Skip to the text

Articulus 51

DE ANGELIS, TERTIO HIERARCHIÆ TERTIÆ CHORO SEU ORDINE. CUR PECULIARITER ANGELI DIGANTUR.

PORRO, quod ordo Angelorum sit ultimus exponit, subdendo : Ipsi enim Angeli, prout nomen Angeli contracte et appropriate accipitur, sicut prædiximus, completive consummant, id est, perfectionaliter terminant inferius, omnes cœlestium animorum dispositiones, id est cunctos supernorum spirituum ordines, intra quos etiam ipsi continentur : et ita sunt finis angelicorum ordinum quasi intrinsecus et inclusus; sunt quoque finis consummans et complens, quoniam ad complementum et venustatem pertinent totius angelicæ hierarchiæ, secundum quod perfectio totius potestativi ac integralis, ex partibus suis resultat, consistit atque dependet; secundum quod consummandum est, id est, prout dicendum est ordines illos consummari per ultimos, quum et ultimi illi sint tantæ excellentiæ ac dignitatis, tantæ felicitatis, pulchritudinis et gloriæ, præsertim per supernaturalia charismata gratiæ et gloriæ ipsis communicata, ut capere non possimus : imo sic infimus angelus multo præclarior gloriosiorque consistit, quam prima et summa intelligentia, prout de intelligentiis loquuntur philosophi qui non putabant eas posse pertingere ad claram et immediatam primæ causæ cognitionem per speciem.

Quippe in cœlestibus essentiis habentes angelicam proprietatem, id est mentes illæ supernæ, quæ habent « proprietatem angelicam » (quæ est hominibus annuntiare minora, et singulis quibusque particulariter præsidere), quæ inter cœlestes personas contentæ sunt, et magis apud nos angeli, quam priores, id est, qui et circa nos magis sunt præcones ac nuntii Dei, quam ordines altiores, quoniam immediate apparent, nuntiant et loquuntur hominibus communius ac frequentius quam Archangeli aut Principatus : hinc aptius nominati, id est, convenientius nuncupati sunt angeli, quam alii chori, præsertim per comparationem ad nos ; per comparationem vero ad animos ipsos cœlestes, illi magis possent angeli appellari, qui primo a Deo illuminationes et revelationes suscipiunt (ut sunt mentes primæ hierarchiæ), et eas sequentibus annuntiant choris. Tanto quoque aptius dicti sunt angeli per respectum ad nos, quantum circa significantius ipsis est hierarchia*, id est, quo illorum hierarchia seu sacer principatus, versatur circa ea quæ nobis sunt significabiliora, utpote circa humana et inferiora, et quo intelligibiles illarum species magis sunt determinatæ et particulares, ac per hoc humano intellectui magis proportionatæ, et magis circumornatus, id1* est, quo amplius convenit angelis istis operiri et circumvestiri formis sensibilibus, speciosis ac splendidis, quibus frequenter quasi circumornati videntur quando apparent hominibus. Unde Marcus ait : Viderunt juvenem circumamictum stola candida, et obstupuerunt.2 Postremo ultimus ille ordo angelicus, ecclesiasticæ hierarchiæ est proximus, idcirco hominibus magis proportionatus ad apparendum, annuntiandum, præsidendum, et custodiendum.

Excellentissimam quidem enim (ut dictum est) dispositionem, id est supremam hierarchiam cœlestem, tanquam ipsi occulto primitus ordinate proximantem, id est, veluti appropinquantem « primitus ordinate », id est primo loco, seu proximo gradu excellentiorique modo, « ipsi occulto », id est incomprehensibili Deo, qui est omni secreto secretior, et omni interiori interior : de quo loquitur Isaias, Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel;3 clam formans, id est, qui est secrete et invisibiliter imprimens, perficiens atque efficiens angelicas stationes, æstimandum sanctificare secundam, id est, tenendum est purgare, illuminare, perficere hierarchiam secundam ac mediam.4 Secundam vero, quæ completur a sanctis Dominationibus et Virtutibus et Potestatibus, ei quæ est Principibus et Archangelis et Angelis, hierarchiæ principari :5 hoc est, æstimare debemus, imo pro certo tenere, quod secunda hierarchia principetur ac præsit tertiæ hierarchiæ. Et jam dictum est sæpe, quod secunda hierarchia compleatur seu constet ex tribus ordinibus, qui sunt, Dominationes, Virtutes, et Potestates : et hæc principatur seu præsidet hierarchiæ tertiæ, quæ est ex Principatibus, Archangelis, et Angelis, constans et aggregata.

Prima quidem hierarchia, manifestius, id est, clarius ac copiosius et universalius illuminatur a Creatore; ea vero quæ est post eam, id est secunda hierarchia, occultius, id est, non tam clare, nec sic tam immediate illuminatur a Deo, quantum ad cognitionem hierarchicam effectuum divinorum, quemadmodum prima : et tertia mediatius ac minus splendide illuminatur a secunda. Nempe quo Deo sunt propinquiores ac similiores per naturalia atque gratuita, eo eminentius ac immediatius ab ipso illuminantur; sed quoad beatificam visionem, universi immediate illuminantur divinitus, et impletur quantum ad hoc, illud Jeremiæ :6 Non docebit ultra vir proximum suum, dicens, Cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus.

