Articulus 21
QUOD ANGELICA HIERARCHIA PRIMO ET AFFLUENTER RECIPIENS DIVINA DONA, DEFERT EA AD NOS, ET PROPTER HOC RITE ANGELICA NUNCUPATUR.
CONSEQUENTER præconia angelicæ hierarchiæ incipit recitare, gratias agere, a beneficio creationis incipiens.
Primum simul omnium illud dicere verum, id est, « illud verum » est « dicere primum omnium simul », id est in primis ante alia pariter jam dicenda, ut bonitate universali superessentialis Thearchia, eorum quæ sunt essentias substituens, ad esse adduxit, id est, quod « Thearchia », id est divina potestas, « superessentialis », id est super omnem rerum universitatem consistens, « substituens essentias eorum quæ sunt », id est, naturas rerum sub sua excellentia condens et collocans, utpote inferiores se, « adduxit » ea « ad esse », id est, de non esse ad esse perduxit per creationem, juxta illud in Genesi:12 In principio creavit Deus cœlum et terram.3 Et hoc, « bonitate universali », id est liberaliter ac mere gratuite, non necessitate naturæ, sed ex sua purissima bo nitate volens suam perfectionem rebus communicare. Quæ bonitas Dei appellatur universalis, non per prædicationem, sed quoniam communicat omnibus semetipsam, nec aliquid relinquit expers sui communicatione. Etenim proprietas boni est esse diffusivum sui ipsius. Propter quod Proclus duodecimo theoremate fatetur: Omnium entium principium et causa prima, bonum est. In Apocalypsi quoque inducitur: Dignus es, Domine Deus noster, accipere honorem, et gloriam, et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam creata sunt.4 Hæc autem bonitas Dei, est viva et intellectualis: idcirco est amor Dei ad creaturam. Hinc alibi S. Dionysius protestatur, quod amor Dei non reliquit eum sine germine esse. Et Plato ait in primo Timæi: Dicendum cur conditor universi omne hoc instituendum putaverit. Et respondet: Optimus erat. Porro ab optimo invidia longe relegata est :56 hinc voluit Deus bona provenire.
Est enim hoc omnium causa, id est, bonum primum et increatum, est omnium ceterorum causa effectiva, exemplaris, atque finalis. Hinc loquitur Damascenus libro secundo : Quoniam ergo bonus et superbonus est Deus, non contentus est sui ipsius contemplatione ; sed ex superabundantia suæ bonitatis acceptavit creare quædam quibus benefaceret, et participatura sua bonitate, ex non ente ad esse deduxit. De hoc Magister libro secundo, ex verbis Augustini in libro de Doctrina christiana, diffusius scripsit.7 Et super omnia bonitatis proprium, id est, divinæ bonitati « proprium » est « super omnia », id est præcipue et præ ceteris bonis, ad communionem suam ea quæ sunt vocare : id est, non solum de non esse in esse producere dignatur, qui vocat ea quæ non sunt, tanquam sint, sed insuper ea quæ condidit, ad majorem suæ bonitatis participationem invitare, monere, perducere.8 Nam ab eodem provenit rei esse, et bene esse, ut Plato et Proclus fatentur. Hinc namque conservat effectus suos in esse, atque ad proprios fines dirigit eos.9 Ipse enim dat omnibus affluenter, ut dicit Jacobus. Unde in libro de Causis profertur : Causa prima est creans res, et influens bonitates super illas influxione completa : quoniam ipsa est bonitas cui non est finis. Recte ergo admonuit sanctus David : Accedite ad eum, et illuminamini ;10 atque Apostolus, Accedamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus.11 Denique vocat nos ad susceptionem beneficiorum suorum, tam naturalium quam supernaturalium et gratuitorum, imo et gloriosorum : in quo patet incomprehensibilis bonitas, amor ac munificentia ejus. Ut unicuique eorum quæ sunt, ex propria definitur analogia, id est, secundum quod præfixum est et congruit unicuique enti creato, juxta proportionem, mensuram et capacitatem naturæ et exsistentiæ suæ, juxta evangelicum illud :12 Dedit unicuique secundum propriam virtutem. Ubi scribit Hieronymus : Non pro largitate aut parcitate donantis, sed pro accipientium viribus. Deus namque indidit ordinem rebus, et diversis capacitatem impressit diversam.
