Skip to the text

Articulus 22

OBJECTIONIS DE VISIONIBUS SEU APPARITIONIBUS DEI IMMEDIATIS SOLUTIO; ET QUOD VISIONES QUÆDAM RITE VOCENTUR THEOPHANIÆ.

SI autem quis dixerit, contradicendo his verbis meis, et inde, puta a Deo seu divino secreto, immediate fuisse quibusdam Sanctorum theophanias, id est divinas apparitiones atque propheticas revelationes fuisse factas aliquibus sanctis hominibus non per angelos, discat et hoc sapienter ex sacratissimis Eloquiis, id est, ex Scripturis sanctis addiscat « sapienter », ita ut addiscendo sapiens fiat, et docilem se præbeat. Addiscentem enim oportet credere. Et Isaias fatetur: Nisi credideritis, non intelligetis. Quomodo hoc quidem quod est Dei occultum, nemo vidit neque videbit, id est, hoc discat quod « nemo vidit neque videbit », in vita hac vivens vita humana, clare per speciem, « occultum Dei », id est incomprehensibilem sapientiam sive essentiam ejus, et secretum consilii sui secundum quod continetur ac splendet in ipso. De hoc allegata sunt multa: sicut illud Joannis, Deum nemo vidit unquam. Unde et Paulus deprompsit: Quis cognovit sensum Domi-

Is. vu, 9, juxta LXX.

Joann. i, 18; 1 Joann. iv, 12.

Rom. xi, 34. ni? Et in libro Sapientiæ habetur: Quis hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? Hoc est quod apud Jeremiam legitur: Quis adfuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermones ejus? Theophaniæ autem Sanctis factæ sunt, id est, revelationes divinæ exhibitæ sunt sanctis hominibus, secundum decentes Deum, perque quasdam sacras videntibus proportionalium visionum manifestationes. Ordo verborum est: Revelationes « factæ sunt Sanctis per manifestationes quasdam sacras », id est imaginarias visiones communiter: ideo subditur, « visionum », id est apparitionum, « proportionalium videntibus », id est proportionatarum, connaturalium et aptarum videntibus sanctis hominibus, quibus conveniens est per sensibilia et imaginarias ostensiones ad notitiam divinorum ac immaterialium introduci, ut patuit in primi expositione capituli. Sic etiam condecet Deum sapientissimum omnia ordinate agentem, os-

Sap. ix, 13.

Jer. xxiii, 18.1 tendere mortalibus viatoribus divina se-creta. Hinc additur, « secundum decentes Deum », id est secundum ostensiones et manifestationes quas decuit Deum adhi-bere in hominum instructione prophetica. Quod totum efficit Deus per creaturam subjectam, id est ministerio angelorum.

Verum his objici posset quia non se-quitur : Homines in hac vita non valent divinam clare essentiam, nec secretum sa-pientiæ ejus in se ipso prospicere; ergo non possunt a Deo revelationem proph-eticam aut visionem cœlestem per imagi-narias similitudines immediate suscipere. — Præterea, dona gratiæ gratum facientis immediate a Deo accipiunt etiam infantuli in Baptismo; ergo et dona gratiæ gratis datæ, quum dona illa sint multo meliora quam ista. — Amplius, Sancti interdum fatentur se Deum in hac vita clare vidisse, dicente sancto Jacob, Vidi Dominum facie ad faciem;2 et beato Job, Auditu auris au-divi te, nunc autem oculus meus videt te.3 — De Moyse quoque Dominus ait in libro Numerorum ad Aaron et Mariam : Si quis fuerit inter vos Propheta, in visione ap-parebo ei, aut per somnium loquar ad eum; at non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est: ore enim ad os loquor ad eum, et palam, non per ænigmata, videt Deum.4 Sed et Apostolus scribit se raptum fuisse usque ad tertium cœlum.5

