Skip to the text

Proœmium

COMMENTARIORUM IN PSALTERIUM

TRACTATULUS

DE MODO DEVOTE PSALLENDI

IN omni opere David dedit confessionem Deo excelso et sancto in verbo gloriæ. De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum qui fecit illum. Stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos. Dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent Dei sanctitatem. Eccli. XLVII, 9-12.

In his verbis electus David, admirabile vas misericordiæ Dei, multipliciter atque magnifice commendatur. Primo, ex devotissimis actibus latriæ, quæ est virtus moralis præcipua, summo omnipotentique Deo cultum ac cærimoniam exhibens, quia in omni opere suo dedit Deo confessionem: Deo, inquam, excelso, imo altissimo et superaltissimo, utpote prorsus infinitæ et incomparabilis excellentiæ regi, omnium creatori; essentialiter sancto, qui solus ex sua natura impeccabilis est. Huic dedit David confessionem in omni opere suo, id est in cunctis operibus Dei, sive in omnibus creaturis, de quibus tres pueri cecinerunt, Benedicite, omnia opera Domini, Domino;1 in omnibus quoque operibus suis, puta ipsius David, qui quidquid boni effecit, Deo adscripsit humiliter, et de omni opere suo malo pœnituit vehementer.2 Et ita confessus est Deo confessione laudis divinæ, et confessione propriæ culpæ: et hoc, in verbo gloriæ, id est in gloriosis verbis psalmorum, et item in Verbo æterno, de quo fertur in Ecclesiastico, Fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis.3 De omni corde suo, id est toto intellectu et affectu, Confitebor, inquiens, tibi, Domine, in toto corde meo, laudavit Deum cum omni attentione, reverentia et caritate, sine qua nihil Deo acceptum meritoriumve consistit:4 sic quippe psallendum est, Psallam spiritu, psallam et mente.5

Qualiter autem David rex ordinavit et stare fecit cantores in templo circa altare seu contra altare, id est ex opposito altaris, primo Paralipomenon recitatur:6 in quorum sono, id est psalmodia et laude vocali, modulos fecit dulces, quoniam ita disposuit, quod consonanter, concorditer et devote psallebant. Dedit quoque in celebrationibus decus, id est in divinis officiis et sacris solenniis pulchritudinem magnam, per hoc quod cantica sua præclara in illis tunc cantabantur, et nunc usque cantantur in domibus Dei ecclesiisque sanctorum. Per quod ornavit tempora usque in finem, quia sic canentur, quamdiu durabit Ecclesia, in qua psalmi præ Scripturis ceteris frequentantur ac solenniter decantantur: ut fideles laudent nomen Dei sanctum, id est ipsummet Deum, nomine nominante significatum, et amplificent, id est divulgent, sanctitatem ipsius, ad ejusdem notitiam, cultum, et honorificentiam alios inducendo.

Hinc innotescit sententia, virtus, fervor, præclaritasque psalmorum, ex quibus totus cultus Creatoris, Officium omne divinum, et tempus durationis vitæ præsentis, sic decorantur. Etenim quanta sententiositas sit psalmorum, quam igniti affectus eorum, quam ingens eorum suavitas, quam mira jucunditas, quam profunda contritio, quam affectuosa oratio, quam pulchra varietas personarum, ex quarum parte proferuntur, quam alta contemplatio, quam frequens inflammatio, quam compendiosa descriptio mysteriorum Christi atque Ecclesiæ, quanta humiliatio sui ipsius, quam salubris consideratio mutabilitatis et defectuositatis rerum inferiorum et humanarum, quam moralis instructio, quam compendiosa continentia Scripturarum, quis eloqui queat?

Hinc jam libro Psalmorum quadrupliciter, id est litteraliter, tropologice, allegorice, ac anagogice (prout Domino concedente quivi) exposito, nihilo minus a devotis ac studiosis confratribus in Christo carissimis, rogatus sum addere, pro conclusione Psalterii et instructione devote psallendi, etiam ista sequentia.