Omnia igitur quæ sunt, participant providentiam ex superessentiali et causalissima Divinitate manantem : id est, cuncta creata sub increata Dei providentia cadunt, « providentiam » quoque creatam, id est effectum providentiæ Dei, seu bonum provisum, « participant » : providentiam, inquam, « manantem », id est profluentem, « ex Divinitate superessentiali et causalissima », id est potentissima et fecundissima ad causandum. Causalitas quippe et providentia sunt duæ præcipuæ proprietates divinæ. Idcirco de increata Sapientia, a Sapiente prolatum est :13 Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Hinc in Job scriptum est : Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?14 Ideo dixit Philosophus : Entia nolunt male disponi.15 Proclus quoque : Omne (inquit) divinum providet secundis, et ereptum est ab his quibus providetur. Non enim fortassis essent, id est, creata non subsisterent, nisi eorum quæ sunt essentiæ et principii assumptione, id est nisi acceptione suæ essentiæ et suæ initialis productionis, qua sunt quod sunt. Quod utique certum et planum est, quum nulla res producat se ipsam, nec id quod est in potentia perducatur in actum, nisi per aliquid prius exsistens in actu. Idcirco secundum Philosophum, præter et ante potentiam et actum, oportet esse et quærere causam efficientem ac unientem. Qui iterum probat quod quamvis in eodem potentia præcedit actum, in diversis tamen actus præcedit potentiam. Verumtamen sanctus hic pater, etiam in re certa tam sobrie et quasi ambigue loquitur, ut reprimat nos ab assertione et immoderata defensione in dubiis et incertis.
Exsistentia igitur omnia esse ejus participant, id est, in aliquo imitantur perfectionem esse divini, non illud idem numero, nec partem ipsius, quod prorsus indivisibile simplicissimumque consistit.
Unde scriptum est : Creavit enim, ut essent, omnia;16 et alibi, Quis ignorat quod manus Domini fecerit hæc omnia?17 Hinc Pharaoni quasi aliter sentienti, per Ezechielem Dominus dixit : Audi, Pharao, draco magne, qui dicis, Meus est fluvius, et ego feci me ipsum.18 Esse enim omnium, est superesse Divinitatis, id est, increatum et invariabile esse Dei quod est super omne aliud esse infinibiliter elevatum, est esse omnium rerum : non utique formale aut substantiale atque intrinsecum, sed causale et exemplare, a quo omnibus communicatum est esse et vivere, quod in se ipso superpurissime manet singulare et unicum, nequaquam secundum se communicabile substantialiter differentibus ac diversis. Per quod excluditur quorumdam mendosus ac pessimus error, dicentium quod esse Dei sit formale esse universorum. Qui etiam error in libro de Causis reprobatur, ubi legitur : Causa prima non est habens hyliathim, quoniam ipsa est esse tantum. Quod si dixerit aliquis, Necesse est ut sit ei hyliathim, dicemus quod hyle ejus est infinitum, et individuum suum est bonitas pura.
Viventia autem, eamdem super omnem vitam vivificam virtutem :19 id est, res vivæ participant eamdem causam primam, quæ est prima et summa vita, imo potius supervita, in qua omnis vivendi nobilitas, beatitudo, perfectio, cum immensa eminentia supersimplicissime continetur: quæ est virtus vivifica, id est vitam efficiens et conservans in cunctis quæ vivunt quocumque genere vitæ. Rationalia vero et intellectualia, eamdem super omnem et rationem et intellectum perfectam et anteperfectam sapientiam, id est, homines et angeli participant eamdem causam primam intellectualem ac sapientialem, quæ est super omnem rationem ac intellectum creatum, et super omnem intellectum ac rationem per infinitam excellentiam, secundum quod nos in præsenti capere possumus quid sit intellectus et ratio Dei, quæ in Deo nil penitus superaddunt divinæ essentiæ aut esse divino.20 Estque causa prima, sapientia anteperfecta, id est superperfecta, et per se, essentialiter ac independenter, non participative, sapientia.