Et respondendum [ad primum], quod argumentatio illa bene concludit quod via-tores non vident immediate in Deo ea quæ ipsis desuper revelantur. Quod si ita se habet, rationabilius dicitur quod ministerio angelorum eis insinuentur, quoniam Deus qui ordinis auctor est et amator, operatur in ultima per media in quibus aliud tali non obstat ordinationi aut actui. Nec tamen negandum est, nec S. Diony-sius negare intendit, quin Deus immedi-ate per se possit quemcumque hominem in præsenti de quibuscumque illustrare, docere, hortari. Regulariter tamen et de lege communi sic agit sicut hic Theologus docet. Per quæ patet ad primum so-lutio. — Ad secundum dicendum, quod dona gratiæ gratum facientis per creatio-nem infunduntur ac dantur: idcirco a solo Deo fluunt immediate, quamvis causæ creatæ valeant dispositive ad illorum in-fusionem cooperari. — Ad tertium, quod Sancti illi viderunt clare ad oculum ange-lum in assumpto corpore apparentem, et in persona Dei loquentem. Aut in imagi-naria visione ita viderunt: ut quum asse-rit Isaias, Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum.6 Et simili modo loquitur tertio libro Regum Michæas.7 — Ad quartum, de Moyse et Paulo sentit Augustinus in libro de Videndo Deum, quod privilegio gratiæ magnæ ac specia-lis viderunt Deum per speciem: in qua visione potuerunt et alia multa Deo per se revelante cognoscere. Nec tali visione durante vixerunt vita sensitiva humana: imo maxime fuerunt ab omni sensu ali-enati. Et quamvis hoc de solis Moyse et Paulo ita legatur et comprobetur, an ta-men et aliis sit concessum, quis novit? Imo et de supermundissima Virgine non æstimo dubitandum. Prophetæ demum com-muniter asserunt Dominum eis locutum esse et apparuisse, quoniam Deo jubente et cum lumine Dei creato viderunt. Sic-que David testatus est:8 Audiam quid lo-quatur in me Dominus Deus.

Denique auctor ex dictis concludit: Ipsa igitur sapientissima Theologia, id est di-vina Scriptura summæ sapientiæ conten-tiva et descriptiva, provida valde in suis eloquiis, et humanæ mentis imbecillitati condescendens, visionem illam de invisibi-libus quæ in ipsa est descripta per species corporales: ut quum dicitur, Vidi Domi-num sedentem super solium excelsum;9 revelavit, divinam quasi in forma infor-mium similitudinem, id est, docuit, « sim-militudinem divinam », utpote rei divi-næ significativam, et ejus imaginem seu repræsentativam, « informium », id est in-corporalium, formam materialem et cir-cumscriptam figuram non habentium in propria natura, « quasi in forma », id est descriptorum quasi formam haberent corporalem visibilem, ex videntium in divinum reductione pulchre vocari theophaniam: id est, Scriptura edocuit hujusmodi visionem « pulchre », id est magistraliter, appellari « theophaniam », id est apparitionem divinam, « ex reductione videntium in divinum », id est, ob hoc quod visio illa reducit, convertit et elevat eos quibus ostenditur, ad divinum, id est ad intelligendum aliquid de Deo aut rebus divinis, quasi per ipsam videntibus divina facta illuminatione, id est, quia per ipsam hujusmodi visionem fit et datur divina illuminatio videntibus et habentibus eam, juxta illud: Daniel, vir desideriorum, intellige. Intelligentia enim est opus in visione.10 Sicque hæc dictio, Quasi, designat hic veritatem, non similitudinem tantum,11

Dan. 1x, 23.

Ibid. x, 1. quemadmodum et apud Joannem: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.12 Et quidem divinis ipsis sancte perficientibus: id est, non solum vocatur visio illa divina quia intellectum prætacto modo illuminat, imo etiam quoniam sancta illa corporalia aut imaginarie præsentata, communiter inflammant affectum, et perficiunt mentem sancte, cooperando ei ad proficiendum in sanctitate et æquitate: ut quum per sensibiles similitudines ostenditur aliquid bonis fidelibus de suppliciis reproborum aut gaudiis electorum, aut de ruina Ecclesiæ, quemadmodum loquitur Jeremias: facie manus tuæ solus sedebam, quoniam amaritudine replesti me. Et iterum: Quis dabit, inquit, capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo interfectos populi mei.13

Joann. 1, 14.

Jer. 1x, 17.

Ibid. 1x, 1.

Footnotes

  1. art. vii. ↩

  2. Gen. XXXII, 30. ↩

  3. Job xlii, 5. ↩

  4. Num. xii, 6-8. ↩

  5. II Cor. xii, 2. ↩

  6. Is. vi, 1. ↩

  7. III Reg. xxii, 19. ↩

  8. Ps. LXXXIV, 9. ↩

  9. Is. vi, 1. ↩

  10. Dan. x, 1. ↩

  11. Dan. ix, 23. ↩

  12. Joann. i, 14. ↩

  13. Jer. xv, 17. ↩

Chapter 30 of 142