Skip to the text

Capitulum 8

DE VIRTUTE, JUSTITIA, SALUTE, REDEMPTIONE : IN QUO ET DE INÆQUALITATE.

SED quoniam divinam veritatem et plusquam sapientem sapientiam, et ut virtutem laudant et ut justitiam theologi, et salutem ipsam vocant et redemptionem; age, et hæc (quantum possibile nobis) divina vocabula replicemus. Et quia quidem Thearchia omnem excellit et superat utcumque exsistentem et excogitatam virtutem, non arbitror quemquam in divinis Eloquiis possidentium intellectum ignorare. Ubique enim Theologia et dominam ipsam et ipsis supercœlestibus virtutibus segregans tradit. Quomodo ergo eam theologi ut virtutem laudant, omni remotam virtute? Aut quomodo in ipsa virtutis vocabulum accipimus? Dicamus igitur quia virtus est Deus: ut omnem virtutem in se ipso præhabens et superhabens; et ut omnis virtutis causa, et ut omnia per virtutem inflexibilem et incircumfinitam producens; et ut a se essendi virtutem, sive totam, sive singulas quasque, causalis ens; et multipotens, non solum omnem virtutem producendo, sed et super omnem per se ipsam virtutem essendo et superando, et multipliciter multis exsistentibus virtutibus alias adducendo, et non etiam aliquando valendo multas et in multum productas virtutes super multam suæ potentificæ virtutis infirmare facturam, et ineffabilium et incognitorum et superinvisibilium, omnia superante ejus virtute. Infinita autem essentia potentis, et infirmitatem virtute et novissima consonantium sibi comprehendit et superat. Sic et in his quæ secundum sensum potentia sunt, videmus quia superlucentia lumina et usque infirmas visiones anticipant; et magnitudines dicunt sonituum, in non valde facile sonorum recipientes auditus subire. Omnino enim non audiens, non est auditus; et universaliter non videns, non visio. Ipsa igitur multipotens Dei distributio omnia exsistentia implet, et nihil est exsistentium quod omnino privetur habere quamdam virtutem, sed aut intellectualem, aut rationalem, aut sensualem, aut vitalem, aut essentialem virtutem habet; et ipsum (si justum dicere) esse, virtutem in esse habet a superessentiali virtute.

Ex qua sunt deiformes angelicarum dispositionum virtutes; ex ipsa et esse incasualiter habent, et omnes suos intellectuales et immortales semper motus, et fortitudinem ipsam, et indiminutum desiderium boni, ex multum optima virtute acceperunt, ipsa permittente eis posse, et esse hæc, et appetere, semper esse, et hoc posse, appetere posse semper. Proveniunt autem hæc inflexibili virtute et in homines, et animalia, et germina, et totam universitatis naturam; et virtute unita sunt ad inter se invicem amicitiam et societatem, et discreta ad esse, secundum propriam singula quæque rationem et terminum inconfusa et imperturbata; et universitatis ordines et cumulationes in propriorum optimum persalvat. Et immortales angelicarum unitatum vitas immaculatas custodit, et cœlestes et illuminatrices et sidereas essentias, et ordinationes immutabiles; et sæculum post se esse facit, et temporis ambitus discernit quidem processionibus, colligit vero reversionibus; et ignis virtutes inexstinguibiles facit, et aquæ fluenta non deficientia; et aeriam effusionem terminat; et terram in nihilo collocat, fecundos ejus partus incorruptibiles custodit; et in se invicem elementorum harmoniam et temperantiam inconfusam et inseparabilem salvat; et animi et corporis copulam continet; et germinum nutritivas et auctivas virtutes movet; et superat essentiales omnium virtutes, et universitatis insolubilem mansionem munit; et deificationem ipsam donat, virtutem in hoc deificandis præstans. Et omnino nullum est universaliter exsistentium, omnipotenti munimine et circumstantia divinæ virtutis privatum. Quod enim universaliter nullam virtutem habet, neque est, neque quid est, et neque est aliqua ejus omnimode positio.