Hoc ipsum etiam Proclus deprompsit dicendo : Omnis partialis intellectus participat ea quæ super intellectum est, unitate, et omnis partialis anima, et omnis partialis corporis natura. Et rursus : Omnium, inquit, intellectu participantium præcedit ἀμέθεκτος intellectus; et eorum quæ vita, vita; et eorum quæ ente, ens. Verumtamen in his verbis Procli videtur et fertur aliquid occulti erroris includi : quia videtur ordinem quemdam et distinctionem realem insinuare in ipsis rerum formalibus, separatis idealibusque principiis, quemadmodum etiam Aristoteles frequenter imponit Platoni. Nam et theoremate centesimo primo præhabitis verbis Proclus subjunxit : Ipsorum autem horum, ens quidem ante vitam, et vita ante intellectum. Quod etiam in commentario juxta Platonis exponit doctrinam, quamvis in istis valde difficile sit resolutum habere intellectum. Etenim juxta hæc, res istæ inferiores ab alio (hoc est ab autente, id est a per se ente) haberent esse, ab alio (id est ab autovita) vivere, ab alio (utpote ab autointellectu) intelligere. Nihilo minus ipsemet Proclus, qui videtur fuisse maximus resolutissimusque Platonicus, ait theoremate tricesimo quarto : Omne quod secundum naturam convertitur, ad id facit conversionem a quo et processum propriæ subsistentiæ habet. In cujus commentario adjecit : Appetibile omnibus est intellectus, et procedunt omnia ab intellectu, et totus mundus ab intellectu habet substantiam. — Præterea auctor libri de Causis, qui peripateticus fuit, præinductis sanctissimi Dionysii verbis evidentius consonans, propositione octa-
D vadecima testatur : Res omnes habent essentiam propter ens primum, et res omnes vivæ sunt motæ propter vitam primam, et res omnes intelligibiles habent scientiam propter intelligentiam primam. Itaque, sicut et S. Thomas in commentario suo super librum de Causis testatur, in hac re B. Dionysius correxit Platonicorum doctrinam, declarans idem in re esse primum et per se bonum, primum quoque per se ens, et primum per se vivens, et primum per se intelligens : sicque ab eodem creata participant bonitatem et essentiam, vitam et intellectum.
Clarumque, id est, certum est, quia circa eam illæ essentiarum sunt, id est, quod ceteris propinquiores sunt Deitati seu primæ causæ, « illæ » de numero « essentiarum », id est illæ essentiæ seu naturæ, quæcumque innumerabiliter ab ea acceperunt, id est, quæ abundantius ac multiplicius dona naturæ ac gratiæ et gloriæ desuper sunt sortitæ : quæ dona a nobis distincte nequeunt numerari, sicut nec sciri in via. Porro intellectuales ac nobiliores creaturæ dicuntur esse circa Deum et Deo viciniores, non loco, sed similitudine quadam, quum incircumscriptibilis Deus vere ubique sit. Injusti autem longe ab eo sunt, quemadmodum in Proverbiis Salomon loquitur :21 Longe est Dominus ab impiis. Verum, ut David expressit, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum.22 Itaque quo Deum magis puriusque diligimus, quo corda nostra ad ipsum magis convertimus, et in ejus gratia magis proficimus, atque quo ipsum plus desideramus ac venerari optamus, eo ei propinquiores efficimur. Hinc Jacobus monet apostolus : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.23
Sanctæ ergo cœlestium essentiarum dispositiones, super ea quæ tantum sunt, et irrationabiliter viventia, et secundum nos rationalia, hierarchicæ traditionis participatione factæ sunt.24 Hoc est : « Dispositiones sanctæ », id est sancti ac sapienter dispositi ac distincti chori angelorum
, « factæ sunt », id est prælati et eminentiores effecti, « super ea quæ tantum sunt », id est super creata inanimata, quibus solum convenit esse, « et » super « viventia irrationabiliter », id est super bruta, « et » super « rationalia secundum nos », id est super rationales creaturas, quæ rationales sunt per rationem discurrendo, secundum quod moris est nobis et ipsimet experimur, « participatione traditionis hierarchicæ », id est, per hoc quod participes facti sunt illuminationis hierarchiæ cœlestis, quæ eminet ecclesiasticæ hierarchiæ. Omnibus his creatis altiores sunt angeli dignitate specifica; subtilitate et simplicitate naturæ, quia incorporales; duratione, quoniam immortales; habitatione et loco, quia empyrei cœli cives; gubernatione et principatu, quoniam hominum sunt rectores, custodes, adjutores ac defensores; sapientia et scientia, quia nostri sunt magistri et doctores; felicitate et gloria, quia jam vere et sine fine felices.25 Hinc minimus angelorum major est maximo viatore, quantum ad id quod in præsenti est : quamvis aliqui viatores prædestinatione majores sint aliquibus angelis.
