Articulus 43
QUÆSTIONUM TRIUM, PRÆHABITA CONCERNENTIUM, EXPEDITIO.
CIRCA præhabita quæritur, quomodo verum sit quod Theologus ait in isto capitulo, purgationem, illuminationem, et perfectionem, esse unum seu idem in re.1 Si enim sic esset, non viderentur realiter tres actus hierarchici. — Ad hoc Thomas et Albertus respondent, quod dicuntur tria seu tres actus, ratione trium effectuum, qui sunt, expulsio nescientiæ, manifestatio veritatis, et in finem reductio; attamen unum sunt quantum ad formam agentem, quod est lumen immissum, per quod nescientia illa seu luminis minoratio removetur, mens quoque ad intuendum veritatem clarificatur, et ita in Deum reducitur. Porro ignorantia seu nescientia illa, in angelis nequaquam rationem culpæ sortitur, nec privative accipitur, sed in ratione simplicis oppositionis, sicut cæcitas in talpa.
Quæritur item, quomodo verum sit quod art. xxxix. in isto fertur capitulo, quod angeli sancti inter se sciscitantur et conferunt, tanquam scientiam appetentes, et illuminari cupientes. Talis enim appetitio, quum sit desiderium boni nondum adepti, videtur quædam pœnalitas et inquietudo mentis. — Dicendum, quod Beati sunt divinæ voluntati plenarie conformati : hinc omnia agunt ordinatissime, nec cupiunt aliquid nisi secundum ordinem providentiæ Dei. Ideo sine omni pœna et inquietudine optant illuminari et erudiri prout Creator voluit et decrevit, atque in hoc jucunde et optime contentantur, nec importune præveniunt tempus.
Insuper investigatur, qualiter sanctus iste theologus asserat primam hierarchiam immediate a Deo dumtaxat purgari, illuminari, ac perfici, quum in ea sint tres chori, quorum unus est multum sublimior alio, et in unoquoque illorum sint primi, medii, et ultimi, quorum nonnulli vident Deum clarius aliis, imo et plura secreta contemplantur, dictumque est quod talia inferioribus manifestant.2 Sic ergo non solum Throni illuminantur a Cherubim ac Seraphim, Cherubim quoque a Seraphim; sed etiam medii in ordine Seraphim, a primis et superioribus chori illius. — Ad istud nil aliud audeo respondere, nisi quod tantus theologus docet in textu. Verumtamen Albertus scripsit in suo commentario, quod quamvis ordines primæ hierarchiæ dicerentur mutuo se purgare, illuminare, perficere, non sequeretur quin vere dicerentur veritates etiam in Deo immediate cognoscere : siquidem unum et idem modis pluribus sciri potest.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
HANC ergo quam ab Apostolo didicimus, angelicarum hierarchiarum ordinationem tractaturi, dicimus quod cujuslibet dictorum ordinum nomen, declarat aliquam proprietatem ejusdem ordinis, scilicet gratiæ, vel officii, vel dignitatis, vel operationis : secundum quam proprietatem ille ordo Deo conformatur. Dicunt autem Hebræi, quod hoc nomen, Seraphim, interpretatur incendentes vel calefacientes; Cherubim vero, per interpretationem significat multitudinem cognitionis, aut effusionem sapientiæ. Congruum autem est, ut talibus supremis substantiis ordinetur prima hierarchia, quæ super ceteras exaltatur, et circa Deum immediate collocatur, et ad quam, tanquam Deo proximam, principalius deferuntur primæ Dei influxiones et perfectiones. Nominantur autem isti tres ordines, ut diximus, Seraphim, id est calefacientes, et Cherubim, id est effundentes sapientiam, et Throni, id est sedes : quibus nominibus deiformes singulorum proprietates manifestantur. Interpretatio autem hujus nominis, Seraphim, id est, incendentes et calefacientes, juxta naturales proprietates ignis, qui incendit et calefacit, nobis signat sempiternam mobilitatem substantiarum illius ordinis circa divina, et incessabilitatem, et caliditatem, et acumen, et excedentem fervorem sempiternæ motionis earum in Deum, quæ attentissima est, et