Skip to the text

Capitulum 9

DE PRINCIPIBUS ET ARCHANGELIS ET ANGELIS, ET DE ULTIMA EORUM HIERARCHIA.

RELIQUUS est nobis in contemplationem, ornatus angelicas concludens hierarchias, a deiformibus Principibus, Archangelis, et Angelis dispositus. Et primas quidem dicere necessarium æstimo, secundum quod mihi possibile, sanctarum earum cognominationum manifestationes. Manifestat enim ipsa quidem cœlestium Principum, illud deiformiter principale eductivum, cum ordine sacro et principalibus decentissimis virtutibus, et ad superprincipale principium eas universaliter converti, et alias hierarchice ducere ad illud ipsum, quantum possibile formari, princificum principium, manifestareque superessentialem ejus ordinationem, ornatumque principalium virtutum.1234567

Ipsa autem sanctorum Archangelorum, æquipotens quidem est cœlestibus Principatibus. Est enim et eorum et Angelorum, ut dixi, hierarchia una et dispositio. Verumtamen, quoniam quidem non est hierarchia, nisi et primas, et medias, et ultimas virtutes habens, Archangelorum sanctus ordo communicative hierarchiæ medietati extremorum recipitur. Etenim sanctissimis Principatibus communicat, et sanctis Angelis: ipsis quidem, quia ad superessentiale principium principaliter convertitur, et ad ipsum, ut possibile, reformatur, et Angelos unificat secundum bene ornatos ejus et ordinatos et invisibiles ducatus; istis vero, quia et eis prophetico est ordine divinas illuminationes hierarchice per primas virtutes suscipiens, et Angelis eas deiformiter annuntians, et per Angelos nobis manifestans, secundum sacram uniuscujusque divinitus illuminatorum analogiam.

Ipsi enim Angeli, sicut prædiximus, completive consummant omnes cœlestium animorum dispositiones, secundum quod consummandum est: quippe in cœlestibus essentiis habentes angelicam proprietatem, et magis apud nos angeli, quam priores, aptius nominati, quantum circa quid manifestius ipsis est hierarchia, et magis circumornatus. Excellentissimam quidem enim (ut dictum est) dispositionem, tanquam ipsi occulto primitus ordinate proximantem, clam formans, æstimandum ordinare secundam; secundam vero, quæ completur a sanctis Dominationibus et Virtutibus et Potestatibus, ei quæ est Principibus et Archangelis et Angelis, hierarchiæ præesse, prima quidem hierarchia manifestius, ea vero quæ est post eam occultius; Principatuum autem et Archangelorum et Angelorum manifestativam dispositionem, humanis hierarchiis per consequentia præcipere: ut sit per ordinem ad Deum ascensus, et conversio, et communicatio, et unitas, et quidem a Deo omnibus hierarchicis optime indita, et communicative superveniens, et cum ornatu sacratissimo processio. Inde Theologia nostram hierarchiam Angelis distribuit, principem Judæorum populi Michael nominans, et alios gentium diversos.8 Statuit enim Excelsus terminos gentium juxta numerum angelorum Dei.

Si autem quis dixerit, Et quomodo Hebræorum populus reductus est solus in divinas illuminationes?9 respondendum, quia non angelorum rectas dominationes accusari oportet aliarum gentium in non exsistentes deos errore, sed illos ipsos propriis inflexionibus ex ea quæ est in divinum recta reductione recidentes, amore proprio et superbia ipsis visorum divinitus et corrationabiliter cultui. Hoc perhibetur et ipse Hebræorum populus perpessus esse.10 Cognitionem enim Dei (ait) repulisti, et post cor tuum existi. Neque enim coactam habemus vitam, neque per providentium propriam potestatem divina lumina providæ illuminationis revelantur; sed intellectualium visionum dissimilitudo, superplena paterna bonitate lucis donationem aut omnino non participatam facit, et ad earum reformationem non distributam, aut participationes facit differentes, parvas aut magnas, obscuras aut claras, unius, et simplicis, et semper eodem modo se habentis, et superexpansi fontalis radii.

