Articulus 24
QUOD REVELATIO MYSTERIORUM CHRISTI PRIMUM ANGELIS, DEINDE PER EOS HOMINIBUS FACTA SIT; ET ULTIMÆ PARTIS HUJUS QUARTI CAPITULI EXPLICATIO.
CONSEQUENTER probat præhabita per hoc quod etiam Christi mysteria primo revelata sunt angelis, et per eos hominibus.
Video autem quia et divinum Christi humanitatis mysterium angeli primum sunt edocti: id est, oculis fidei cerno et ex Scripturis considero, quod «angeli» sancti «edocti sunt primum», id est, prius quam homines didicerunt a Deo immediate aut mediate, «mysterium», id est sacrum secretum «humanitatis Christi», puta Incarnationis mysterium valde divinum, quum concernat Verbum æternum verum Deum, cui hypostatice est unita humanitas Jesu Christi, qui est ipsum Verbum æternum. Deinde per ipsos in nos scientiæ gratia descendit, id est, gratia notitiæ seu gratiosa cognitio mysterii hujus, per angelos manifestata et communicata est fidelibus.
Si (pro quia) ergo divinissimus Gabriel archangelus, qui est multum divinus et conscius secretorum Altissimi, cujus mentio fit nominatim in veteri novoque Testamento, videlicet in Daniele et Luca evangelista, Zachariam quidem summum sacerdotem edocuit mysteria, hoc est, prophetam fore ex ipso contra spem gratia divina nasciturum puerum. Hoc totum Lucas plenius recitat. Apud quem legitur, quod Zacharia stante ante altare ad offerendum incensum, apparuit ei Gabriel, dicens: Nascetur tibi filius, qui in spiritu et virtute Eliæ præcedet Dominum Christum. Qui filius fuit «contra spem» de antiqua et sterili matre natus: quod fuit contra spem naturæ, gratia Dei supernaturaliter operante et fecunditatem præstante ipsi Elisabeth, quæ etiam tempore suæ juventutis fuit sterilis, jamque in senio duplex habuit impedimentum fecunditatis, quorum utrumque abstulit gratia, id est supernaturale donum gratuitum Spiritus Sancti. Sic et Apostolus ad Romanos affirmat ipsum Abraham contra spem in spem credidisse, hoc est contra spem naturæ, in spem gratiæ. — Præterea, quamvis nonnulli dixerunt hunc Zachariam fuisse pontificem, alii tamen probabilius tenent oppositum, et quod fuit unus viginti quatuor sacerdotum qui ex institutione David regis, prophetæ ac patriarchæ, servierunt in templo: qui post pontificem erant supremi. Sicque Zacharias vocatur summus sacerdos, id est unus summorum post pontificem, aut etiam summus ratione suæ sanctitatis eximiæ ac gratiæ prophetalis. Hinc in Luca habetur quod fuit de vice Abiæ, et quod in ordine vicis suæ, id est tempore suæ hebdomadæ, ingressus est templum. De hoc super Lucam plenius scripsi. — «Nasciturum», inquam, «puerum prophetam» divinitus et salutariter mundo manifestandæ virilis Jesu divinæ operationis: id est, sacratissimum Joannem Baptistam præconem «operationis divinæ virilis», id est conversationis et actionis docuere
Luc. 1, 7.
Rom. IV, 18.
1 Par. XXIV, 7-18.
Luc. 1, 5, 8.
Ibidem.
Sic igitur
Dan. VIII, 16; IX, 21; Luc. I, 19, 26.
Luc. I, 11, 13, 17.
Christi divinissimæ ac virilissimæ seu strenuissimæ, « manifestandæ mundo », id est hominibus, « divinitus », id est ex Dei præcepto, « et salutariter », id est valde salubriter ad hominum informationem atque salutem. Unde et Zacharias, Joanne nato, mox prophetavit: Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis; præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, ad dandam scientiam salutis plebi ejus. Porro de operatione Christi manifestanda hominibus, dixit Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; et rursus: Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super illum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
Mariam quoque, quomodo in ipsa foret divinum ineffabilis divinæ formationis mysterium: id est, Gabriel quoque edocuit felicissimam incomparabilemque Mariam, qualiter in ea « foret », id est, futurum et complendum protinus esset, « mysterium divinum divinæ formationis ineffabilis », id est incomprehensibilis incarnationis, qua forma servi unita est formæ (id est naturæ) Dei; vel, « ineffabilis divinæ formationis » qua corpus Christi instantanee ex purissimis sanguinibus superhonestissimæ Virginis est formatum, organizatum, rationalique anima informatum; aut, « ineffabilis divinæ formationis », id est completionis qua anima Christi eodem quo creata est instanti, formata atque perfecta est omni gratia, caritate, sapientia, imo et beatifica visione. Hinc Unigenitus Patris, ratione assumptæ humanitatis ait per Isaiam: Et nunc hæc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi.
