Skip to the text

Articulus 52

OBJECTIONIS CUJUSDAM AD LIBERUM ARBITRIUM PERTINENTIS, EXPEDITIO.

CONSEQUENTER auctor solvit objectionem quæ contra hæc fieri posset.

Si autem quis dixerit, prædictis objiciendo : Et quomodo Hebræorum populus reductus est solus in thearchicas illuminationes ?1 id est, si angeli sancti ac præpotentes præsunt singulis gentibus, imo et suppositis etiam infidelibus atque idololatris, quid causæ est quod solus populus Hebræorum, ad « thearchicas », id est divinas et principales, « illuminationes » pervenit olim sub lege? Ad quod respondet: Respondendum, quia non angelorum rectas scientias accusari oportet, id est, in hoc non oportet, imo nec licet, quod accusemus scientiam angelorum, quasi ex eorum defectu illud acciderit (Lincolnensis transtulit, Præsidentias:2 quod aptius sonat), aliarum gentium in non exsistentes deos errore, id est de « errore gentium aliarum » quæ idola coluerunt, quæ non sunt dii:3 ideo additur, « in non exsistentes deos », id est, in hoc quod coluerunt ut deos, eos qui non exsistunt dii: juxta illud Jeremiæ, Et certe ipsi non sunt dii.4 Sed illos ipsos propriis inflexionibus ex ea quæ est in divinum recta reductione recidentes amore proprio: id est, respondendum est « illos » fuisse « recidentes », id est lapsos, « inflexionibus », id est inclinationibus ac motibus « propriis, ex ea reductione recta quæ est in divinum », id est a conversione justa ad summum bonum, ad quod angelica inspiratione admonebantur, « amore proprio », id est privato et improbo sui ipsius amore, qui est omnium vitiorum origo, quo ad carnalia, vana et superstitiosa alliciebantur; et superbia ipsis visorum, id est ex superba et pertinaci adhæsione ad ea quæ ipsis videbantur, divinitus et corrationabiliter cultui, id est, quæ apparebant eis apta cultui Deitatis.

Hoc perhibetur et ipse Hebræorum populus perpessus esse, id est, in libris Judicum et Regum, in Jeremia et Ezechiele, describitur qualiter etiam populus Israel ad idololatriam lapsus sit, non obstante beatissimi Michaelis præsidentia, aliorumque angelorum custodia ipsis adhibita, exhortationibus quoque et comminationibus legis et Prophetarum. Cognitionem enim Dei (ait) repulisti, et post cor tuum existi: id est, Dominus ait per ora Prophetarum populo Judæorum, Cognitionem enim veri Dei abjecisti, et proprii cordis adinventionibus atque erroribus adhæsisti. Unde per Jeremiam loquitur Deus :

Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et verterunt ad me dorsum;56 et per Osee, Quia tu scientiam repulisti, repellam et ego te;7 et rursus per Zachariam, Cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem.89

Neque enim coactam habemus vitam, id est, vita humana non necessitati fatali nec absolutæ coactioni subjecta est, atque ex libero arbitrio procedunt actus humani; neque per provisorum propriam potestatem divina lumina providæ illuminationis revelantur: id est, provisores hominum angeli sancti seu prælati, in sua potestate non habent, quod « divina » ac spiritualia « lumina » sapientialis ac « providæ illuminationis », eruditionis seu exhortationis eorum, revelentur, id est, clare patescant et efficaciter innotescant cordibus horum quos exhortantur et illuminare ac convertere student, quia in hominum libertate est obicem ponere, et oculos cordis infeliciter claudere. Possunt autem hortari, persuadere, comminari, allicere. Verumtamen intellectus evidentia demonstrationis compellitur. Sed hoc, in his quæ fidei sunt et salutis locum non habet. Porro omnipotenti Deo est proprium, non solum intellectum, sed etiam voluntatem, ad placitum permutare, et sibi omnino subjicere, atque quocumque voluerit inclinare ac vertere, juxta illud in Job:10 Deus immutat cor principum populi terræ.11 In Proverbiis quoque dicitur: Cor regis in manu Domini; quocumque voluerit, inclinabit illud. Hinc teste Augustino, est quædam secretissima et efficacissima gratia Dei, quæ omnem cordis obicem aufert. Hinc admonemur:12 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Sed intellectualium visionum dissimilitudo, id est diversa dispositio spiritualium oculorum, videlicet intellectuum humanorum, seu considerationum eorum, superplena paterna bonitate, id est, pietate Dei Patris exsistente ac jugiter permanente superplena ac infinita, lucis do-13 nationem aut omnino non participatam facit, id est, gratiam Dei quæ cunctis offertur, aut totaliter impedit, ita quod facit eam « non participatam », id est, non receptam in mente, et ad earum reformationem non distributam, id est non collatam ad reformationem internam mentium humanarum, impediendo penitus gratiæ infusionem, cujus infusio et actio esset mentis reformatio, hoc est, dum mortale peccatum manet in anima excæcata, recusante se ad radium lucis divinæ ubique fulgentis convertere, juxta illud ad Romanos : Secundum duritiam tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram;14 aut participationes facit differentes, parvas aut magnas, obscuras aut claras, unius, et simplicis, et semper eodem modo se habentis, et superexpansi fontalis radii: id est, diversa illa dispositio cordis, « participationes unius » et ejusdem « radii » divini et increati, qui est splendor lucis paternæ, simplex, fontalis, et sua infinitate cunctis superexpansus ac præsens, et invariabilis in se, « facit » esse varias ac distinctas, secundum quod in una mente est indispositio, negligentia, remissio, aut carnalis quædam affectio, major quam in alia.15

