Articulus 2
DE PSALMIS VERSIBUSQUE PSALMORUM, IN QUIBUS AFFECTUS DIVINI AMORIS SPECIALITER FRAGRAT AC FLAGRAT.
IN psalmis non est semper continuatio ejusdem materiæ, sed frequens mutatio ac variatio numeri et temporis et personarum, de uno quoque affectu mutatio ad alium repentina. Denique multæ sunt causæ inflammationis divini amoris in nobis. Prima et maxima, principalis et effectiva, est ipsemet Dominus Deus, qui solus infusor, conservator, augmentator et perfector est caritatis : et eam interdum gratiosa præventione infundit, interdum precibus et operibus bonis ex genere, ejus cui infundit eam, seu precibus et meritis aliorum.1 Unde angeli sancti et homines boni, frequenter sunt causæ dispositivæ, meritoriæ ac instrumentales gratiæ ac virtutum in nobis.
Insuper consideratio bonitatis, amabilitatis, pulchritudinis, perfectionis et munificentiæ Dei, parit et accendit in nobis divinum amorem; et rursus, quoniam ipse prior dilexit nos, et tam gratiose, amorose, largiflueque se habuit ad nos. Deinde consideratio beneficiorum et promissorum ipsius, verba quoque spiritualiter amorosa, non parum accendunt amorem sanctum in amatore sincero ac mente devota. Itaque psalmi et versus, in quibus ista diffusius continentur, ad affectum caritatis deificæ specialius pertinent, atque cum æstuantiori fervore sunt proferendi ac decantandi: quales communius sunt versus et psalmi in persona Christi et Sanctorum in patria, aut perfectorum viatorum conscripti, sive ad litteram, sive ad mysticum sensum, ut psalmus ille, Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem, id est tam diu? Cujus psalmi omnes versiculi, sunt affectuosissima verba amantis, tardationem Sponsi, dilationem gloriæ, mala sæculi hujus, et imperfectionem propriæ vitæ, quæ sine peccato non agitur, deplorantis, seque ad libitum exaudiri non sentientis. Tali equidem amatori etiam brevis mora dilecti, et ejus perbrevis absentia, est molesta. Hinc cito et pie conqueritur se relictum, non penitus, sed quantum ad desideratam præsentiam concupitamve gratiam. Ideo dicit cum Sponsa illud in Canticis: Quæsivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. Revertere, dilecte mi.
Præterea tales sunt multi versiculi psalmi illius, Diligam te, Domine, fortitudo mea: cujus psalmi tres primi versiculi, sunt velut ardentissimæ faculæ. Quocirca sciendum, quod laudatio et invocatio Dei interdum fit per nomina sola, quandoque per sola verba, aliquando per utraque.
Quum per sola fit nomina, quamvis expressa significatione sit imperfecta, tamen interiori intelligentia est ferventissima, efficacissima, et ad impetrandum præsertim idonea: quoniam præcedentis nominis apprehensio, et apprehensionem sequens affectio, per sequentis nominis apprehensionem et affectionem foventur, continuantur, et succenduntur. Et ita quum dicimus: Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus; Deus meus, adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meæ, et susceptor meus: fervor sanctæ devotionis, sapor internæ dulcedinis, confortatio cordis, et dilatatio ejus in Deo, valenter increscunt et invalescunt; imo exsiliunt et erumpunt velut si igni oleum infundatur. Porro, quum laudatio et invocatio Dei per sola fit verba, est etiam fortis et fervida, ut quum in Daniele inducitur:2 Laudo, magnifico, glorifico Regem cœli; et denuo: Exaudi, Domine, placare, et fac;3 ne moreris. Dum autem oratio et invocatio fit per nomina simul et verba, sensum habet completiorem, affectum minorem, quoniam mens ad plura dispergitur. Hæc ergo et consimilia nomina et verba, et ex utrisque complexa, cum omni attentione et ardore psallamus.
Insuper in his dictionibus ordo pensandus est. Quum enim Dominus Deus sit fortitudo nostra, ipse quoque firmamentum nostrum, id est causa totius stabilitatis nostræ; idcirco etiam ad ipsum nos debemus refugere: quod si fecerimus, non erit hoc nobis infructuosum, quoniam ipse erit liberator, imo et post liberationem rursus erit adjutor noster contra adversa et tentamenta sequentia. Sicque in aliis est pensandum. Qui autem hæc experitur in se, Dominum habet laudare, non se ipsum stulte extollere; atque laudando debet eum orare. Hæc quippe efficacissima est oratio, quæ ex laudibus et invocationibus Dei componitur. Idcirco subjun-
Ps. xvii, 2, 3.
