Skip to the text

Articulus 50

DE ARCHANGELIS, MEDIO TERTIÆ HIERARCHIÆ CHORO. QUOMODO PRINCIPATIBUS ET ANGELIS COMMUNICENT.

CONSEQUENTER de Archangelorum nominatione, proprietate et operatione subjungitur:

Ipsa autem sanctorum Archangelorum, æquipotens quidem est cœlestibus Principatibus, id est, nominatio « ipsa sanctorum Archangelorum æquipotens est », id est, æqualem significat potentiam, in Archangelis ac « Principatibus », loquendo de illa potentia secundum rationem ejus communem, prout in ea conveniunt tres chori inferiores, et horum convenientia unam et eamdem constituunt hierarchiam, secundum quod per illam potentiam deputantur ad certas et particulares exsecutiones eorum quæ a superioribus tribus ordinibus, utpote Dominationibus, Virtutibus, et Potestatibus, imperata, concepta, determinata sunt fieri circa ecclesiasticam hierarchiam juxta præhabita. Ex quibus etiam constat qualiter ista æquipotentia ultimæ hierarchiæ sit intelligenda, utpote in quodam communi et secundum quid, non simpliciter et absolute, sicut de aliarum æquipotentia hierarchiarum prolatum est. Hinc expositorie subditur:

Est enim et eorum et Angelorum, ut dixi, hierarchia una et dispositio, id est, unus est principatus hierarchicus in genere, et una communis dispositio hierarchialis eorum, id est Principatuum, et Archangelorum, ac Angelorum: idcirco in communi conveniunt. Differunt tamen in speciali. Propter quod subditur: Verumtamen, quoniam quidem non est hierarchia, id est, nihilo minus, quum non sit aliqua hierarchia, nisi et primas, et medias, et ultimas virtutes habens, id est, quæ non habeat « virtutes », id est personas vigorosas et efficaces, seu vires hierarchicas purgativas, illuminativas et perfectivas, in genere suo supremas, et medias, ac infimas, Archangelorum sanctus ordo communicative hierarchicæ medietati extremorum recipitur. Hoc est, « sanctus » ille medius « ordo » seu chorus « Archangelorum recipitur », id est, consideratur et coordinatur, « medietati hierarchicæ extremorum », id est in medio extremorum ultimæ hierarchiæ, « communicative », id est, ita quod communicet utrique extremorum suæ hierarchiæ, et in eorum medietate consistat. Recipitur quoque hierarchicæ medietati extremorum, ita quod habeat hierarchicam medietatem, quæ communicativa est extremorum. Est enim duplex medium : unum per abnegationem et exclusionem utriusque extremi, quemadmodum virtus est media ac quædam medietas inter vitia duo extrema. Aliud est medium per participationem seu communicationem, sicut dicuntur medii colores inter extremos : sicque in cœlestibus hierarchiis medii ordines perhibentur, qui cum utroque extremo suæ hierarchiæ communicant, sicut nunc de Archangelis subditur :

Etenim sacratissimis Principatibus communicat, id est, cum beatissimis angelis qui sunt de ordine Principatuum, communionem et convenientiam habet ordo Archangelorum, et Angelis sanctis, id est cum Angelis gloriosis infimi chori.

Ipsis quidem, id est, cum Principatibus communicat, quia ad superessentiale principium principaliter convertitur, id est, in omni opere suo hierarchico ad Deum actualiter et finaliter se convertit, sicut et Principatus, et ad ipsum, ut possibile, reformatur, id est, illi se assimilare intendit : non quod sit aliquo modo deformatus, sed ut per actus sacros hierarchicos illi fiat similior, id est purgatior, illuminatior, atque perfectior, non per caritatis profectum, sed per ampliorem notionem divinorum effectuum; et Angelos unificat, id est, in Deo simplificat, recolligit et reducit, omni eorum actu hierarchiali et obsequio circa ecclesiasticam hierarchiam, ut semper ex multis perfectius redeant ad simplicissimum illud unum, secundum bene ornatos ejus et ordinatos et invisibiles ducatus, id est secundum directiones et exemplares actus suos sapientialiter factos, per quos ad sui imitationem incitat Angelos : qui actus sunt indeviabiliter ordinati, invisibiles, spirituales, et ad Deum relati, decore virtutum, sapientiæ claritate, fervore amoris et omni discretione fulciti.

Istis vero, id est, etiam infimo choro Angelorum communicat ordo Archangelorum, quia et eis hypoprophetico est ordine divinas illuminationes hierarchice per primas virtutes suscipiens, id est, quoniam ordo ille Archangelorum a superioribus choris accipit « illuminationes divinas hierarchice », tradendas « eis », id est insinuandas angelis infimi ordinis, « ordine hypoprophetico », id est processu subprophetali, ab ὑπό, quod est sub, et προφητὴς : non quod angelis proprie conveniat nomen et ratio prophetæ, sed similitudinarie, quum videant quasi præsentia ventura, et futura prænuntient. Quumque Archangeli a superioribus audiunt quod inferioribus Angelis nuntient, quasi hypoprophetæ videntur : similiter Angeli prædicando hominibus quod ab Archangelis audierunt ac didicerunt, hypoprophetæ respectu Archangelorum per metaphoram appellantur. Ideo sequitur : et Angelis eas deiformiter annuntians, id est, ordini infimo ordo archangelicus illuminationes ac futurorum cognitiones revelans « deiformiter », id est taliter ac divine sicut ipse a superiore illas accepit, et per Angelos nobis manifestans. Minora enim Angeli immediate Prophetis prædicunt, majora vero ipsimet Archangeli pandunt hominibus, quemadmodum Gabriel Archangelus prædixit Zachariæ plurima de Joanne, ac præelectissimæ Virgini de Domino Jesu Christo.12 Secundum propriam uniuscujusque divinitus illuminatorum analogiam*, id est, hæc omnia fiunt, videlicet istæ illuminationes et manifestationes, communicationes et prænuntiationes, juxta proportionem, mensuram, dignitatem, capacitatem, habitudinem et dispositionem universorum et singulorum illorum qui illustrati sunt desuper. Nempe quo altiores et digniores consistunt, eo clarius et universalius illustrantur a superioribus suis, clariusque et diffusius illuminant inferiores.*

Footnotes

  1. Luc. i, 13-20. ↩

  2. Luc. 1, 26-37. * sacram ↩

Chapter 63 of 142