illis: ¹⁵ Filii, ecce tales anime salvate sunt vestris orationibus, et quia super pauca fuistis fideles, supra multa vos constituam (cfr. Mat 25,21)". ¹⁶ Unde propter hoc dicebat beatus Franciscus super illo verbo: Donec sterilis peperit plurimos et que multos ha[bebat] filios infirmata est (cfr. 1Re 2,5), sterilem esse dicebat bonum religiosum, qui sanctis orationibus et virtutibus se et alios hedificat. ¹⁷ Hec verba sepe dicebat coram fratribus in collatione verborum suorum, et maxime ad capitulum fratrum apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula coram ministris et aliis fratribus. ¹⁸ Unde omnes fratres, tam ministros quam predicatores, informabat ad opera dicens eis quod propter prelationem et officium et sollicitudinem predicandi omnino non deberent dimittere sanctam et devotam orationem, ire pro helemosina, et operari manibus suis (cfr. 1The 4,11; Eph 4,28) sicut alii fratres, propter bonum exemplum et lucrum animarum suarum et aliorum. ¹⁹ Et dicebat: "Multum hedificantur fratres subditi cum eorum ministri et predicatores vacant libenter orationi et inclinam se et humiliantur". ²⁰ Unde ipse tamquam fidelis zelator Christi, dum corpore fuit sanus, operabatur in se, quod docebat fratres suos. ²¹ Cumque ille frater novitius, de quo supra dictum est in quodam heremitorio moraretur, accidit ut quadam die veniret illuc beatus Franciscus. ²² Cui frater ille sic locutus est, ei dicens: "Pater, michi magna consolatio esset habere psalterium; sed licet generalis minister illud concedere michi velit, volo tamen illud habere de conscientia tua". ²³ Cui beatus Franciscus tale responsum dedit dicens: "Carolus imperator, Rolandus et Oliverius et omnes paladini et robusti viri, qui potentes fuerunt in prelio, persequentes infideles cum multo sudore et labore usque ad mortem habuerunt de illis gloriosam et memorialem victoriam et ad ultimum ipsi sancti martyres mortui sunt pro fide Christi in certamine; ²⁴ et multi sunt qui sola narratione eorum, que illi fecerunt, volunt recipere honorem et humanam laudem". ²⁵ Et propter hoc scripsit significationem horum verborum in suis Admonitionibus dicens: "Sancti fecerunt opera, et nos, recitando et predicando ea, volumus inde recipere honorem et gloriam". ²⁶ Ac si diceret: scientia inflat, caritas autem hedificat (cfr. 1Cor 8,1).

Chapter 103 of 120