Skip to the text

[112]

¹ Unde quodam tempore, considerans et audiens quod aliqui fratrum darent malum exemplum in Religione, et etiam quod fratres declinarent a summo apice professionis sue, ² tactus dolore cordis intrinsecus (cfr. Gen 6,6), quadam vice in oratione dixit ad Dominum: "Domine, tibi recommendo familiam quam dedisti michi". ³ Et dictum fuit ei a Domino: "Dic michi, quare contristaris tantum, cum aliquis fratrum exit de Religione et cum fratres non ambulant per viam quam tibi ostendi (cfr. 3Re 8,36)? ⁴ Iterum dic michi: quis plantavit fratrum Religionem? Quis converti facit hominem ad faciendum penitentiam in ea? ⁵ Quis dat virtutem perseverandi in ea? Nonne ego?". ⁶ Et dictum fuit ei in spiritu (cfr. Act 11,12; Apoc 1,10): "Ego non elegi te pro homine litterato et eloquente super familiam (cfr. Luc 12,42) meam, ⁷ sed simplicem te elegi ut scire valeas, tam tu quam alii, quoniam ego vigilabo super gregem meum; sed posui te signaculum (cfr. Ag 2,24) ipsis, ut opera, que ego operor in te, ipsi in te debeant [prospicere et ea] operari. ⁸ Qui ambulant per viam (cfr. Ps 127,1) meam, habent me et habundantius habebunt (cfr. Ioa 10,10). ⁹ Qui vero per viam meam ambulare nolunt, id quod videntur habere auferetur ab eis (cfr. Mat 13,12; 25,29). ¹⁰ Quapropter dico tibi, ne tantum contristeris, sed age quod agis, operare quod operaris, quoniam in caritate perpetua (cfr. Ier 31,3) plantavi fratrum Religionem. ¹¹ Unde scias quoniam tantum diligo ipsam quod, si aliquis fratrum, reversus ad vomitum (cfr. 2Pet 2,22; Prov 26,11), morietur extra Religionem, alium remittam in Religione, ut vice ipsius habeat coronam eius; ¹² et ponatur, quod non esset natus (cfr. Mat 26,24), faciam ipsum nasci. ¹³ Et ut scias, quoniam vitam et Religionem fratrum spontanee diligo, ponatur quod in tota vita et Religione fratrum non remanerent nisi tres fratres, in perpetuum non relinquam". ¹⁴ Et alloquens eius animum consolatus est beatus Franciscus in hiis verbis, eo quod ultra modum contristabatur, cum audiret de fratribus aliquod malum exemplum. ¹⁵ Et, licet se continere ex toto non posset, ut non contristaretur cum audiret aliquod malum, tamen, postquam a Domino taliter est confortatus, revocabat illud ad memoriam et dicebat cum sociis suis. ¹⁶ Unde sepe dicebat beatus Franciscus fratribus in capitulis et etiam in collatione verborum suorum: "Ego iuravi et statui (Ps 118,106) fratrum Regulam observare et fratres omnes similiter ad hoc se obligaverunt; ¹⁷ quapropter, ex quo dimisi officium fratrum, de cetero, propter infirmitates meas et pro maiori utilitate anime mee et omnium fratrum, non teneor fratribus nisi exhibere bonum exemplum (cfr. Tit 2,7). ¹⁸ Nam illud a Domino reperi et scio in veritate quoniam, etiam si infirmitas non me excusaret, maius adiutorium quod fratrum Religioni impendere possim, est ut cotidie vacem orationi pro ea ad Dominum, ut ipsam gubernet, conservet, protegat et defendat. ¹⁹ Nam in hoc me Domino et fratribus obligavi, videlicet ut, si aliquis fratrum meo malo exemplo perierit, volo teneri Domino reddere rationem (cfr. Mat 12,36)". ²⁰ Unde, licet aliquis fratrum aliquando diceret ei, ut deberet aliquando se intromittere de facto Religionis, ipse talia verba respondebat, dicens: ²¹ "Fratres habent Regulam suam, insuper et iuraverunt; et ut non habeant excusationem, postquam Domino placuit me statuere ut essem prelatus eorum, coram ipsis eam similiter iuravi et volo usque in finem observare. ²² Unde, ex quo fratres sciunt quid facere debeant quidve etiam evitare, non restat nisi ut operibus doceam ipsos, quoniam ad hoc datus sum ipsis in vita mea et post mortem meam".

Chapter 112 of 120