irremissibilis, et in aliud desiderabile nunquam inclinans. Signat etiam in eisdem substantiis esse virtutem quæ assimilat inferiores suos sibi et Deo, operando in eis augmentum fervoris, et reducendo eos sublimius in divinam similitudinem, faciendo eos etiam similiter confervere sibi. Signat etiam in dictis substantiis esse virtutem per spirituale incendium perfecte purgativam, et proprietatem lucentem et illuminativam aliorum, propter luminis copiam non valentem velari, et propter copiam fervoris inexstinguibilem, semper uniformiter se habentem, expulsivam et destructivam omnis tenebrositatis obfuscantis. — Manifestatio vero interpretationis hujus nominis Cherubim, signat quod substantiæ illius ordinis habent virtutem excellenter cognitivam, et divinorum mysteriorum inspectivam, et supremæ influxionis luminum divinorum post Seraphim susceptivam, et contemplativam principaliter divinæ pulchritudinis, et repletam sapientifica sapientiæ divinæ distributione, et valentem copiose communicare inferioribus suis donatam sibi sapientiam. — Nominatio autem altissimorum et elevatorum Thronorum, ipsos docet per elevationem præcipuam longe removeri ab omni indigna subjectione, et invisibiliter sursum ferri super hierarchiam secundam, et sensibilium extremitati incomparabiliter superponi, et circa Deum vere altissimum omni conatu inconcusse et stabiliter collocari, et esse susceptivos divini superadventus sine ponderosa oppressione aut situ, qualem habent materialia, et esse deiferos, et familiariter apertos ad Deum in se suscipiendum.3
Declarata horum trium nominum significatione, deinde laudanda est prima istorum ordinum hierarchia. Reor autem sufficienter dictum esse supra, quod omnis hierarchiæ intentio ineffabiliter dependet a divina imitatione et conformitate, et omne hierarchicum negotium dividi secundum sanctam perceptionem a superioribus et traditionem ad inferiores, purgationis, et divini luminis, et perfectivæ scientiæ. Nunc autem opto dicere digne, quomodo Scriptura sacra manifestat primam hierarchiam ornari primis et dignissimis substantiis, quæ proxime post majestatem constitutæ sunt quantum est in angelis, et quasi in vestibulis Divinitatis per immediationem ordinatæ, omnem visibilem et invisibilem aliam supergressæ sunt sanctam virtutem. Harum ergo hierarchia, prima est, et omnino [Deo] conformis. Quum autem dixerimus supra, quod ordo hierarchiæ est, alios purgari, alios autem purgare, alios illuminari, et alios illuminare, alios perfici, alios autem perficere : considerandum est ergo, qualiter hæc accipienda sint in istis cœlestibus substantiis.
Ibidem.
A Quæ quidem purgari dicuntur, non quasi ab immundis maculis et inquinationibus liberentur, quas nunquam habuerunt, neque a materialibus phantasiis, quasi aliquando eas habuerint, quum nulla talium eis acciderit; sed quia ex abundantia munditiæ, quasi a quadam minoratione puritatis purgantur, quum puritas in eisdem augetur et intenditur; et ipsæ secundum præcipuam castitatem, super alias deiformes virtutes se inferiores collocantur, scilicet super omnes substantias mediæ et infimæ hierarchiæ. Et obtinent ineffabiliter ordinem a Deo, ferventissime et stabilissime Deum amantem, ut ab ejus amore nunquam valeant averti, Deo se in illas et illas in se uniformiter movente per se ipsum, id est non per medias angelicas substantias, sicut per illas movet in se inferiores hierarchias. Neque aliquando aliquid inferius diligendo, diminuunt in aliquo divinum suum amorem, sed habent præ ceteris specialem et excellentem præcipuæ puritatis firmitatem, qua Deo proprie præ ceteris conformantur: quæ nunquam cadit per inferiorum amorem, sed semper ascendit per divini amoris flammam; et nunquam transmutatur, sed semper firmiter et uniformiter perseverat.