Ast alius angelorum Joseph erudiebat quomodo vere implerentur divinitus promissa progenitori David: id est, alius angelus erudivit S. Joseph, gloriosissimæ Virginis sponsum ac ministrum, quando cogitavit occulte dimittere eam eo quod vidit eam imprægnatam, quomodo vere in sacratissima et præexcellentissima Virgine ejusque prole, protinus erant complenda quæ Deus promisit electo David de unico Dei Filio ex sua stirpe incarnando. Hinc legitur in Matthæo: Ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. De quo filio fuit promissum David in Psalmo; Benedicentur in ipso omnes tribus terræ. Unde et princeps Apostolorum in Actibus legitur prædicasse: David quum esset Dei propheta, et sciret quia jurejurando jurasset ei Deus de fructu lumborum ejus sedere super sedem ipsius. Unde in Psalmo habetur: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum, de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Alius vero pastores, tanquam multorum reditu et silentio conversos, evangelizavit: id est, alius angelus evangelizando erudivit pastores ad tantam gratiam coaptatos. Ideo subditur: « tanquam conversos », id est ad Deum reductos ac devotos (alia littera habet, Purgatos), « reditu », id est recessu ac segregatione, « multorum » ab eis, « et silentio », id est quiete cordis et vitatione loquacitatis: nam erat nox. Sicque tunc verum fuit etiam illud libri Sapientiæ: Dum quietum silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, etc. Hinc ait Scriptura: Angelus ad pastores ait, Evangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est hodie vobis Salvator. Et cum eo multitudo exercitus cœlestis, id est militia innumerabilium angelorum, secundum Origenem, illam valde laudabilem tradebat his qui in terra sunt doxologiam, id est gloriæ hymnum, juxta illud in Luca: Facta est cum angelo multitudo cœlestis exercitus laudantium Deum, et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Quod autem in eodem sequitur hymno, Laudamus te, etc.,
Luc. 1, 76, 77.
Joann. 1, 29.
Ibid. 33. alias om. in
Philipp. 11, 7.
Is. XLIX, 5.
Matth. 1, 19, 18.
Matth. 1, 20, 21.
Ps. LXXI, 17.
Act. 11, 30.
Ps. CXXXI, 11. purgatos
Luc. 11, 8.
Sap. XVIII, 14, 15.
Luc. 11, 10, 11. tradebant
Luc. 11, 13, 14.
B. Hilarius fertur composuisse, quamvis aliqui aliter dicant. — Præterea, in his verbis docet Theologus, quod solitudine, silentio et quiete, multum disponitur homo ad devotionem, contemplationem ac cœlestium revelationem, atque angelicam apparitionem et informationem : a quibus sociorum inquietudine, fabulatione ac strepitu, homo plurimum impeditur. Ad quod insinuandum, scriptum est :1 Exiit Jesus in montem solus orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Hinc ad Ezechielem Dominus dixit :2 Egredere in campum, et ibi loquar tecum.3 Isaias quoque ait :4 In silentio et spe erit fortitudo vestra. Ob hoc quoque in Threnis asserit Jeremias :5 Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se.
Respiciamque ad excellentissimas Eloquiorum luminis apparitiones, id est, contemplabor altissimas descriptiones et declarationes « Eloquiorum », id est Scripturarum, « luminis », id est summæ Veritatis, quæ est lumen æternum a quo Scriptura profluxit, dicente Apostolo :6 Omnis Scriptura divinitus inspirata.