Invisibiliter enim in divinam imitationem se ipsas conformantes, id est, cœlestes illæ essentiæ ac mentes angelicæ « conformantes se ipsas in imitationem divinam », id est se extendendo et actuando ad actus præclarissimos per quos intellectualis creatura suum Creatorem imitatur et ei assimilatur; et ad thearchicam similitudinem supermundane adspicientes, id est, supernaturaliter intendentes ac satagentes conformari similitudini thearchicæ, id est divinæ bonitati ac pietati, seu increatæ imagini, ad quam imitandam sunt conditæ; quod agunt « supermundane », id est altiori modo quam homines in hoc mundo, et sine interpolatione; et formare appetentes intellectualem suam speciem, id est, pulchritudinem suam internam mentalem optantes perficere ac decorare; copiosiores pulchre ad eam habent communiones, id est, communicationes et assimilationes ad Deitatem habent decore ac splendide, multo abundantiores quam viatores. Attendentes quidem omnem vitam, id est, certe considerantes vitam gloriæ in qua sunt, in qua ceteræ vitæ per ineffabilem excellentiam continentur et includuntur; potissime vero « attendentes omnem vitam », id est perfectissimam illam vitam increatam, tanquam objectum et finem, quæ est vera, incommutabilis ac supersimplicissima vita, in qua realiter idem omnino sunt vivens et vita, visque vitalis ac vivere, imo esse, vivere et intelligere, velle atque diligere : ad cujus vitæ gloriam et honorem referunt semetipsos et omne quod agunt. De qua vita ait Salvator apud Joannem : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Insuper mentes illæ supernæ attendunt omnem vitam tam superiorum quam inferiorum, etiam animalium vilium, quatenus ex comparatione illorum excellentiam suæ beatissimæ vitæ plenius perpendentes, gratias præclariores referant Creatori.26
Præterea advertendum, quod angeli a primo suæ beatificationis instanti, perfecte conformati sunt Deo etiam per gloriæ dona; neque in hac conformatione ac imitatione divina crescunt aut proficiunt, sed immobiliter manent. Verumtamen, sicut dicuntur desiderare in Deum prospicere, quem indesinenter inspiciunt, quoniam sine fastidio eum jugiter contemplantur, et in æternum sic contemplari affectant; sic quoque cupiunt pulchritudinem suam spiritualem intellectualem, hoc est deiformem intellectum et omnem sapientiam, scientiam operationemque ejus, ac sancti sui amoris fervorem, perficere et formare, seu potius in collata sibi perfectione ac decore servare, certi quod in perpetuum facillime [ea] conservabunt, imo nunquam amittere poterunt. Postremo, quantum ad actus hierarchicos, et regimen Ecclesiæ militantis ac gubernationem corporalium creaturarum, non cessant se Deo conformare et ejus gubernacula imitari, juxta præfixam sibi legem ac jussionem omnia obedientissime atque promptissime exsequendo, quemadmodum tangit et Plato in secundo Timæi, inducens Deum motoribus orbium ac causis cœlestibus præcipientem : O dii deorum ! quorum pater idem opifexque ego. Hujus inferiorris mundi sementem ego faciam, vobisque tradam; vos cetera exsequi par est, imitantes meam solertiam. Intelligentes igitur jussionem patris, filii exsecuti sunt ita.
