Articulus 53
PRÆFICI GENTIBUS OMNIBUS, IMPIIS PERINDE AC PIIS, ANGELOS.
AMPLIUS adhuc probat, quod gentilibus ab exordio boni angeli fuerunt prælati.
Deinde, supple, probatur quod dictum est, quia et aliis gentibus, qui alii fuerant et extranei a Judæis, et a Judæis quasi aspernanter nationes vocabantur: de quibus in Actibus dicitur, Ergo et in nationes gratia Dei effusa est;1 et in Psalmo, Dicite in nationibus, quia Dominus regnavit.2 Ex quibus et nos respeximus in illud omnibus paratum in traditionem et apertum, divini luminis et magnum et copiosum pelagus, non alienigenæ imperabant dii. Hoc est:3 « Ex quibus » gentilibus
« nos » ex paganismo conversi ac nati, « respeximus », jam conversi ad fidem, « in pelagus illud luminis divini », id est ad lumen increatum, abyssale, immensum, « omnibus » quærentibus illud « paratum in traditionem », id est largitionem, utpote ad hoc quod præstet et ostendat se illis: ideo additur, « et apertum »: quod pietatis suæ januam nemini claudit, et sui aditum nulli negat, sicut ait Salvator: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Propter quod dixit Psalmista: Accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestræ non confundentur;45 atque Apostolus, Accedamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus.6 Unde et libro Sapientiæ protestatur Sapientia summa : Clara est, et quæ nunquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt illam, et invenitur ab his qui quærunt illam; præoccupat eos qui se concupiscunt. Quod pelagus est « magnum », cujus magnitudinis non est finis, et « copiosum », cujus fundum nemo valet attingere : quod figuratum est per torrentem quem Ezechiel non potuit transvadare. In hoc lumen æternum ac Deitatis oceanum, respicimus nunc per fidem ac sapientiæ donum, contemplationisque gratiam, juxta illud Apostoli ad Hebræos : Adspiciamus in auctorem fidei et consummatorem Jesum. Qui utique omnes homines vult fieri salvos; et ut S. Leo Papa disseruit, Misericordiam suam humano generi nunquam negavit, sed omnes in communi mortales ad sui cognitionem abundantissimis semper beneficiis erudivit. Itaque gentibus illis « non imperabant » ab initio « dii alienigenæ », portenta deorum, spiritus dæmoniorum, sed Deus verus et sancti angeli ejus. Quæ tamen gentes postea ad idololatriam sunt prolapsæ, et servierunt diis alienis. Nec tunc a vero Deo totaliter sunt relictæ, sed deputavit eis angelos in custodes, et unaquæque gens habuit angelum de ordine Principatus rectorem, quemadmodum in Ecclesiastico legitur : In unamquamque gentem rectorem præposuit.
Unum autem omnium principium, utpote Deus unus et trinus, juxta id Malachiæ : Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos?7 Et ad ipsum reducerunt sequentes, secundum unamquamque gentem principantes angeli : hoc est, « angeli » sancti infimæ hierarchiæ, « principantes secundum unamquamque gentem », id est, cuilibet plebi seu homini ipsis commisso præsidentes, « reducerunt sequentes », id est, homines ipsis commissos et ipsorum inspirationem ac illuminationem sequentes, converterunt ad Creatorem. Unde elicitur et probatur, quod ante Salvatoris adventum multi gentilium ad Deum conversi sunt angelico ministerio sive humano, sive solo interiori instinctu et illuminatione interna, sive etiam concurrente simul exteriori apparitione atque affatu : quod in evangelica quoque lege interdum peractum est. Ad quod quidam allegant quod in Actibus recitatur, quemadmodum Paulo apostolo apud Troadem visio per noctem apparuit : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.8 Qui vir erat (ut dicunt) angelus Macedoniæ præsidens, in specie viri apparens. Verum Macedones illi non videntur conversi ad Deum sine cooperatione et prædicatione humana, utpote Pauli; nec eunuchus qui in Actibus legitur a Philippo diacono baptizatus. Porro Cornelius centurio, antequam ab angelo fuit admonitus ut beatissimum arcesseret principem Apostolorum, jam credebat in Deum.