Principatuum autem et Archangelorum et Angelorum manifestativam dispositionem, id est, hierarchiam illam ultimam quæ est manifestativa, id est illuminativa, ecclesiasticæ hierarchiæ, sentiendum est, humanis hierarchiis præcipere, id est præsidere et imperare, per consequentiam, id est, sicut hoc sequitur ex prædictis, et ordo exigit universi;7 ut sit per ordinem ad Deum reductio, et conversio, et communicatio, et unitas : hoc est, quatenus omnia, et specialiter intellectuales ac rationales creaturæ, reducantur ac convertantur ad Altissimum ordinate, et communicatio mutua sit in eis, ita quod superiores communicent inferioribus dona sibi collata, sicque per reductionem et reditionem plurimorum in unum fontale principium, omnes sint aliquo modo unum in illo, ac inter se couniti. Hinc Proclus disseruit : Omnis multitudo participat uno aliqualiter; et rursus, Omne quod participat uno, unum est et non unum; itemque, Omne bonum unitivum est participantium ipso.

Attamen et a Deo omnibus hierarchicis optime indita, et communicative superveniens, et cum ornatu sacratissimo processio : id est, quamvis talis sit mutua irradiatio, reductio, communicatio inter ordines angelorum, « attamen processio », hoc est emanatio bonitatis emanantis et concessæ a Deo, est « a Deo indita optime Et quidem omnibus hierarchicis », id est cunctis personis seu choris in hierarchia contentis, et « communicative superveniens », id est liberaliter desuper data, « et cum ornatu sacratissimo », id est cum pulchra et sancta dispositione, et cum donis gratisque annexis. Dona quippe divina mutuo se decorant, et unum alteri est annexum. Dona quoque gratiæ gratum facientis, sunt immediate a Deo efficienter : in quibus connexa sunt multa, ut fides formata, spes viva, caritas, virtutes infusæ, et septem dona Spiritus Sancti : sicque unumquodque istorum cum sacratissimo ornatu advenit et confertur. Nec sine his donis istaque Dei processione in nos, sufficerent nobis ad salutem actiones et influxiones hierarchicæ, nobis ab angelis impertitæ. Ad quod insinuandum, Moyses in Exodo ait ad Dominum : Si non tu ipse præcedas nos, ne educas nos de loco isto.8

Inde Theologia nostram hierarchiam Angelis distribuit, id est, ex quo inferiores hierarchiæ a superioribus illustrantur et gubernantur, « inde » est quod « Theologia », id est sacra Scriptura, « nostram hierarchiam distribuit », id est, ecclesiasticam hierarchiam asserit distributam et commissam, « Angelis » infimæ hierarchiæ, ita quod singuli angeli infimi ordinis, singulis præsunt hominibus. Principatus vero, id est angeli supremi ordinis infimæ hierarchiæ cœlestis, præsunt regnis et territoriis. Unde subjungitur : principem populi Judæorum Michael nominans, juxta illud Danielis :9 Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. Michael ergo tunc princeps fuerat Synagogæ; sed nunc princeps est Ecclesiæ. Et aliarum gentium alteros , id est, alios angelos illius tertii ordinis, dicit esse principes aliarum gentium :10 juxta quod legitur in Daniele, Princeps regni Persarum restitit mihi, et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi;11 et rursus, Quum egrederer, apparuit princeps Græcorum.

Deinde ad probandum quod nostra hierarchia commissa sit Angelis ad regendum, alio testimonio utitur. Statuit enim Excelsus terminos populorum juxta numerum angelorum Dei. Hoc scriptum est in Deuteronomio, juxta Septuaginta interpretes, et uno modo ita exponitur :12 « Excelsus », id est Deus altissimus, « statuit terminos populorum », id est divisiones seu regiones nationum, « juxta numerum angelorum Dei », numerum angelorum istorum numero gentium coaptando. Porro Gregorius in homilia, ad alium sensum trahit versiculum istum, probans ex eo tot homines esse salvandos, quot angeli permanserunt. Verumtamen Hieronymus juxta Hebraicam veritatem sic transtulit : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Sicque ad litteram esset et alius sensus, prout super Deuteronomium scripsi.

Footnotes

  1. *circa quid manifestius* ↩

  2. Marc. XVI, 5. ↩

  3. Is. XLV, 15. ↩

  4. *ordinare ↩

  5. *præesse ↩

  6. Jer. XXXI, 34. ↩

  7. * ascensus ↩

  8. Exod. xxxiii, 15. ↩

  9. Dan. x, 21. ↩

  10. * Et alios gentium diversos Dan. x, 13. ↩

  11. Ibid. 20. ↩

  12. * gentium Deut. xxxii, 8, juxta LXX. ↩

Chapter 64 of 142