1 Joann. iv, 10.
Ps. xii.
Eccle. vii, 21.
Cant. v, 6.
Ibid. u, 17.
Ps. xvii.
Ps. xvii, 4. gitur, Laudans invocabo Dominum : cujus invocationis fructus et effectus subjungitur, et ab inimicis meis salvus ero. Ibidem. Quumque ad exaudiendum inclinetur, ipse quoque invocatur ex hoc, quod orans vere fatetur se magnis et variis periculis, tribulationibus, miseriisque circumdatum; [ideo] recte in psalmo isto subjungitur, Ibid. 5. Circumdederunt me dolores mortis.
Præterea ad istum dilectionis affectum spectant et alii plures psalmi, saltem pro parte, aut quantum ad aliquos suos versus : ut psalmus, Quemadmodum deside- Ps. xli. Ps. lxxxiii. Ps. cxiv. Ps. xxv, 1. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! et item, Dilexi, quoniam exaudiet Dominus. Item, Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum : Ibid. 2, 8. ubi subsequitur : Ure renes meos et cor meum ; Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. Ps. lxxii. Psalmus quoque, Quam bonus Israel Deus!
In quibus omnibus et consimilibus incalescat mens nostra, vehementique impetu feratur in superdeliciosissimum illud objectum, dulcissimum atque superpulcherrium Deum, qui prorsus incomparabiliter est amandus. Cujus supermundissima essentia, est bonitas penitus infinita, amaabilitas purissima, dulcedo immensa ; cujus universæ bonitates, amabilitates, dulcedinesque creatæ, quantumlibet magnæ et intensæ, sunt veluti quidam permodici rivuli, obscuri radioli, ac tenues umbræ. Ipsum ergo intentissime diligamus, et instar ebullientium aquarum, quæ præ fervore sese extra se et supra jactant, moxque in se ipsas resiliunt, fervor sanctæ caritatis corda nostra supra se moveat, in ecstasim vertat, in primum et summum illud amabile incomparabiliter amplectendum, strictissime retinendum, erigat atque stabiliat : et ita, sicut desiderat cervus a venantibus defatigatus, veneno accensus, siti arescens, ad fontes aquarum ; sic animæ nostræ in deserto sæculi hujus, in corpore isto mortali, tanquam in terra deserta, invia et inaquosa afficiantur, sitiant et adspirent ad suum superdignissimum Creatorem, ut sic unusquisque etiam in propria persona ex sententia dicat : Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum. O quando veniam et apparebo ante faciem Dei? non abjiciendus ab illa tanquam vas putredinis, velut vas iræ, sed sine fine Rom. ix, 22. mansurus cum ipsa. Et, Osculetur me osculo oris sui ; apprehendamque illum et deosculer, et de cetero nec velim, nec valeam separari a Deo salutis meæ.
Heu me miserum, vilem et fœdum! qui hæc sacratissima ac ferventissima verba psalmorum istorum toties distracto et frigido corde pronuntio. Væ filiis sceleratis, Is. 1, 4. qui ad carnalia et terrena, ad caduca, vana et impeditiva salutis, tam proni et fervidi sunt ; ad hoc vero superpræstantissimum bonum desides, gelidi et ignavi, negligentes, somnolenti, pigri et sine sapore etiam in divinis. Sed resipiscamus et erubescat cor nostrum, recolens quod maledictus sit Jer. xlviii, 10. qui opus Dei perficit negligenter, ac toto conatu clamet ad Deum : Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? ac cetera verba psalmi illius. Interim dum in isto detinemur exsilio, sint nobis lacrimæ nostræ panes die ac nocte, deplorando præsens exsilium, et peccata quæ in ipso incidimus, et suspirando ad beatissimam illam æternalem Deitatis præsentiam et adspectum : quæ desiderantissima beatitudo præ cunctis ceteris incomparabiliter est optanda, exquirenda, ac postulanda.
Ps. xli, 2.
Ps. lxii, 3.
Ps. xli, 3.
Rom. ix, 22.
Cant. 1, 1; viii, 1, 2.
Is. 1, 4.
Jer. xlviii, 10.
Ps. xii, 1.
Ps. xli, 4.
Footnotes
Chapter 3 of 8