Quod autem multi gentilium crediderunt in Deum, consequenter ostendit. Melchisedech intelligendum summum sacerdotem exsistentem Domino amicissimum: exsistentem, non non exsistentium, sed vere exsistentis excelsi Dei. Hoc est: « Intelligendum », id est, sciendum est, ipsum « Melchisedech sacerdotem summum » in lege naturæ, in qua omnes primogeniti communiter erant sacerdotes, « exsistentem Domino amicissimum », id est valde dilectum, electum et sanctum: « exsistentem », inquam, sacerdotem, « non non exsistentium », id est non falsorum deorum, « sed Dei exsistentis vere excelsi », id est independenter et absolute sublimis, sub quo curvantur qui portant orbem, et flectitur omne genu.910 De quo Melchisedech scribit Apostolus : Intuemini quantus sit hic, cui decimas solvit Abraham patriarcha.11 Quem Melchisedech dicunt Hebræi filium Noe, dictum alio nomine Sem.
Etenim non sic simpliciter Melchisedech ipsi theosophi non amicum Dei tantum, sed et sacerdotem vocaverunt :12 hoc est, « theosophi », id est sancti theologi, qui Dei sunt sapientes, « vocaverunt » ipsum « Melchisedech, non simpliciter », id est non absolute, nec sine causa, nec imperite, « non tantum Dei amicum, sed » etiam « sacerdotem » :13141516171819202122 juxta illud in Genesi, Melchisedech proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi.23 Per quod datur agnosci, quod alios induxit ad veri Dei culturam. Hinc sequitur : An ut sapientibus aperte significarent (id est, utique ideo sic dixerunt theosophi, ut sapientibus reserarent) quod non solum ex eis, in ipsum qui vere est Deum, convertit, id est, quod non solum vertit se ipsum in verum Deum ipse Melchisedech, « ex eis », id est, relictis diis alienis, adhuc autem et alios, ut summus sacerdos, edocet eam quæ est ad veram et solam Divinitatem reductionem, id est, ultra id quod dictum est, etiam docuit « alios », puta sacerdotes minores ac subditos, « reductionem eam », id est conversionem salubrem ad verum, solum ac summum Deum?2425
Denique Melchisedech istum dicunt Hebræi vixisse annis quingentis, usque ad tempus Isaac et Rebeccæ. Unde quod in Genesi legitur Rebecca consuluisse Dominum, exponunt quod rogaverit ipsum Melchisedech ut pro ea consuleret Deum super gemellis qui in ejus utero collidebantur.2627
Præterea aliis Scripturarum auctoritatibus pandit, quod alii Sancti regnis et hominibus etiam perfidis præsint.
Et hoc autem tuam summe sacerdotalem intelligentiam admonebimus, id est, o tu, episcope Timothee, « admonebimus intelligentiam tuam summe sacerdotalem », id est pontificalem tuam sapientiam, quia et Pharaoni apud Ægyptios imperante angelo, id est, quod ipso « angelo » sancto « imperante », id est præsidente, « Pharaoni » Ægyptiis dominanti, et Babyloniorum principi præside proprio, id est, angelo « proprio præside », id est imperante, regi Chaldæorum, Nabuchodonosor nomine, in cujus regno urbs Babylon fuit metropolis;28 hominum providentiæ et dominationis providum et potestativum secundum visiones distributum est : hoc est, « distributum est » tunc hominem « providum providentiæ hominum », id est circumspectum et in rebus humanis industrium, considerativum ac provisivum in futurum, « et potestativum dominationis », id est idoneum præsidere, « secundum visiones », id est, secundum quod apparitiones illæ ostensæ regibus illis innuebant esse agendum, videlicet tales viros esse præficiendos Ægyptiis et Chaldæis. Vel sensus est, quod tunc « distributum est », id est hominibus manifestatum et communicatum, « providum providentiæ hominum et potestativum dominationis », id est Deus verus, qui est primum principium, universorum providentiam habens, et potestativum dominationis, id est omnium potestatem atque dominium, possidens. De quo cantat Ecclesia : Ecce advenit dominator Dominus, et regnum in manu ejus, et potestas, et imperium. Quod tunc patefactum est per visiones præfatas.