Video enim oculo fidei, quoniam et ipse Jesus supercœlestium essentiarum superessentialis essentia, id est secundum deitatem suam supersubstantialis natura, et causa effectiva intellectualium creaturarum cunctis cœlestibus corporibus altiorum, de quibus Aristoteles dixit : Extra cœlum nihil est, sed sunt ibi entia quædam simplicia, optimam vitam ducentia, et de suis sufficientia ; ad id quod secundum nos est immutabiliter veniens, id est, ad nostræ naturæ assumptionem, ejusque operationes et afflictiones tolerandas, absque suæ deitatis variatione descendens ; non resilit sub se et bellicali et libenti humana bona ordinatione : id est, non refugit nec abhorret ab « ordinatione bona humana », id est ab exsecutione gratiosa et dispensatione benigna eorum quæ Deus Pater voluit eum in carne assumpta pro hominibus operari ac pati :7 quæ erant « sub se », id est valde aliena a suæ excellentia deitatis : ordinatione, inquam, « bellicali et libenti », quoniam Deus Trinitas ordinavit ut pugnando contra adversarias potestates pugnatione libenti, caritativa, spontanea, prævaleret, et genus liberaret humanum. Unde per Isaiam loquitur : Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.8 De quo fertur in Psalmo : Quis est iste rex gloriæ ?9 Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. Cui ait Psalmographus :10 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Qui et suis dixit discipulis :11 Confidite, ego vici mundum.
Sed obediens subditur Patris et Dei per angelos dispositionibus : id est, Christus secundum assumptam naturam Patri tanquam majori « obediens » (qui et beatissimæ Matri et patri putativo dispensative obtemperavit, juxta illud Lucæ :12 Descendit cum illis, et erat subditus eis) ; « dispositionibus subditur Dei et Patris per angelos », id est ordinationibus et statutis per angelos exhibitis et administratis circa ipsum secundum quod homo fuit; vel dispositionibus per angelos annuntiatis atque prædictis. Angelus quippe ejus incarnationem Virgini intimavit. Angelus pastoribus dixit : Et hoc vobis signum, Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.13 Hinc demum scriptum est : Erat cum bestiis, et angeli ministrabant ei ;14 atque alibi :15 Reliquit eum tentator, et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. Ipse quoque discipulis loquens : Videbitis, inquit, angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis.16 Factus est ergo Christus obediens Patri usque ad mortem, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus :1718 quia ut libro primo Regum Samuel protestatur, Melior est obedientia quam victimæ, quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare, et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.1920 His consonant verba Apostoli ad Hebræos :21 Debuit, ait, per omnia fratribus similari. Postremo in his verbis Theologus innuit duplicem Christi naturam, puta: divinam, dicendo, Dispositionibus Patris; et humanam, addendo, Et Dei. Unde et Christus disseruit:22 As-cendo ad Patrem meum et Deum meum.
Et per medios ipsos, id est, mediantibus angelis, annuntiatur ipsi Joseph, a Patre disposita Filii ad Ægyptum recessio, id est, discessio Christi a Judæa in Ægyptum, « disposita », id est præordinata, « a » Deo « Patre, annuntiatur, » id est, notificata est, ipsi « Joseph », et iterum ad Judæam ex Ægypto transductio, id est, relatio Christi de Ægypto in Galilæam etiam per angelum commissa est illi electo Joseph, prout in Matthæo describitur, ubi narratur: Defuncto Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, etc.2324 Verum ibi subjungitur: Audiens autem Joseph quod Archelaus regnaret in Judæa, timuit illo ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ, et habitavit in Nazareth.25 Ergo non rediit in Judæam, sicut hic dicitur. Et respondendum, quod Judæa interdum accipitur pro toto territorio Israelitici regni, et sic Galilæam Samariamque includit: ut in Psalmo, Facta est Judæa sanctificatio ejus.26 Aliquando autem, pro principali parte regni illius: ut quum ait Salvator, Eamus in Judæam iterum.27 Etenim quando hoc dixit, fuit in Galilæa, ut Joannes tangit.28 Juxta istam acceptionem Judææ locutus est Dominus Apostolis:29 Eritis mihi testes in omni Judæa, et Galilæa, et Samaria. — Porro in Evangelio non dicitur quod angeli apparuerunt Joseph, sed singulariter angelus. Ideo ponitur hic fortassis plurale pro singulari; vel quia unus angelus commisit S. Joseph traducere puerum in Ægyptum, et alter angelus redu-cere puerum in Judæam.30 Vel si fuit angelus idem (quod probabile reor), pluraliter dictum est, Per angelos, propter iteratam ejusdem apparitionem.
