Skip to the text

[82]

¹ Alio tempore ibat per civitatem Assisii et ibant cum illo multi homines; et quedam vetula paupercula petiit sibi helemosinam amore Dei, et ipse statim dedit ei mantellum quem habebat ad dorsum. ² Et statim confessus est coram ipsis, quod habuerit inde vanam gloriam. ³ Et multa alia exempla hiis similia, que vidimus et audivimus nos qui fuimus cum ipso (cfr. 2Pet 1,18), nec possemus dicere, quia longum esset scribere et enarrare. ⁴ In hoc autem summum et precipuum studium habuit beatus Franciscus, ut non esset ipocrita coram Deo. ⁵ Et licet suo corpori propter eius infirmitatem [esset] necessaria pitantia, tamen inde considerabat fratribus et aliis de se bonum exemplum semper exhibere, ut tolleret eis occasionem murmurandi et mali exempli, ⁶ quod malebat patienter et libenter sustinere corporis necessitates et sustinuit usque ad diem mortis sue, quem sibi satisfacere, licet secundum Deum et bonum exemplum illud facere potuisset.

Chapter 82 of 120