Skip to the text

Articulus 1

QUID SIT COMPUNCTIO, ET DE MULTIPLICI SPECIE COMPUNCTIONIS IN PSALMODIA.

SICUT contritio in spiritualibus metaphorice dicitur a contritione quæ in corporalibus invenitur, ita compunctio. Quemadmodum enim in corporalibus res conteri perhibetur, dum sic in minutissimas frangitur partes, quod nihil in ea integrum permanere videtur; sic contritio in spiritualibus, quæ pœnitentiæ pars est, appellatur, dum peccandi voluntas prorsus abjicitur, defletur, annihilatur, et bene agendi, satisfaciendi, et perseverandi firmum succedit propositum. Ita compunctio in exterioribus primo vocata est stimulatio quædam aut constimulatio : siquidem pungere, stimulare exponitur. Hinc spiritualiter compunctio nominatur quædam transfixio cordis, quæ primo et maxime fieri videtur per pœnales affectiones, ut sunt dolor internus, mœror, formido. Unde compunctio pro contritione frequenter accipitur, juxta illud in Psalmo :1 Quæ dicitis in cordibus vestris, id est de his quæ in mentibus vestris culpabiliter cogitastis et proposuistis, in cubilibus vestris compungimini, id est, in secretis animorum vestrorum contritionem habete.

Quumque amor, ratione absentiæ et offensæ amati, tristitiam pariat et dolorem, in tantum ut Sponsa testetur, Quia amore langueo;2 hinc et amor gignit compunctionem, præsertim quum et amor usque ad intima dilecti sit penetrativus : propter quod amor fertur intrare, ubi notitia remanet foris. Ideo Sponsus hortatur : Pone me ut signaculum super cor tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio.3 Denique istæ compunctiones interdum ex inspiratione superna, interdum ex admonitione fraterna causantur in nobis. Unde oravit Psalmista :4 Confige timore tuo carnes meas. Scriptum quoque est : Verba sapientium sicut stimuli, et5 quasi clavi in altum defixi, id est profunde incussi.

Ex his innotescit intellectus verborum S. Gregorii, asserentis : Quatuor sunt considerationes et modi, quibus anima hominis boni in compunctione vehementer afficitur. Primus est, dum suorum reminiscitur vitiorum, considerans ubi, id est in quibus erroribus, negligentiis, culpis atque periculis, fuit. Secundus est, dum judiciorum Dei districtionem et retributionem perpendens, metuit et scrutatur ubi erit et in æternum manebit. Tertius, dum mala et dura vitæ præsentis attendens, solerter considerat ubi est, utpote in præsenti exsilio. Quartus, dum supernæ patriæ gaudia contemplatur, deplorans quod ibi non sit, sicque cum Apostolo clamat : Infelix ego homo !6 quis me liberabit de corpore mortis hujus? Præterea super Cantica S. Bernardus : Sensum, inquit, ex integro te recuperasse scias, si conscientiam tuam quadruplici sentis compunctione morderi, pudore gemino, et gemino metu. Pudeat te offendisse Patrem cœlestem ; erubesce quod summum illum benefactorem tam frequenter, tamque enormiter inhonorasti ingratus, et mala reddidisti pro bonis, imo tot et tanta mala pro innumerabilibus beneficiis ejus dignissimis. Conformiter time, eo quod tuum offenderis Creatorem; et denuo, quoniam Deo ac judici tuo inobediens toties fuisti, et ei ac ipsius vicariis superioribus rebellis.

Footnotes

  1. Ps. IV, 5. ↩

  2. Cant. II, 5. ↩

  3. Cant. VIII, 6. ↩

  4. Ps. CXXVIII, 120. ↩

  5. Eccle. XII, 11. ↩

  6. Rom. VII, 24. ↩

Chapter 2 of 8