Et per angelos ipsum videmus sub paternis legibus ordinatum.31 Joannes Scotus: Manifestum (inquit) est hoc. Quod tamen videtur obscurum: quomodo enim ordinatus aut dispositus est Jesus sub legibus per angelos? Verum est equidem quod ipsemet dixit: Non veni legem sol-vere, sed adimplere.32 Certum est quoque quod secundum Patris præcepta sit circumcisus, et in templo præsentatus.33 Quomodo autem factum sit hoc per angelos, non apparet. Hugo igitur sic exposuit: Quia legem per angelos datam servavit, ideo ordinatus est sub paternis præceptis per angelos. Sed hoc textus non videtur prætendere, nec hoc aliud est nisi quod paulo ante jam retulit: Obediens subditur Patris et Dei per angelos dispositionibus. Potest ergo, ni fallor, ita exponi, quod Jesus ordinatus est sub legibus Patris per angelos, quia in carne mortali in sæculo isto conversans, in cunctis ordinate processit secundum Patris præcepta per angelos Christo in hoc ipso ministerium atque custodiam exhibentes. Nempe, ut in prima parte Summæ suæ, quæstione centesima tertiadecima, Thomas fatetur, quamvis Christus in quantum homo regulabatur a Verbo æterno, atque secundum animam quoad vires ejus superiores, erat comprehensor perfectus, nec ut sic indiguit angelo; attamen ratione passibilis corporis, fuit viator: sicque debebatur ei angelus custos, non tanquam superior, sed ut minister inferior. Et quoad hoc posset et Christo applicari illud Psalmi: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.34 Insuper, sicut præallegato loco asserit Thomas, homo in statu innocentiæ angelum habuit custodem. Quamvis enim sibi non imminebat periculum ab intus, quoniam ordinatus fuit intrinsecus, imminebat tamen ei periculum foris propter insidias dæmonis. Certum est quod Christo in via insidiabantur homines impii spiritusque maligni. — Amplius, circa præhabita scribit Albertus: Quædam est cura essentialis et simplex, quam angelus habet de aliquo, ut ei caveat a peccato atque de periculis: sicque angeli non habuerunt curam de Christo. Alia est cura quasi per35 accidens : et ita habuerunt curam de Christo, instruendo illos quorum curæ Christus secundum carnem subditus fuit. Hac tamen responsione aptior esse videtur jam præinducta. Nam Christo quantum ad naturam passibilem, pericula et adversa pœnalia imminebant frequenter : sicut dum Judæi volebant eum præcipitare et capere.36 In quorum evasione poterant ei angeli ministerium exhibere, quemadmodum dum tentator reliquit eum in monte, quamvis et aliis modis poterat illa evadere.3738
Insto enim dicere, ut scienti nostris sacerdotalibus traditionibus expressa : hoc est, mihi est, id est, mihi incumbit, « dicere » tibi Timotheo, « ut », id est tanquam, « scienti expressa », id est, ea quæ expressa sunt, « traditionibus nostris sacerdotalibus », id est evangelicis documentis, quæ nobis tradiderunt Apostoli, summi sacerdotes ac præsules, specialiter Paulus, et Lucas, qui ex ore Pauli evangelium fertur scripsisse ; et de angelo ipsum Jesum confortante. De quo Lucas disseruit : Apparuit autem illi angelus de cœlo, confortans eum, id est, per modum confortantis se habens, consolatoria verba loquendo.39 Qua confortatione Christus non eguit ;40 sed aliquantulum minoratus ab angelis, secundum Apostolum ad Hebræos, id est minor angelis factus, quantum ad corporis passibilitatem et humanitatem secundum se consideratam, non ut Verbo unitam, dignatus est in tantum subjici angelicæ dispensationi secundum æterni Patris præordinationem, ut etiam ita ab angelo confortaretur, humanam in se conditionem demonstrans, non ab angelo auxilium quærens.
