Skip to the text

Articulus 7

DE PSALMIS IN PERSONA JUSTI CONSCRIPTIS, QUI EX AFFECTU CONGRATULATIONIS, ET INVITATIONIS, AC ÆDIFICATIONIS, GRATIARUMQUE ACTIONIS SUNT PROFERENDI.

QUUM in medio laqueorum et tentationum versemur, ubi non est nobis principalis aut sola colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed præcipua, incessabilis, imo et periculosissima pugna contra invisibiles, crudelissimos, callidissimos, atque innumerabiles nostræ salutis hostes, aerias potestates, aut etiam visibiles inimicos;1 potest unusquisque fidelis pia querela et admiratione non parva ad Dominum exclamare:2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me, imbecillem et fragilem, quorum unus me facile posset dejicere? qui inter se præsumptuose affirmant, Non est salus ipsi in Deo ejus.3 Ad quod vir justus in tribulationibus constitutus, blande loquitur Deo:4 Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum: quæ sunt verba bonæ spei ad Deum, imo et magnæ familiaritatis et caritatis ad ipsum, sicut et istud quod subditur, Non timebo millia populi circumdantis me.5

Simili sensu in persona devotæ personæ potest proferri psalmus, Quum invocarem, exaudivit me Deus justitiæ meæ, qui in adversis dedit mihi patientiam meam:6 sicut subjungitur, in tribulatione dilatasti mihi:7 id est, tu, Domine, in afflictionibus meis largitus es mihi consolationem, roborationem, illuminationemque tantam, ut cor meum specialiter dilatatum sit ad suscipiendum et patiendum plura ac graviora adversa, et expansum in te in deliciis caritatis. Quod quum ita sit, cur, o filii hominum gravi corde, ad carnalia et terrena depressi, diligitis vanitatem magis quam summam et incommutabilem veritatem, et quæritis mendacium, excusando vos false?891011121314151617 quum tamen Deus altissimus tam pronus sit exaudire, indulgere, succurrere, bonaque gratiæ tribuere in præsenti et bona gloriæ in futuro, sicut et ego in me ipso expertus sum, et in Sanctis suis sæpissime ac copiosissime monstravit: per quod merito confirmari debetis in fide, stabiliri in spe, ac divino accendi amore. Hinc quemcumque Sanctorum vobis in exemplar propono, dicendo: Et scitote quoniam Dominus Sanctum suum mirificavit, id est, innumerabiles Sanctos per præclara miracula et innumerabilia signa supernaturaliter honoravit, ac honorandos ostendit, qui testes sunt fidei nostræ:18 ita ut nos ipsi qui credimus, tot non simus, quot veritatis testes habemus, juxta illud Apostoli: Ideo et nos tantam habentes nobis impositam testium nubem.19 Ad quorum imitationem, vos hortor, Irascimini et nolite peccare.20

A Denique eodem sensu legendus est psalmus, Verba mea auribus percipe, Domine:21 in quo præmittitur oratio, et verba boni propositi subjunguntur; verbum etiam bonæ spei, quum subditur, Mane exaudies vocem meam.22 Deinde Dei justitia, sanctitas, zelusque æquitatis, et ultio justa in impios, in hoc psalmo tanguntur et commendantur, ut attendamus qualiter in sanctitate et justitia oporteat nos ei servire cum omni reverentia ac timore, etc.23

B Juxta hunc modum, cor mundum (cui datur etiam in hac vita Deum videre per speculum in ænigmate, estque optimus ac certissimus Scripturæ interpres) formare sibi potest varios intellectus et affectus in omnes psalmos, imo in omnia quæ videt, audit, legit, aut cantat, adjuvante Domino nostro, qui est super omnia Deus gloriosus, sublimis, et benedictus in sæcula.2425 Amen.

FINIS

Footnotes

  1. Ephes. vi, 12. ↩

  2. Ps. l. 3. ↩

  3. Ps. , 3. ↩

  4. Ps. , 4. ↩

  5. Ps. l. 7. ↩

  6. Ps. l. 10. ↩

  7. Ps. ↩

  8. Ps. iv, 2. ↩

  9. Ps. ii, 7. ↩

  10. Ps. iii, 2. ↩

  11. Ps. cxxxix. ↩

  12. Ps. cviii. ↩

  13. Ps. xciii. ↩

  14. Ps. lxxii. ↩

  15. Ps. lvii. ↩

  16. Ps. lii. ↩

  17. Ibid. 3. ↩

  18. Ps. IV, 4. ↩

  19. Hebr. xii, 1. ↩

  20. Ps. IV, 5. ↩

  21. Ps. V, 2. ↩

  22. Ibid. 4. ↩

  23. Luc. I, 75. ↩

  24. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  25. Matth. V, 8. ↩

Chapter 8 of 8