Occasionem istud rogandi (ni fallor) sumpserunt ex verbis venerabilis magistri Hugonis de S. Victore, in tractatu suo de Oratione dicentis: Quia igitur in affectibus pietatis est omnis virtus orandi, enumeremus aliquot ex ipsis, et exemplis demonstremus, ut quia omnes enumerare non possumus (infiniti enim sunt affectus), quid tamen in omnibus laudabile sit, et Deo acceptum, ex quibusdam conjiciamus. Est affectus dilectionis, quum forte mens vel videns vel reminiscens id quod amat, subito amoris igne corripitur. Est quoque admirationis affectus, dum quis aliquid novum atque mirabile contemplans, in stuporem mox excitatur. Est etiam affectus congratulationis, quum acceptabile quid beneplacitumque conspiciens, hilaritate perfunditur. Est item affectus humilitatis, quando ex consideratione propriæ infirmitatis et defectuositatis, ab omni elatione se reprimit. Est demum mœroris affectus, dum ex consideratione culparum et adversitatum suarum, intra se contrahitur ac tabescit. Est affectus timoris, dum ex consideratione imminentium periculorum concutitur. Est insuper affectus indignationis, quum in odium aut detestationem adversariorum, ex attentione malignitatis eorum movetur. Est rursus affectus zeli, dum amore justitiæ ad desiderium ultionis provocatur. Est præterea affectus bonæ præsumptionis, dum ex nova et singulari fiducia ad vindicandum aut apprehendendum aliquid, plus solito quispiam animatur. Hæc Hugo. In quibus verbis, quod asserit infinitos esse affectus, verificari potest loquendo de affectibus in particulari, et ex parte subjecti; non autem loquendo de speciebus affectuum, et ex parte objecti, quum et species rerum determinatæ sint et finitæ, omniumque affectionum origo et radix sit amor.

At vero præter prætactos affectus, alii quidam poterunt assignari. Est affectus concupiscentiæ, tam intellectualis, de qua legitur, Concupiscentia sapientiæ deducit ad regnum perpetuum;78 quam sensitivæ ac fœdæ, de qua jubetur, Post concupiscentias tuas non eas. Amplius, est affectus pusillanimitatis, de quo Isaias, Qui pusillo animo (inquit) estis, convalescite; et Psalmographus, Exspectabam (ait) eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Est et affectus magnanimitatis, de quo in libro Judicum Debora cecinit: Diviso contra se Ruben, magnanimorum contentio reperta est. Iterum, est affectus devotionis, qui est promptitudo animi ad divina, juxta illud Psalmi: Paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua; itemque, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Sic etiam est affectus obdurationis, ac ferreæ insipiditatis, atque internæ sterilitatis, secundum illud: Noluit Sehon rex Hesebon filiis Israel dare transitum, quia induraverat Dominus Deus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius; et juxta illud, Indurasti, Domine, cor nostrum, ne timeremus te. Amplius, est affectus spei et bonæ fiduciæ, affectus spei, affectus audaciæ, affectus querelæ, affectus iræ et impatientiæ, affectus pigritiæ et repausationis carnalis, affectus honoris et laudis humanæ. Quemadmodum etiam sunt multæ species amoris, et timoris, ac mœroris, aliorumque prætactorum, ita et multæ sunt species affectuum prædictorum. Postremo, quum dicitur affectus dilectionis, affectus timoris, etc., potest intelligi intransitive, id est affectus qui est dilectio, atque causaliter, id est affectus qui ex dilectione procedit, prout ex virtute et habitu procedit et oritur actus.9

Eccl. xviii, 30.

Is. xxxv, 4.

Ps. liv, 9.

Judic. v, 16.

Ps. cxviii, 60.

Ps. lvi, 8; cvii, 2.

Deut. ii, 30.

Is. lxiii, 17. fidei

Est ergo intentio in conclusione ista, breviter tangere affectus pios et caritativos, devotionales, ignitos, contemplativos ac varios, quibus proferuntur et proferenda sunt verba psalmorum, et qualiter in his ipse psallens et chorus psallentium formare debent suos affectus, seque conformare sensibus atque affectibus, verbis ac versibus ipsorum psalmorum. Nempe in psalmis, imo nonnunquam in psalmo eodem, quædam dicuntur in persona hominis perfecti et innocentis, quædam in persona peccatoris ac pœnitentis, quædam in persona proficientis, aliqua in persona Christi, aliqua in persona Ecclesiæ, aliqua in persona psallentis; quædam per modum historiæ, quædam in spiritu prophetiæ, nonnulla per modum doctrinæ; sed et aliqua comminando, avisando, terrendo, ac aliis modis. Estque perutile scire qualiter in omnibus his psallens debeat se habere, et suos affectus, conceptus, intentiones, considerationes repente ac multiformiter variare: ut sit vere, salubriter, fructuoseque psallens, et psallendo se ipsum compungens, exhortans, instruens, elevans, dirigens, terrens, humilians, roborans, lætificans, et inflammans.

Footnotes

  1. Dan. III, 57. ↩

  2. II Reg. XII, 13. ↩

  3. Eccli. I, 5. ↩

  4. Ps. IX, 2; CX, 1; CXXXVII, 1. ↩

  5. I Cor. XIV, 15. ↩

  6. I Par. XVI. ↩

  7. Sap. vi, 21. ↩

  8. Ps. cxlix, 1. ↩

  9. Eccli. xviii, 30. ↩

Chapter 1 of 8