Et gentibus illis veri Dei ministri duces statuti sunt, formationum ab angelis visionis manifestatione, angelis continuo sacris viris Daniel et Joseph ex Deo per angelos revelatæ. Hoc est : Joseph tunc Ægyptiis est præfectus, Danielque Chaldæis, « manifestatione », id est expositione, « visionis » factæ regibus ante dictis :29 nam, quia exposuerunt visiones has regibus illis, ab eisdem regibus mox promoti fuerunt ad præsidentiam magnam post reges. Visionis, inquam, « formationum ab angelis », id est imaginariarum similitudinum quæ formatæ fuerunt in interioribus sensibus regum illorum ab angelis sanctis, qui similitudines illas formaverunt ac præsentaverunt in potentia sensitiva interiori imaginativa in somno. Visionis dico, « revelatæ per angelos continuo », id est, confestim postquam reges prætacti habuerunt hujuscemodi visiones, « angelis », id est angelicis hominibus, scilicet « sacris viris », id est « Da- niel et Joseph »; vel, « angelis » inferioribus per angelos superiores: forsitan enim angeli qui regnis illis præsidebant, revelaverunt has visiones angelis custodibus Danielis ac Joseph, ut eas ultra revelarent his viris sibi commissis, et ipsi ulterius eas exponerent regibus.
Ex his innotescit, quod somniales visiones ostensæ regi Ægypti, qui vidit in somnis primo septem boves pingues, deinde totidem macras, atque deinde septem spicas plenas, et mox post totidem vacuas et adustas;30 [regique Chaldæorum, qui vidit statuam grandem, et arborem altam] :31 divinitus factæ sunt ministerio angelorum, ad prænuntiandum et præsignandum futura. Non tamen reges illi fuerunt prophetæ, quia non intellexerunt quid præsignabant, sed Joseph ac Daniel, qui ex revelatione superna eas exposuerunt.32 Porro Nabuchodonosor vidit primo statuam grandem, deinde post plures dies, arborem altam et pulchram. Pharao autem vidit utramque visionem nocte eadem, quoniam eamdem rem præfigurabant. Ex quibus ostenditur, quod Deus omnipotens providentiam habeat actuum humanorum, atque notitiam futurorum ac particularium rerum cogitationumque cordis.33 Cujus oppositum dixit et sæpius scripsit maledictus et infidelissimus ille Averroes. Hinc scriptum est in Daniele : Dixit Daniel Nabuchodonosor regi : Tu, rex, cœpisti cogitare in strato tuo, quid esset futurum post hæc;34 et qui revelat mysteria Deus, ostendit tibi quæ ventura sunt.35 In expositione autem secundi somnii, Daniel regi locutus est : Cum feris erit habitatio tua, donec cognoscas quod dominetur Excelsus in regno hominum, etc.36 At vero in Genesi Pharao ait ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, tu eris super domum meam, et ad oris tui imperium cunctus populus obediet;37 uno tantum regni solio te præcedam. — Præterea, quoniam reges et principes habent rei publicæ curam, ipsis interdum talia ostenduntur propter bonum commune. Sicque in istis declarata est potestas ac providentia Dei.
Footnotes
-
Act. x, 45. ↩
-
Ps. xcv, 10. ↩
-
* quidam imperabant ↩
-
Hebr. iv, 16. ↩
-
Ps. xxxiii, 6. ↩
-
Joann. vi, 37. ↩
-
Malach. ii, 10. ↩
-
Act. xvi, 8, 9. ↩
-
Philipp. ii, 10. ↩
-
Job ix, 13. ↩
-
Hebr. vii, 4. ↩
-
Gen. XLI, 40-44. ↩
-
Job ix, 2. ↩
-
Job x, 3-6. ↩
-
Job viii, 38. ↩
-
* sacerdotio fungentes ↩
-
Eccli. xvii, 14. ↩
-
1 Tim. ii, 4. ↩
-
Hebr. xii, 2. ↩
-
Ezech. xlvii, 5. ↩
-
Ps. cxliv, 3. ↩
-
Sap. vi, 13, 14. ↩
-
Gen. xiv, 18. ↩
-
Malach. III, 1. ↩
-
* educit, ea ↩
-
* angelorum ↩
-
Gen. xxv, 22. ↩
-
*apud ipsos ↩
-
Dan. II, 48. ↩
-
Gen. xli, 1-7; 17-24. ↩
-
Dan. u, 31-35. ↩
-
Dan. u, 36-45; iv, 17-23. ↩
-
Gen. xli, 25-32; ↩
-
Dan. iv, 7-14. ↩
-
Dan. ii, 29. ↩
-
Dan. iv, 22. ↩
-
Gen. xli, 39, 40. ↩
Chapter 66 of 142