Denique eorum qui sunt in culpa mortali, est differentia multiplex. Nam quidam sunt habituati in malis, quidam obstinati, quidam nondum assuefacti in vitiis. Habituati in malis, difficulter convertuntur; obstinati, vix aut nunquam; nondum assuefacti, facilius compunguntur et emolliuntur, ac gratiam per attritionem aliquando sortiuntur. Qui autem in gratia sunt, secundum quod intensius aut remissius se disponunt et applicant, magis aut minus participant. Cujus simile est in oculo corporali: qui si totaliter cæcus sit, nil de sensibili recipit lumine solis; et quo magis aut minus est dispositus, suscipit plus aut minus. Unde in Evangelio legitur, quod Dominus dedit unicuique secundum propriam virtutem.16 Istud secundum communem cursum sic est.

A Verumtamen omnipotens superliberrimus Deus, quosdam gravissimos peccatores subito sic prævenit et compungit, sic alterat et illustrat, sic emollit et inflammat, quod lucem miserationum Dei clarius copiosusque participant, quam multi exsistentes in gratia, aut culpa minori. Exempla sunt in beatissimis Paulo, Magdalena, Zachæo, Latrone. Dionysius autem hic loqui videtur, quantum est ex parte receptaculorum secundum se. Et sic aliquo modo verificantur quæ in libro de Causis dicuntur, quo legitur: Prima bonitas influit bonitates super res omnes influxione una; verumtamen unaquæque rerum recipit ex illa influxione secundum modum suæ virtutis, et diversificantur bonitates et dona ex concursu recipientis. Hinc rursus propositione vicesima quarta testatur: Causa prima exsistit in rebus omnibus secundum unam dispositionem; sed res omnes non sunt in ea secundum dispositionem unam. Quod est, quoniam quælibet res recipit eam secundum modum suæ potentiæ: et diversitas receptionis non est ex causa prima, sed propter recipiens.

Hæc quoque in Proclo diffusius continentur, et sano indigent intellectu. Fuerunt enim philosophi quidam, dicentes quod Deus non sit causa distinctionis et diversitatis ac ordinis rerum; imo, quod Deus non sit effectiva immediataque causa, nisi unius dumtaxat entis causati, videlicet primæ intelligentiæ. Cujus opinionis fuerunt Avicenna, et Algazel, et auctor libri de Causis, imo et Aristoteles, sicut in libro de Universo Guillelmus affirmat Parisiensis, quia in libro de Cœlo et mundo Aristoteles est locutus, quod ab uno simplici invariabili, æternaliter eodem modo se habente, non procedit immediate nisi tantummodo unum: quæ opinio non solum mendosa est atque hæretica, sed etiam valde irrationabilis, stulta, ac debilissimo motivo innitens. Etenim Deus sublimis et benedictus, universaliter ac infinite perfectus, non est causa rerum creatarum necessitate naturæ, ac sicut agens pure naturale, sed omnipotenti sua virtute, ac nobilissimo modo, utpote liberrima voluntate ac supersapientissima ratione. Ideo, sicut plura, imo innumerabilia simul et eodem actu intelligit, sic plura ac innumerabilia simul et immediate potest producere invariabilis manens. Quumque sapientis sit ordinare et in suis operibus ordinem ponere, ipsemet supergloriosissimus Conditor opera sua distinxit ac optime ordinavit. Nec prima illa distinctio potuit esse ex parte recipientium, quoniam in prima rerum productione et creatione, nullum fuit reale recipiens non causatum, imo tota rerum substantia, etiam ipsa materia, fuit producta. Gradus quoque et ordo specierum universi, non fuit a casu, nec a causis secundis quæ et in ipso rerum ordine continentur et includuntur; sed fontaliter, exemplariter ac principalissime fuit et est ex institutione summi opificis, unicuique enti creato suam speciem et naturam, suum gradum ac ordinem præfigentis. Nec his obviat quod in textu sanctus pater et excellentissimus doctor Dionysius docet, quia non loquitur de prima illa participatione bonitatis ac perfectionis divinæ in rerum creatione, sed secundaria in rerum creatarum gubernatione et illuminatione, in qua diversitas capacitatis et dispositionis ac meriti rerum, multum concurrit et operatur ad varietatem participationum luminis præinducti, radiique divini. Attamen, quoniam dispositio et præparatio ad lucem ac gratiam Dei, donum est ipsius, sub ejus providentia cadens et ejus effectus, etiam ex hac parte diversitas participationis luminis hujus, radicaliter potius finaliterque reducenda est ad Deum et præordinationem seu providentiam ejus, quam ad rerum capacitatem, dispositionem ac meritum, præsertim in rationalibus creaturis, de quibus hic mentio. Etenim merita nostra sunt dona ipsius, et effectus providentiæ ejus.

Footnotes

  1. * divinas ↩

  2. *dominationes vel præsidentias ↩

  3. *providentium ↩

  4. Jer. n, 11. ↩

  5. Jer. ii, 13, 27. ↩

  6. Jer. II, 13, 27. ↩

  7. Osee IV, 6. ↩

  8. Zach. vii, 12. ↩

  9. Zach. VII, 12. ↩

  10. Job xii, 24. ↩

  11. Prov. xxi, 1. ↩

  12. Ps. xciv, 8. ↩

  13. Jer. II, 11. ↩

  14. Rom. II, 5. ↩

  15. Hebr. I, 3. ↩

  16. Matth. XXV, 15. ↩

Chapter 65 of 142