An quia et ipse Jesus per nostram salutarem beneficentiam et manifestatoriam veniens ordinationem?41 quasi dicat : Utique, « quia Jesus veniens » in hunc mundum « per beneficentiam nostram salutarem », id est per saluberrimam beneficiorum suorum exhibitionem quæ nobis largitus est, « et » per « ordinationem manifestatoriam », id est per divinam prædispositionem seu Patris præordinationem, ex qua factum est quod Filius Dei est incarnatus ut manifestaret hominibus Dei Patris imo et summæ Trinitatis notitiam, atque mysteriale consilium super modo et ordine redemptionis generis humani per Christum, quemadmodum ipse Christus in Evangelio ait :42 Pater, manifestavi nomen tuum hominibus. Unde et in prima sua Canonica sanctus effatur Joannes : Scimus quoniam Filius Dei vivit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus Deum verum.43 Angelus magni consilii appellatur secundum assumptam humanitatem, in qua et per quam hominibus apparuit, et multa secreta revelavit discipulis, juxta illud : Quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.44 Omnia, inquit, id est quædam de omnibus, non simpliciter omnia. Nam paulo post adjecit :45 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Hinc ergo vocatus est, Angelus magni consilii, id est præco et nuntius æterni incomprehensibilisque decreti quo Trinitas adoranda et superbenedicta decrevit salvare nos per incarnationis Verbi mysterium. Verumtamen, Damasceno testante, consilium est ignorantis naturæ, quum in ipso sit inquisitio de agendis : ita vero non convenit Deo, sed ut denotat profundum ac sapientiale decretum. Denique particula ista, ex antiqua translatione est sumpta. Siquidem apud Isaiam, ubi secundum Hebraicam veritatem habetur, Et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis, sicut translatio S.46 Hieronymi continet;47 Septuaginta interpretes transtulerunt, Vocabitur nomen ejus, Magni consilii Angelus. Et hoc, ne Ptolemæo regi Ægypti, ad cujus instantiam transtulerunt, unius Dei cultori, panderent mysterium distinctionis Personarum in Deo, ut scribit Hieronymus.
Etenim, ut ipse angelo prædictus, id est sicut Christus prænuntiatus ab angelo, ut patuit (imo et ab angelo prænomina-4849 tus, juxta illud : Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Hinc per Isaiam fuit prophetatum :50 Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei), ait :51 Quæcumque audivi a Patre meo, annuntiavi vobis. Hoc scriptum est in Joanne, et ibidem expositum. Itaque patet cur et qualiter Christus angelus nuncupetur : idcirco nec incredibile quod angelorum ministeria circa ipsum exhibita sunt.
Footnotes
-
Matth. xiv, 23; ↩
-
Luc. vi, 12. ↩
-
Ezech. iii, 22. ↩
-
Is. xxx, 15. ↩
-
Thren. iii, 28. ↩
-
II Tim. iii, 16. ↩
-
* a se ordinata et assumpta humana ordinatione ↩
-
Is. LXIII, 1. ↩
-
Ps. XXIII, 8. ↩
-
Ps. XLIV, 4. ↩
-
Joann. XVI, 33. ↩
-
Luc. II, 51. ↩
-
Ibid. II, 12. ↩
-
Marc. I, 13. ↩
-
Matth. IV, 11. ↩
-
Joann. I, 51. ↩
-
I Petr. II, 21. ↩
-
Philipp. II, 8. ↩
-
I Reg. XV, 22, 23. ↩
-
Ibid. 22, 23. ↩
-
Hebr. II, 17. ↩
-
Joann. xx, 17. ↩
-
Ibid. 19, 20. ↩
-
Matth. ii, 13, 19. ↩
-
Luc. I, 26-37. ↩
-
Ps. cxiii, 2. ↩
-
Joann. xi, 7. ↩
-
Joann. x, 40. ↩
-
Act. i, 8. ↩
-
Matth. ii, 13, 19. ↩
-
*sub Patris legislatio-nibus ↩
-
Matth. v, 17. ↩
-
Luc. u, 21-24. ↩
-
Ps. xc, 11. ↩
-
Luc. ii, 21-24. ↩
-
Luc. IV, 29. ↩
-
Matth. IV, 11. ↩
-
Joann. x, 39. ↩
-
Luc. XXU, 43. ↩
-
Hebr. II, 9. ↩
-
* Aut * beneficam ↩
-
Joann. XVII, 6. ↩
-
I Joann. V, 20. ↩
-
Joann. XV, 15. ↩
-
Joann. XVI, 12. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Luc. XXII, 43. ↩
-
* ut ipse Angelus ↩
-
Is. XLIX, 1. ↩
-
*dixit, quæ- cumque au- divit a Pa- tre, annun- tiavit nobis. ↩
Chapter 32 of 142