Ipsæ ergo sunt primo et innumerabiliter et semper ad summum, quantum fas est, in conformatione divini et inflexibilis amoris intentæ : id est, mentes angelicæ « sunt intentæ primo », id est ante rationales creaturas et eminentius eis, « et innumerabiliter », id est multipliciter valde, seu innumerabilibus modis ac gradibus, sicut et ipsæ innumerabiles nobis sunt, et forsan innumerabiles species specialissimas habent, « et semper », id est in ævo et sine interruptione, « ad summum », id est summe præ aliis creaturis, « quantum fas est », id est licitum [eis ita tendere] :272829 sunt, inquam, intentæ « in conformatione amoris divini et inflexibilis », id est in actuali amore Dei immobili, in quo sunt confirmati, ita quod amor ille ab eis flecti nequit, nec obliquari aut averti a suo objecto : per quem ferventissimum amorem Deo præcipue conformantur. Amor namque jungit amantem amato, facitque eos eadem velle et nolle, imo et unum esse : sicut multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Unde dixit Apostolus : Qui adhæret Deo, unus spiritus est; et Salvator, Si diligitis me, mandata mea servate. Et principales illuminationes immaterialiter et pure recipientes : id est, mentes illæ cœlestes suscipiunt a Deitate « pure », non symbolice, nec per involutionem phantasmatum, « et immaterialiter », sine appendiciis corporalitatis, et absque omni admixtione immundæ affectionis ac culpæ, « illuminationes principales », id est illustrationes beatificas quæ jugiter manent, seu lumina gloriæ (juxta illud, In lumine tuo videbimus lumen), illuminationes quoque præcipuas de causis et rationibus divinorum effectuum, mysteriorumque fidei.30 Etenim mentes illæ quo Deo sunt magis unitæ, eo exuberantius irradiantur ab ipso, confessionem laudis divinæ indutæ, amictæ lumine ut vestimento.3132
Et ad ipsum ordinatæ, id est, ad Deum ordinatissime sunt conversæ, ad cujus amplexum, cultum ac venerationem ordinaverunt et retulerunt se inavertibiliter et complete, tanquam ad finem beatificum vere ac summum; et intellectualem habentes omnem vitam, id est, tota eorum vita est intellectualis et principaliter contemplativa, de sensitiva vero vita nihil habent, et potentiæ earum solum sunt intellectivæ: propter quod a philosophis intelligentiæ appellantur. Nihilo minus quædam earum sunt ministratorii spiritus, et multa exterius operantur.33 In assumptis quoque corporibus interdum apparent, in quibus et videre et audire, manducare ac bibere nonnunquam videntur, quamvis aliter sit: non enim illis uniuntur aut utuntur corporibus ut formæ substantiales, sed tanquam motores, prout de hoc infra diffusius exprimetur.
Ipsæ ergo sunt primo et innumerabiliter in participationem Dei factæ, id est, participationem donorum ac luminum Dei abundantius ac primordialiter sunt sortitæ.34 Unde in libro de Causis asseritur, quod causa prima non cessat illuminare intelligentiam, et intelligentiæ superiores recipiunt ex bonitatibus causæ primæ receptione multa. Et primo et multipliciter manifestatrices divinæ occultationis, id est, mentes illæ primo ac multipliciter manifestant divina secreta. Superiores enim angeli communicant et revelant angelis inferioribus secreta sibi desuper revelata, secundum quod noverint hoc Deo placere; inferiores etiam angeli manifestant hominibus ea quæ norunt illis esse pandenda. Propter quod ait Amos propheta: Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.35 Hinc Damascenus affirmat libro secundo: Angeli sancti sunt lumina intellectualia ex primo et æterno lumine illuminationem habentia, non lingua et auditu indigentia, sed sine sermone voce prolato tradentia sibi invicem consilia et intelligentias. Propter quod alii dicunt quod angeli, revelationum quæ a Deo sunt susceptivi sunt prima relatione: quoniam prius revelantur ac proferuntur eis divina secreta quam hominibus, qui idcirco dicuntur revelationum susceptivi relatione secunda.