B
C
D
Contemplativæ autem dicuntur primæ illæ substantiæ, non quod ipsæ secundum modum nostrum fundant contemplationes suas in imaginariis umbris rerum sensibilium, aut in variis anagogicis expositionibus Scripturæ sacræ; sed quia adimplentur altiori lumine quam inferiores hierarchiæ, universalis et intellectualis cognitionis Dei. Replentur etiam secundum suam capacitatem, contemplatione divinæ pulchritudinis, quæ ipsas et omnes veros sui contemplatores pulchrificat, et superat omnem pulchritudinem et substantiam, et plene et integre lucet in singulis trium divinarum Personarum. Sed et gloriam humanitatis Domini Jesu plenius ceteris participant: non communicando ipsi sub figuris sacramentorum, sicut nos, quorum sensibilis communicatio significat invisibilem communionem et assimilationem ad Deum; sed per propriam speciem ceteris vicinius et copiosius immediate participant cognitionem luminum ipsius, quibus ipsæ super omnem aliam creaturam singulariter Deo assimilantur et uniuntur. Et eisdem, per ipsum et post ipsum, quantum est in angelis, donatum est supreme Deum imitari; et in ipso immediate, et in prima et immediata fontali lumen effusione, communicant ipsius virtutibus eas excellenter deificantibus, et ipsis benignissime et largissime impensis.
Perfectæ autem dicuntur istæ primæ substantiæ, non tanquam illuminatæ perfectiva scientia, quæ a variis Scripturæ testimoniis aut creaturæ spectaculis per expositionem vel rationalem collationem resolutis est acquisita; sed sicut adimpletæ primo et excedente lumine divino, eas Deo assimilante: et hoc, secundum supremam scientiam divinæ operationis, quantum est in angelis. Quod semel positum, in consimilibus locis est subintelligendum, eo quod Salvator noster secundum humanitatem, et beata Virgo, summis angelis sint superiores, et ad Deum magis accedentes , et sola anima Salvatoris sit ad Deum vere et singulariter immediata, et ea mediante, de ipsius plenitudine accipiant et angeli et homines. Non enim illæ primæ intelligentiæ hierarchicæ gubernantur ab aliis cœlestibus substantiis, sed ab ipsa majestate, eo quod ad ipsam majestatem sine mediatione aliorum angelorum vel animorum extenduntur, tam virtute quam ordine omnes alios ordines vel hierarchias excedentes; et per immediatos Sponsi amplexus, in præcipua divini amoris castitate stabiliuntur omnino ineffabiliter; et ab ipsa Divinitate adducuntur ad contemplandum immaterialem et intelligibilem divinæ pulchritudinis speciem, secundum singulorum capacitatem. Et quum ab ipso principe perfectionis gubernentur, docentur ab eodem scientificas rationes divinarum operationum, tanquam primæ substantiæ et immediate circa Deum collocatæ.
Colligitur autem ex testimoniis sacræ Scripturæ, quod inferiores angelorum ordines docentur scientias se deificantes a superioribus ordinibus; summi vero angeli sublimius illuminantur ab ipsa Divinitate . Quod inferiores doceantur a superioribus, ostenditur in Psalmo: Quis est iste rex gloriæ? Ubi intelligitur quod superiores angeli docuerunt inferiores in ascensione Domini, aliqua incarnationis suæ mysteria. Quod autem summæ substantiæ angelicæ doceantur a Deitate, ostenditur in Isaia, ubi leguntur summi angeli inter se quasi conferendo et admirando dicere: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Non quia alias essentias discendi gratia interrogaverint, sed quod non præsumpserunt, præveniendo ejus gratuitam revelationem, interrogare Dominum aliquas illius mysterii profunditates, donec eis daret interrogandi fiduciam. Quarum tamen scientiam se desiderare ostendebant: ideo primo inter se sic admirando conferunt, Quis est iste? etc. Ipso vero eis immediate dicente et docente, Ego sum qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum; postea eum immediate allocutæ sunt, dicentes, Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Per quam immediationem ostenditur quod illæ fuerint summæ virtutes angelicæ.
Is. LXIII, 1.
Ibid. 2.