Deinde quia et aliis gentibus (ex quibus et nos respeximus in illud omnibus paratum in traditionem et apertum, divini luminis et magnum et copiosum pelagus) non alienigenæ quidam imperabant dii. Unum autem omnium principium, et ad ipsum reducerunt sequentes, secundum unamquamque gentem sacerdotio fungentes angeli. Melchisedech intelligendum summum sacerdotem exsistentem Domino amicissimum, exsistentem, non non exsistentium, sed vere exsistentis excelsi Dei. Etenim non sic simpliciter Melchisedech theosophi amicum Dei tantum, sed et sacerdotem vocaverunt. An ut sapientibus aperte significarent, quia non solum ex eis, in ipsum qui vere est Deum, convertit, adhuc autem et alios, ut summus sacerdos, educit, ea quæ est ad veram et solam Divinitatem reductione?11 Et hoc autem tuam summe sacerdotalem intelligentiam admonebimus, quia et Pharaoni apud ipsos Ægyptios imperante angelo, et Babyloniorum principi præside proprio, omnium providentiæ et dominationis providum et potestativum secundum visiones distributum est; et gentibus illis veri Dei ministri duces statuti sunt, formationum ab angelis visionis manifestatione angelorum continuo sacris viris Daniel et Joseph ex Deo per angelos revelatæ.1213

Unum est enim omnium principium et providentia;14 et nullo modo æstimandum, Judæos quidem pleniter duxisse Divinitatem, angelos autem specialiter, aut æque honorabiliter, aut oppositis, aut deos quosdam alteros imperare aliis gentibus. Sed et eloquium illud, secundum ipsam sacram intelligentiam accipiendum: non ut partiente Deo cum aliis diis aut angelis nostrum ducatum, et Israel in gentis principatum et gentis ducatum contento; sed ut ipsa15 quidem una simul omnium excelsa providentia, omnes homines salutariter propriorum angelorum restitutoriis manuductionibus distribuente, solo fere ultra omnes Israel in veri Dei illuminationem et cognitionem converso. Unde Theologia quidem se ipsum possedisse Israelem in veri Dei famulatum significans: Facta est portio Domini, ait. Ostendens autem et eum ceteris gentibus distribuisse cuidam sanctorum angelorum, in cognoscendum per eum unum omnium principium, Michaelem dixit Judaicum duxisse populum:1617 aperte nos edocens, unam esse omnium providentiam, simul omnibus invisibilibus et visibilibus virtutibus superessentialiter supercollocatam; omnes autem per singulas gentes imperantes angelos, in ipsum ut proprium principium, sequentes voluntate essentiali quasque virtutes extendere.

Footnotes

  1. Dan. viii, 16. ↩

  2. Ezech. x, 7. ↩

  3. Dan. ix, 23. ↩

  4. Ezech. ix, 5, 6. ↩

  5. Ezech. ix, 1-4. ↩

  6. Ezech. ii, 3 et seq. ↩

  7. Zach. i, 13. ↩

  8. Dan. x, 21. ↩

  9. Deut. xxxii, 8, juxta LXX. ↩

  10. Osee iv, 6, juxta LXX. ↩

  11. * ipsi theosophi non amicum Gen. XIV, 18; Ps. CIX, 4; Hebr. VII, 1. ↩

  12. Dan. II, 36-45; IV, 17-23; ↩

  13. Dan. II, 31-35; IV, 7-14. ↩

  14. Gen. XLI, 25-32. ↩

  15. Gen. XLI, 1-7, 17-24; ↩

  16. * eum viritim Dan. X, 21; XII, 1. ↩

  17. Deut. XXXII, 9, juxta LXX. ↩

Chapter 61 of 142