Propterea et ultra omnia, cognominatione angelica selectim dignæ factæ sunt: id est, mentes illæ supernæ « factæ sunt dignæ cognominatione angelica », hoc est, « dignæ factæ sunt » præ aliis creaturis angeli nuncupari, « selectim », id est egregia ratione et speciali electione; eo quod primo in se ipsas edunt, id est, formant et capiunt, ac quasi spiritualiter masticant, divinam illuminationem, id est revelationem secretorum, et per se in nos deferunt quæ supra nos sunt manifestationes, id est, per se ipsos nobis insinuant « manifestationes », id est revelationes eis palam ostensas, « quæ supra nos sunt », id est nostram naturalem cognitionem atque investigationem transcendunt; vel, « supra nos sunt », id est de causis ac rebus quæ superiores sunt nobis, ut sunt mysteria Christi et Ecclesiæ, ac multi divini effectus, et sacra ac sacramenta. Verumtamen omnia ista ordinatissime fiunt: et quædam revelantur hominibus immediate ab Angelis infimi chori, ut ea quæ concernunt determinatas personas; quædam immediate ab Archangelis, quemadmodum sacratissimæ Virgini Gabriel archangelus Verbi incarnationem denuntiavit;36 quædam per Principatus, quorum est regnis præesse. Unde in Daniele Michael locutus legitur Gabrieli: Gabriel, fac istum (utpote Danielem) intelligere visionem.37
Denique angelus, nuntius interpretatur. Propter quod etiam homines interdum angeli nominantur, ut legati et Prophetæ ac sacerdotes, juxta illud in Isaia : Angeli pacis amare flebunt. Et Malachias ait : Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Apostolus quoque : Mulier, inquit, debet velare caput suum propter angelos, id est sacerdotes. Insuper in Aggæo, ubi habemus, Dixit Aggæus nuntius Domini de nuntiis Domini, alia habet translatio, Dixit Aggæus angelus Domini de angelis Domini. Sic et de beatissimo Præcursore Dominus per Malachiam est locutus : Ecce ego mitto angelum meum. Verum præ omnibus istis cœlestes spiritus excellentius angeli nominantur, ob causam jam introductam ; specialissime tamen spiritus infimi ordinis, ut patebit.
Sic quidem, id est certe, ut Theologia, id est sermo divinus, utpote sacra Scriptura, ait, per angelos nobis datæ sunt, id est, revelationes divinæ nobis exhibitæ sunt per angelos sanctos. Hoc in libris Moysis primo ac copiose docetur, quomodo angeli apparuerunt patriarchis Abraham, Isaac, Jacob, ipsique Moysi et Aaron, ac Josue. Deinde in libro Judicum recitatur quomodo apparuerunt atque locuti sunt Gedeoni, et parentibus Samsonis. Unde in Actibus B. Stephanus contestatur : Deus misit Moysen in Ægyptum ad Pharaonem cum manu angeli qui apparuit ei. Rursus ibidem loquens Judæis : Accepistis, inquit, legem in dispositione angelorum, et non custodistis. Paulus quoque ad Hebræos : Si qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus. Hinc subditur :
Et gloriosos vere ante legem et post legem nostros patres angeli ad divinum reducebant : id est, sacratissimi « angeli » reduxerunt « patres nostros », tam « ante legem » Mosaicam quam « post » eam, nec dubium quin et sub ea, « ad divinum », id est ad Dei obsequium, et ad cognoscendum divina secreta, ut in Genesi recitatur de Noe, cui Dominus loquebatur de arca atque diluvio, non dubium quin per angelum. Quid agendum introducentes, id est, qui angeli introduxerunt, nuntiaverunt ac præceperunt, « quid » ab hominibus et patribus esset « agendum » : sicut in Genesi dixit ad Noe, Fac tibi arcam de lignis lævigatis; et ad rectam veritatis viam ex errore et vita immunda reducentes, id est, convertentes aliquos hominum ex errore gentilitatis ac aliis vitiis, et a conversatione carnali, ad veram viam justitiæ ac salutis. Per quem etiam modum aliqui fuerunt reducti et conversi ad fidem et cultum veri Dei, sine ministerio hominum, sola apparitione et informatione angelica, non sine inspiratione divina : quod et in evangelica lege factum est sæpius, ut patet de electis illis decem millibus martyrum, et S. Saviniano, etc. Hinc scriptum est in libro Judicum : Ascendit angelus Domini ad locum Flentium, et ait filiis Israel : Eduxi vos de Ægypto, et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis? Quod quum audissent filii Israel, elevaverunt vocem suam, et fleverunt.
Is. xxxiii, 7.
Malach. n, 7.
1 Cor. xi, 10.
Agg. i, 13.
Malach. iii, 1.
Act. vii, 53; Galat. iii, 19.
Gen. xii, xiii, xv, xvii, xviii, xxii, xxvi, xxviii, xxxii, xxxv.
