Skip to the text

Articulus 6

DE ALIQUIBUS PSALMIS MORALIBUS, ET OPTIMIS DOCUMENTIS PLENIS, QUI MENTE COMPUNCTA, DEVOTA, GRATA, JUCUNDA, ALACRITER SUNT CANTANDI.

ADVERTE et recole, a quantis periculis et adversis, a quantis tentationibus, insidiis, laqueis, et peccatis te Deus eripuit, præservavit, ac liberavit. Sicque cum omni gratiarum actione et spirituali lætitia, devotissime profer, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.12 Nec optes te ipsum laudari nisi in Deo, a quo datum est et conservatur quidquid in te est aut esse potest laudabile: et sic psalle, In Domino laudabitur anima mea. Et quia ad laudandum345

Altissimum tu solus non sufficis, nec satis est tibi ut tu solus sis Deo gratus, acceptus et salvus; hinc et proximos admone,

Ps. xxxiii, 4. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in id ipsum.

Ibid. 5. Qualiter autem ad tantam gratiam perveniatur, ostendit Psalmista exemplo sui, Exquisivi, inquiens, Dominum: nec frustra, quoniam

Ibid. 6. exaudivit me: idcirco consulo vobis, Accedite ad eum per mentis conversionem, et illuminamini, quum ipse sit lumen verum,

Joann. 1, 9. illuminans omnem hominem ipsum fideliter invocantem.6 Juxta hunc modum, totus hic psalmus doctrinis, admonitionibus, præconiis Dei est plenus. Hinc juxta hortamenta ipsius conemur gustare, et per experientiam contemplari, quam dulcis sit Dominus, aspernando delectamenta carnalia et omnem consolatiunculam vilem, ipsumque Creatorem super omnia sinceriter contemplando, ferventer amando, reverenter colendo, et omni felicitati, perfectioni ac gloriæ ejus totis præcordiis congratulando. Nec tribulationibus super-

Ps. xxxiii, 9. remur, pensantes hunc versum, Multæ tribulationes justorum: quæ et celeriter finiuntur, et æquanimiter toleratæ, æterna consolatione remunerantur.

Ibid. 20. Præterea, secundum hos affectus, modos et sensus, decantandus est psalmus, Noli æmulari in malignantibus. In cujus exordio admonemur, non torqueri invidia de impiorum prosperitate, quæ brevis et fallax est; sed sperare et delectari in Domino, qui in præsenti suos electos adversis exercet, purgat et salvat. In hoc itaque psalmo pulchre distinguit Propheta inter

Ps. xxxvi. justos et impios, inter electos et reprobos, diversitatem meritorum ac præmiorum ipsorum describens.7

Dum ergo hunc psalmum dicturus es, zelum assume justitiæ, atque divinæ justitiæ judicio te conforma, mentem tuam in arce speculationis constitue: sicque alta consideratione perpende quam vana, instabilis, periculosa, damnabilis sit injustorum prosperitas, qui spreto ac de-relicto Creatore ac Salvatore suo summo, utique infinito et prorsus incomparabili bono, excæcatam ac miseram mentem suam in his carnalibus et terrenis defigunt, non pensantes illud Apostoli: Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.8 Hoc ponderantes, tanto plus vilipendamus omnem prosperitatem terrenam, hominesque carnales temporali prosperitate florentes, secundum quod tales, quanto certius scimus quam celerrime defluent ac peribunt, quam districtum judicium imminet eis et quam intoleranda damnatio, qui sibi ipsis quotidie, imo assidue, gravissime nocent, et pœnas accumulant sempiternas.

Contra, sapientialiter contemplemur statum et dispositionem justorum et electorum in sæculo isto, in quo per adversa purgantur, donis gratiæ adimplentur, ac virtuose agendo, opulentissimum sibi thesaurum colligunt et reponunt in cœlo.9 Ideo eis conformari conemur, qui tanto sunt feliciores quanto plura ac acriora pro

Deo et æquitate æquanimiter patiuntur adversa; improborum quoque persecutiones, irrisiones, importunitates, cum gaudio perferamus. Etenim Abel esse non promeretur, qui ex Cain malitia ad impatientiam concitatur. Nempe qui talis est, non perpendit quam fructuosum et gloriosum est, Christi atque Sanctorum patientiam, mansuetudinem, tranquillitatem strenue imitari, divinæ quoque providentiæ dispositionem et censuram sapienter attendere, et nos ei humiliter subdere, ac contentari de ea.

Amplius, secundum hunc intellectum et affectum, decantandus est etiam psalmus ille, Dixi, Custodiam vias meas.10 In cujus initio, sancti Prophetæ exemplo docemur nos spiritualiter armare et præmunire per taciturnitatem, humilitatem et salubrem compunctionem, adversus pravorum insultationem, criminationem et insectationem; sicque incalescere Deitatis amore, ac Dominum invocare ut præstet nobis vitæ nostræ brevitatem, substantiæ nostræ fragilitatem salubriter considerare, et totam spem, exspectationem et affectionem nostram collocare ac fixam tenere in ipso. Itaque psalmum hunc cum ingenti compunctione, inflammatione, circumspectione cantemus, memores mortis, fragilitatis, imo et multiplicis prævaricationis ac negligentiæ nostræ. Ideoque veniam et gratiam humillime deprecemur, sicut in versibus hujus psalmi optime continetur; carnalium quoque et avarorum hominum insaniam devitantes, miserantes et deplorantes.

Insuper, ex zelo justitiæ et pro propria cautela depromere debemus contra quemcumque, imo et ad reprehensionem propriam in quantum vitiosi exstitimus, psalmum illum, Quid gloriaris in malitia ? psalmum quoque illum sequentem, Dixit insipiens in corde suo;11 similiter psalmum illum, Si vere utique justitiam loquimini.12 Itemque psalmum, Quam bonus Israel Deus!13 in quo psalmo Propheta compendiosissime disputat contra negantes providentiam Dei, et impiorum vanitatem, disperitionem, condemnationemque probat; deinde in Deo mentem suam recolligit et accendit, protestans totum bonum suum in illo consistere. Specialiter demum possunt hæc legi contra iniquos qui persecuti sunt Christum in carne mortali : quemadmodum etiam ille psalmus, Deus ultionum Dominus;14 similiter psalmus ille, Deus, laudem meam ne tacueris, qui ad litteram de Christi traditore Juda conscriptus est;15 sed et psalmus ille, Eripe me, Domine, ab homine malo.16

Footnotes

  1. Ps. xxxiii, 2. ↩

  2. Ps. xxxiii, 3. ↩

  3. Ps. xi, 8. ↩

  4. Ps. xi, 4. ↩

  5. Ps. xvii, 27. ↩

  6. Joann. i, 9. ↩

  7. D tentari de ea. ↩

  8. Coloss. III, 1, 2. ↩

  9. Matth. VI, 20. ↩

  10. Ps. XXXVIII. ↩

  11. Ps. l. 3. ↩

  12. Ps. l. 7. ↩

  13. Ps. l. 10. ↩

  14. Ps. l. 13. ↩

  15. Ps. l. 15. ↩

  16. Ps. l. 18. ↩

Chapter 7 of 8