B Prima igitur cœlestium animorum hierarchia, ut dictum est, ab ipsa Divinitate gubernata, eo quod ad ipsam immediate extenditur, plene juxta suam proportionem castissima purgatione purgatur, multo lumine illuminatur, præperfecta perfectionis operatione perficitur, munda exsistens ab angelicæ puritatis minoratione, et plena primo lumine, et particeps perfectæ scientiæ cognitionis primo a Deo in angelos effusæ. Ut autem has tres operationes hierarchicas breviter comprehendam, dico quod et purgatio, et illuminatio, et perfectio, est divinæ scientiæ assumptio, perfectivarum doctrinarum cognitione, secundum gradus ordinum, indita, mundans ab ignorantia, id est ab altioris cognitionis minoritate; et illuminans ipsa divina cognitione per quam et purgat, mentem per altiorem cognitionem, ad conspiciendum ea quæ prius non inspexit; et ipso lumine perficiens mentem plena et habitudinaria scientia luculentarum doctrinarum. vel quam perfecta
C Hæc est ergo, et sic secundum scientiam meam laudanda, prima angelorum hierarchia, stans per inflexibilem erectionem in circuitu Dei et circa Deum sibi intimum et impenetrabilem, sine mediatione aliorum angelorum, et solam æternam Dei cognitionem indesinenter ambiens, per incessabilem fervorem desiderii contemplationis, secundum supremum gradum, quantum est in angelis. Et in gradu illo sunt supremæ substantiæ firmiter collocatæ, ut inde amoveri non valeant. In Deo autem semper moventur desiderio et contemplatione. De hoc Daniel. Et est illa prima hierarchia videns pure multas profundiores theorias beatis contemplationibus, et illuminata simplicibus et immediatis splendoribus divinæ claritatis, et adimpleta nutrimento divinæ dulcedinis, et unita summe
Dan. VII, 10. ascenden-
Joann. I, 16.
Deitate Deitate Ps. XXIII, 10.
Is. LXIII, 1. simplici, et invariabili, et unificæ unitati divinæ contemplationis affectum reficientis et satiantis;4 et digna habetur multa luminis effusione, immediate a Deo emanante in intelligentias, et multa communicatione virtutum, et cognitione luminum, et cooperatione hierarchicarum operationum: et hoc, per specialem assimilationem ad Deum in bonis habitibus virtutis et scientiæ, et hierarchicis operationibus. Et divina multa mysteria super alias cœlestes substantias cognoscit, et secundum suam capacitatem particeps fit hierarchicæ scientiæ intellectualis et superintellectualis cognitionis.
Unde sacra Scriptura laudes illius summæ hierarchiæ mortalibus tradidit, in quibus excessus suæ supremæ illuminationis manifestatur. Ezechiel siquidem, quasi per signum sensibile sonitus aquarum, laudes illius exprimit, dicens:5 Benedicta gloria Domini de loco suo: ut loci nomine prima hierarchia intelligatur, in qua Deus principaliter, quantum est in angelis, requiescit. Isaiasque in ejusdem hierarchiæ laudibus venerandam illam Dei laudem commemorat: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth;6 plena est omnis terra gloria ejus. Istas autem et hujusmodi primæ hierarchiæ laudes tractavimus in libro de divinis laudibus, ubi de his sufficienter, ut nobis videtur, dictum est. Et de ibidem dictis sufficit ad præsens commemorare, quod quum prima hierarchia secundum suam facultatem divina scientia illuminetur ab ipsa Divinitate, ipsa hierarchia tanquam divinæ bonitati conformata, de eadem divina scientia distribuit hierarchiis inferioribus seriatim. Hoc etiam breviter commemoro, quod venerabilis et superlaudabilis et universaliter laudabilis Divinitas, ab hujusmodi primæ hierarchiæ substantiis benedicitur et laudatur quantum possibile est ipsam Divinitatem cognosci vel laudari ab intelligentiis eam recipientibus. Illæ enim substantiæ, tanquam ceteris Deo conformiores, sunt loca divina et Deitatis requies, secundum Scripturas. Et ipsæ laudant unum Deum in Trinitate Personarum, dicendo ter, Sanctus, et semel, Dominus: quæ a summis intelligentiis cœlestibus, usque ad omnia extrema mundi sensibilia, optime omnia disponentem extendit providentiam suam, tanquam superprincipale principium, et causa omnis rei, et cuncta supersubstantialiter immensurabili continentia constringens.
Footnotes
Chapter 54 of 142