Skip to the text

Articulus 23

QUOD SECUNDA REDUCANTUR PER PRIMA IN DEUM.

HAS autem divinas visiones gloriosi patres nostri, puta Apostoli, et Prophetæ, ac Patriarchæ, perceperunt per medias cœlestes virtutes, id est, acceperunt a Deo mediantibus angelis sanctis, virtuosis et vigorosis ad exsequendum quidquid eis injungitur et incumbit. Cur autem omnes angelici spiritus etiam appellentur virtutes, infra habebitur.

Istud consequenter declarat et probat. legislation.1

Aut non et sacram legis traditionem Eloquiorum traditio velut per se quidem dicit ex Deo Moysi donatam? id est, utique « traditio Eloquiorum », id est doctrina atque historia Scripturarum, « dicit » et narrat « quidem », id est pro certo, « traditionem legis » sanctam, id est continentiam seu tenorem Testamenti legisque veteris, esse « donatam Moysi » in monte Sinai, « ex Deo velut per se », id est tanquam immediate a Deo. Sic quippe Scriptura loquitur frequenter in Exodo: Dixit Dominus ad Moysen, Dabo tibi duas tabulas et legem quam scripsi. Ibidem quoque scriptum est: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Et hoc facit Scriptura, id est Spiritus Sanctus per Scripturas, ut etiam vere nos doceat divinos eam esse et sacros characteres, id est ipsam legem esse litteram divinam et sanctam, a Deo, non ab angelo, principaliter datam, ipsamque esse « characteres sacros et divinos », id est figuras et signa rerum sanctarum et divinarum, quæ exprimuntur in lege per verba tanquam per signa atque characteres, id est figurationes.

Exod. xxiv, 12; xxxi, 18.

Ibid. xxxiii, 11.

Docet autem et hoc sapienter Theologia, id est, nihilo minus Scriptura edocuit, per angelum eam in nos provenire, id est, ministerio angeli eam esse Moysi datam, deinde et nobis. Nam et Apostolus ad Galatas : Lex, inquit, propter transgressiones posita est, et ordinata per angelos in manu mediatoris.2 Tanquam divino ordine illud legaliter ponente, id est, veluti ordinatione et dispositione divinitus instituta id exigente. Quæ autem sit ordinatio illa, subjungitur : hoc est, per prima secunda in divinum reduci, id est, ut ea quæ sunt secundi ordinis reducantur in Deum per exsistentes in primo choro seu ordine :3 quod verificatur tam de angelis inter se, quoniam angeli ordinum inferiorum reducuntur in Deum per angelos ordinum superiorum (quod totum intelligendum est de reductione in Deum per actus hierarchicos :4 angeli enim universi, a principio suæ glorificationis ad Deum inavertibiliter sunt conversi, reducti et simplificati) ; quam de angelis et hominibus inter se, quoniam homines reducuntur et illustrantur per angelos ; quam de hominibus inter se, quoniam subditi per suos præsidentes habent purgari, illuminari, ac perfici. Nec istud solum observatur inter angelos diversarum hierarchiarum ac ordinum, sed etiam inter eos qui unius sunt hierarchiæ ejusdemve chori, inter quos etiam sunt primi, et medii, ac ultimi ; estque sublimiorum reducere inferiores. Hinc sequitur :

Etenim non solum et in superpositis et subjectis animis, sed et in æquipotentibus, ipsa lex definitur ex superessentiali omnium ordinationis principio :5 id est, « lex ipsa » seu institutio quod secunda reducantur per prima immediatius superposita, « definitur », id est, præscribitur et servatur, « ex superessentiali principio ordinationis omnium », id est a Deo, qui est primum principium, causa et fons totius ordinis et ordinationis cunctorum. Sapientis enim est ordinare : ideo primæ, summæ et infinitæ sapientiæ Dei est omnia ordinare, et inordinata per culpam, ordinare per pœnam, neque in toto universo aliquid prorsus confusum et inordinatum relinquere, imo juxta decentissimum tenorem providentiæ suæ disponere universa. Nec obstat quod sanctus Job ait, In inferno nullus est ordo : quia hoc dictum est ideo quod omnia sunt ibi turbata, confusa et inquieta, quantum ad se ipsa, non autem respectu providentiæ Dei ac demeritorum. Deinde clarius subditur quomodo istud sit verum. Hoc est, per unamquamque hierarchiam primas et medias et ultimas esse et ordinationes et virtutes, hoc est, quod in qualibet hierarchia sunt aliqui chori et spiritus, aliqui ordines et ordinationes atque operativæ virtutes seu vires, primi et principales in hierarchia illa, aliqui medii, et aliqui infimi : sicut in prima hierarchia supremi sunt Seraphim, medii vero sunt Cherubim, et infimi in prima illa hierarchia sunt Throni. In eodem quoque choro ac ordine sunt primi et medii ac ultimi, ut infra magis patebit. Et minorum esse diviniores doctores et manuductores, hoc est, lex ista instituit eos qui « diviniores » sunt, id est Deo propinquiores et perfectiores, « esse doctores », purgatores, illuminatores, « et manuductores minorum », id est inferiorum ac minus scientium : doctores, inquam, in divinam adductionem et illuminationem et communicationem, id est, ad hoc quod reducantur in Deum per purgationem, et ad hoc quod plenius illuminentur a superioribus suis quantum ad pertinentia ad dispositionem et gubernationem hierarchicam, atque ad hoc quod abundantius participent scientiam et perfectionem altiorum illorum spirituum, qui suppositis sibi spiritibus communicant illuminationes sibi factas a Deo seu aliis superioribus spiritibus, de quibusdam effectibus et mysteriis Dei ac rationibus eorumdem.

Circa hæc aliqua possunt quæri, specialiter quomodo in angelis aliqui dicantur æquipotentes, et quomodo unus æquipotentium reducat et illuminet alium, quum dictum sit sæpius quod illuminare atque reducere, sit majorum et diviniorum. Verum ad istud infra in quæstione dicetur. Nunc tamen breviter tangendo, dicendum quod Theologus loquitur hic de æquipotentia in communi, hoc est in perfectione hierarchiæ ejusdem.

Footnotes

  1. * legislationem. ↩

  2. Galat. III, 19. ↩

  3. Job x, 22. ↩

  4. * divino legali ↩

  5. * et in * æque potentibus ↩

Chapter 31 of 142