Articulus 20
EXPLANATIO INITII CAPITULI HUJUS QUARTI : QUID JAM DICTUM, ET QUID ADHUC DICENDUM.
PRÆCEDENTI capitulo descripsit hierarchiam in generali, nunc descendit ad tractandum de angelica hierarchia.
Igitur hierarchia, quid est, bene (ut existimo) a nobis definita, id est, postquam jam bene definivimus hierarchiam in communi, declarando quid sit, angelica hierarchia deinde laudanda, id est, consequenter nunc « laudanda » et describenda est « hierarchia angelica ».1 Et mirabiles ejus in Eloquiis formarum facturæ, supermundanis oculis intuendæ:2 hoc est, « facturæ », id est figurationes et compositiones, « formarum ejus », id est specierum et similitudinum hierarchiæ istius, « mirabiles », id est sublimes, ac mystice assignatæ « in Eloquiis », id est Scripturis divinis (de quibus facturis, formis et similitudinibus, est modo tractandum, de quibus et secundo capitulo dicta sunt aliqua in communi), « intuendæ », id est, considerandæ sunt modo in speciali, « oculis supermundanis », id est spiritualibus, illuminatis, supra hunc mundum sensibilem elevatis, juxta illud Apostoli : Contemplantibus nobis non quæ temporalia sunt, sed quæ æterna.3 Ut ascendamus in deiformissimam eorum simplicitatem, id est, quatenus erigamur in notitiam et ad contemplationem simplicitatis eorum quæ divinæ simplicitati valde conformia sunt respective loquendo, videlicet comparatione inferiorum ac materialium rerum, quamvis absolute loquendo, ab excellentia et plenitudine ac puritate divinæ increatæ simplicitatis deficiant infinite. Nempe in Deo sunt idem, esse, posse et agere; intellectus quoque, et species intelligibilis, atque objectum; cognoscere et velle, voluntas et intellectus: quod longe est a creaturis. Præterea in formationibus angelorum per sensibiles species, et in imaginariis visionibus eorumdem apparitionibusque forinsecis, multiplicitas et compositio sunt, per quas ad notitiam simplicitatis, id est immaterialitatis, invisibilitatis et intellectualitatis, manuduci et erigi nos oportet. Per mysticas formationes, id est per formas et apparitiones jam tactas.
Et simul omnis hierarchicæ scientiæ principium laudabimus, id est, pariter extollemus Deum, fontem et causam totius scientiæ quæ inest et convenit hierarchiis angelicis. Quem laudamus in tam præclaris suis effectibus, juxta illud in Ecclesiastico:4 Benedicite Dominum in operibus suis. Deinde ex effectibus suis ascendendo ad ejus notitiam, laudabimus eum pro posse etiam in se ipso, secundum quod ipsum poterimus contemplari per fidem rationibus credendorum illum natam, et per sapientiæ donum. Sic autem laudabimus in divina religiositate, id est per devotissimum ejus cultum, mente ab omnium carnalium atque inanium rerum occupatione, affectione et curis supervacuis relegata, ne sit laudatio tantum in verbis, injuria vero in factis.56 Qui enim avertit aurem suam ne audiat legem, oratio (haud dubium quin et laudatio) ejus erit exsecrabilis. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris.7 Ideo ait Salvator: Quid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico?89 Sumitur ergo hic religiositas, pro spiritualitate, devotione seu latria, quæ est virtus moralis, parque justitiæ, Deo cultum ac cærimoniam offerens. Hinc Ecclesiasticus asserit: Religiositas custodiet et justificabit cor. Et teletarchicis, id est perfectissimis, gratiarum actionibus, id est totis viribus Deo regratiando, et confitendo ex intimo corde quod ineffabiliter a condignis gratiarum actionibus omnino deficimus. Si enim parentibus et magistris æquivalens reddi non potest, quanto magis Deo, cujus beneficia sunt incomparabiliter multa et magna? a quo ipsi quoque parentes ac magistri sortiti sunt quidquid boni habent aliisve impendunt: quod autem est causa causæ, est causa causati.
Footnotes
Chapter 28 of 142