Exod. iii, iv, vi, xi et seq.
Josue i, v et seq.
Judic. vi, vii, xiii.
Act. vii, 35.
Ibid. 53.
Hebr. n, 2. quosque
Gen. vi, vii.
Quod
Gen. vi, 14.
Aut ordines sacros mysteriorum supermundialium, aut occultas visiones, aut divinas quasdam anteprædicationes hypophantice revelantes. Id est : Angeli ipsi « revelantes » hominibus, « aut ordines sacros », id est choros angelicos, « mysteriorum supermundialium », id est secretorum cœlestium ac divinorum super hunc mundum immundum exsistentium : qualiter scilicet chori illi inter se distinguuntur, ac diversa sortiuntur officia, et in uno summo bono beatificantur, et supermundana contemplantur secreta, quibus Deus tanquam amicis carissimis et velut secretariis et consiliariis sua pandit occulta : quemadmodum gloriosus Hieronymus refert in Regula sua se frequenter per hebdomadas in raptu fuisse continue, angelorumque choris interfuisse, et de secretis illis cœlestibus plurima didicisse. « Aut occultas visiones », id est super-
Judic. n, 1, 2, 4. prophetice naturales et abditas apparitiones. Sic enim angelus docuit Moysen de creatione mundi, et multis ignotis quæ præcesserunt diluvium. Similiter angeli instruxerunt Joseph patriarcham et Danielem prophetam de significatione somniorum Pharaonis et Nabuchodonosor regum, sive per illuminationem solam internam, sive per revelationem externam, aut per imaginariam ostensionem. « Aut divinas quasdam anteprædicationes », id est prænuntiationes desuper factas, « hypophantice », id est prophetice. Angeli enim primo acceperunt a superioribus angelis, vel a Deo; deinde prædixerunt hominibus, ut tempore opportuno ab hominibus crederetur, imo et verum esse sciretur, quod tam diu fuit prædictum. Unde apud Joannem loquitur Christus: Nunc dixi vobis priusquam fiat, ut quum factum fuerit credatis. Per quod etiam, ut Josephus scribit, reprobatur ac innotescit perfidia incredulorum providentiam divinam negantium. Sic enim per Isaiam prædixit destructionem Babylonis perpetuam, atque per Jeremiam, quod captivitas filiorum Israel in Chaldæa duraret annis septuaginta. Potissime autem de Christo et ejus mysteriis, a Prophetis prænuntiata sunt plurima, ex quibus fides roboratur catholica.
Gen. xli, 16, 25-32; Dan. ii, 19, 23, 36-45.
Joann. xiv, 29.
Is. xiii, 19-22.
Jer. xxv, 11; xix, 10.
Footnotes
-
Apoc. 11. ↩
-
* Divinitas ↩
-
Gen. 1, 1. ↩
-
Apoc. iv, 11. ↩
-
Gen. i, 1. ↩
-
Eccli. i, 18. ↩
-
Sentent.II, dist. 35, Quod autem. ↩
-
Rom.IV, 17. ↩
-
Jacob. 1, 5. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
-
Matth.XXV, 15. ↩
-
Sap. VIII, 1. ↩
-
Job XXXIV, 13. ↩
-
Instit. theol. CXXII. ↩
-
Sap. I, 14. ↩
-
Job xii, 9. ↩
-
Ezech. xxix, 3. ↩
-
Cf. p. 21C. ↩
-
*per se perfectam* ↩
-
Prov. xv, 29. ↩
-
Ps. cXLIV, 18. ↩
-
Jacob. IV, 8. ↩
-
* secundumque * in hierarchiæ ↩
-
Matth. XI, 11. ↩
-
* multipli- citer * confirma- tione ↩
-
Joann. XIV, 15. ↩
-
I Cor. VI, 17. ↩
-
Act. IV, 32. ↩
-
Ps. xxxv, 10. ↩
-
Ps. ciii, 1, 2. ↩
-
I Petr. I, 12. ↩
-
Hebr. 1, 14. ↩
-
*multipliciter *participatione ↩
-
Amos iii, 7. ↩
-
Luc. 1, 26 et seq. ↩
-
Dan. viii, 16. ↩
Chapter 29 of 142