Skip to the text

[106]

¹ Iterum dum maneret beatus Franciscus in eodem palatio, quadam die dixit ei unus de socius suis ibi: "Pater ignosce michi, quoniam que tibi dicere volo iam plures consideraverunt". ² Et ait: "Tu scis, quemadmodum olim per gratiam Dei viguit in puritate perfectionis tota Religio, ³ quomodo scilicet universi fratres cum fervore et sollicitudine in omnibus observabant sanctam paupertatem, videlicet in parvis et pauperculis hedificiis, in parvis et pauperculis utensilibus, in parvis et pauperculis libris et in pauperculis vestimentis, ⁴ et sicut in hiis, ita et in aliis exterioribus unius erant voluntatis, solliciti observare omnia, que pertinent ad nostram professionem et vocationem et bonum exemplum; et sic erant unanimes in dilectione Dei et proximi. ⁵ Nunc ergo a parvo tempore cepit hec puritas et perfectio dissimiliter variari, licet multum dicant, et excusent fratres, propter multitudinem, non posse hoc observari a fratribus. ⁶ Immo multi fratres de hiis magis quam de supradictis credunt inde populum hedificari, et ipsis videtur magis honeste propter ista vivere et conversari; ⁷ unde quasi pro nichilo reputant viam simplicitatis et huiusmodi paupertatis que fuerunt initium et fundamentum nostre Religionis. ⁸ Quapropter, hec considerantes, credimus quod tibi displiceant; sed plurimum admiramur, si tibi displicent, cur sustines et non corrigis". ⁹ Beatus Franciscus dixit ad eum: "Dominus indulgeat tibi, frater, quoniam vis esse michi contrarius et adversarius et me implicare in hiis, que non pertinent ad officium meum". ¹⁰ Et ait: "Usquequo habui officium fratrum, et fratres manserunt in vocatione et professione sua, licet a principio mee conversionis ad Christum infirmitius fuerim, cum parva mea sollicitudine eis satisfaciebam exemplo et predicatione. ¹¹ Sed postquam consideravi quod Dominus fratrum numerum multiplicaret cotidie et quod ipsi, propter tepiditatem et inopiam spiritus, a via recta et secura per quam soliti erant ambulare, declinare inciperent, ¹² et per ampliorem viam, sicut dixisti, incedere, non attendentes suam professionem et vocationem et bonum exemplum, ¹³ nec dimittere iter quod iam ceperant propter predicationem meam et exemplum meum, recommendavi Domino et ministris fratrum Religionem. ¹⁴ Quoniam licet tempore quo renuntiavi et dimisi officium fratrum, coram fratribus me excusarem in capitulo generali, quod propter infirmitatem meam de ipsis curam et sollicitudinem habere non possem, ¹⁵ tamen modo, si secundum voluntatem meam fratres ambularent et ambulassent, propter ipsorum consolationem nollem, quod alium ministrum haberent preter me, usque in diem mortis mee. ¹⁵ Quoniam ex quo fidelis et bonus subditus volutatem sui prelati cognoscit et observat, parvam sollicitudinem prelatum oportet habere de illo. ¹⁷ Immo tantum gauderem de fratrum bonitate et consolatus essem propter lucrum meum et lucrum ipsorum, quod, si iacerem in lecto infirmus, non gravaret me satisfacere eis". ¹⁸ Et ait: "Meum officium est spirituale, videlicet prelatio super fratres, quia debeo dominari vitiis et ea emendare. ¹⁹ Unde, si vitiis dominari et ea emendare non possum predicatione et exemplo, nolo carnifex fieri ad percutiendum et flagellandum, sicut potestas huius seculi. ²⁰ Quoniam confido in Domino (cfr. Ps 10,2), quod adhuc inimici invisibiles, qui sunt castaldi Domini ad puniendum in hoc seculo et in futuro eos, qui transgrediuntur mandata Dei, sument de illis vindictam, facientes eos corrigi ab hominibus huius seculi in improperium et verecundiam ipsorum, et revertentur ad professionem et vocationem suam. ²¹ Veruntamen usque ad diem mortis mee, exemplo et operatione, non cessabo docere fratres ambulare per viam quam michi Dominus ostendit (cfr. 3Re 8,36), ²² et ego ostendi eis et ipsos informavi ut sint inexcusabiles (cfr. Rom 1,20) coram Domino et ego coram Deo de ipsis et de me non tenear reddere rationem (cfr. Mat 12,36; Luc 16,2) ulterius". ²³ Unde tunc in Testamento suo fecit scribi, quod omnes domus fratrum ex luto et lignis deberent construi in signum sancte paupertatis et humilitatis, et quod ecclesie que pro fratribus construuntur, essent parve. ²⁴ Immo voluit ut hoc inciperet reformari maxime de domibus ex lignis et luto constructis, ²⁵ et de omnibus allis bonis exemplis in loco Sancte Marie de Portiuncula, qui fuit primus locus ubi postquam fratres manserunt, cepit fratres Dominus multiplicare (cfr. Deut 7,12.13) ut in eternum esset hoc memoriale ceteris fratribus, qui sunt et erunt venturi ad Religionem. ²⁶ Sed quidam dixerunt ei quod non videbatur eis bonum, quod domus fratrum deberent construi ex luto et lignis, quoniam in pluribus locis et provinciis cariora sint ligna lapidibus. ²⁷ Et beatus Franciscus nolebat contendere cum eis, quia erat valde infirmus et quoniam erat prope mortem, quia parum postea vixit. ²⁸ Unde scripsit postea in Testamento suo: "Caveant sibi fratres, ut ecclesias et habitacula et omnia alia que pro ipsis construuntur quod penitus non recipiant ea nisi essent sicut decet sanctam paupertatem quam in Regula promisimus, semper ibi hospitantes, sicut advene et peregrini (cfr. 1Pet 2,11)". ²⁹ Nos vero qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 2,18), quando scripsit Regulam et fere omnia alia sua scripta, testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24; 3Ioa 12), quod plura fecit scribi in Regula et aliis suis scriptis, de quibus quidam fratres fuerunt sibi contrarii, et maxime prelati. ³⁰ Unde accidit quod in hiis, in quibus fratres fuerunt contrarii beato Francisco in vita sua, nunc post mortem essent valde utilia toti Religioni. ³¹ Sed quia ipse plurimum timebat scandalum, condescendebat, licet involuntarius, voluntatibus fratrum. ³² Sed sepe dicebat hunc sermonem: "Ve illis fratribus qui sunt michi contrarii de hoc, quod cognosco, quod voluntas Dei est pro maiori utilitate Religionis, licet invitus condescendam voluntati eorum". ³³ Unde sepe dicebat sociis suis: "In hoc est dolor meus et afflictio mea, quod ea cum multo labore orationis et meditationis a Deo per misericordiam suam obtineo pro utilitate presenti et futura totius Religionis, et ab ipso sum certificatus, quod secundum voluntatem eius sunt, ³⁴ et aliqui fratres ex auctoritate et providentia sue scientie evacuant et sunt michi contrarii dicentes: "Ista sunt tenenda et observanda et ista non!". ³⁵ Sed quia, ut dictum est, tantum timebat scandalum, quod multa fieri permittebat et in multis condescendebat voluntatibus eorum, que non erant secundum voluntatem suam.

Chapter 106 of 120