Et quidem ait Elymas magus: Si omnipotens est Deus, quomodo dicitur aliquid non posse? A quo, nostro theologo maledicitur divino Paulo, dicenti non posse Deum se ipsum negare. Addens autem hoc, valde expavesco. Numquid et insipientiæ debeo? Rideo puerorum ludentium ædificia super arenam, et infirmum solvere tentans, et veluti quadam incomprehensibili visione considerare festinus de hoc theologicam virtutem. Suimet enim negatio, casus veritatis est. Veritas autem ens est, et veritatis casus, ab exsistente lapsus. Si igitur veritas ens est, negatio autem veritatis est casus ab exsistente; ex ente cadere Deus non potest, et non esse non est. Tanquam si quis dixerit: non posse non potest, et nescire (secundum privationem) nescit. Quod quidem sophos non intelligens, imitatur certantium imperitos luctatores qui sæpe infirmos esse contracertantes opinando, secundum quod ipsis videtur, et ad omnes eos viriliter umbratim pugnantes, et aera vanis ictibus fiducialiter percutientes, æstimant contraluctantium suorum dominari, et se ipsos prædicant, nescientes illorum virtutes. Nos autem theologum (secundum quod possibile) considerantes, plusquam potentem Deum laudamus ut omnipotentem, ut beatum, ut solum potentem, et dominantem in potentia sua sæculi, ut secundum nullum exsistentium cadentem, magis autem et superantem omnia exsistentia per virtutem superessentialem; et omnibus exsistentibus posse esse, et esse, secundum magnitudinem superantis virtutis, copiosa effusione donantem.

Justitia autem iterum Deus, velut omnibus quæ sunt secundum dignitatem distribuens, laudatur, et mensurationem et formam et ordinationem et dispositionem et omnes virtutes et ordines segregans unicuique juxta vere exsistentem justissimum terminum, et omnibus eorum singulorum per se ipsam actionis causalis ens. Omnia enim divina justitia ordinat et terminat; et omnia ab omnibus clara et inconfusa salvans, unicuique cognata omnibus exsistentibus donat secundum unicuique exsistentium insitam dignitatem.

Et si hæc recte dicimus, quicumque divinis maledicunt, justitia eos latet, suam injustitiam in aperto condemnantes. Aiunt enim debere inesse mortalibus immortalitatem, et imperfectis perfectum, et per se ipsos motis alteram moventem necessitatem, et mutabilibus immutabilitatem, et perfecte potentia infirmis; et æterna esse temporalia, et intransmutabilia, natura mobilia, et temporales delicias, æternas: et omnino quæ sunt aliorum, aliis porrigunt. Oportet scire, divinam justitiam in hoc vere exsistentem veram justitiam, quia omnibus retribuit propria secundum uniuscujusque exsistentium dignitatem, et uniuscujusque naturam in propria salvat ordinatione et virtute. — Sed quis dixerit: Non est justitiæ forsan, agentes sanctos inter non adjutos a deludentibus extorquendos. Ad quem dicendum sic: Si quidem diligunt, quos dicis sanctos, in terra a materialibus zelanda, divino penitus ceciderunt amore. Et nescio quomodo sancti vocarentur injuste agentes, vere amabilia et divina non zelantibus, et non amantibus ab ipsis non sancte approbata. Si autem vere exsistentia amant, lætari oportet horum appetitores quando appetita assequuntur. Vel non tunc magis appropinquant angelicis virtutibus, quum (ut possibile est) desiderio divinorum redeunt, materialium perpessione exercitati? Ad hoc valde viriliter pro bono instant. Itaque verum est dicere quia hoc magis est divinæ justitiæ proprium, nolle perdere potenter agentium fortitudinem materialium vinculis. Numquid vero, si quis conatus fuerit hoc facere, inter non adjuvantes relinquere, et non potius collocare eos in bono et irreprehensibili statione, et retribuere his talibus exsistentibus quæ secundum dignitatem sunt?

Hæc igitur divina justitia et salus omnium laudatur, propriam uniuscujusque et puram ab aliis essentiam et ordinem salvans et custodiens, et fœtida purgans in omnibus propriæ actionis. Si quis autem salutem laudaverit, et sic ex malis omnibus omnes velut parturientem eripientem omnino ibi; et hunc laudabilem laudatorem largissimæ salutis recipiemus. Et hanc autem etiam primam salutem omnium dignum judicabimus eum definisse: omnia in se ipsis intransmutabilia et stabilia et inflexibilia ad subjecta salvantem; et omnia custodientem non pugnantia et non bellantia, suisque singula quæque rationibus disposita; et omnem inæqualitatem et extraneam actionem ex omnibus exterminantem; et corrationalitate uniuscujusque constituentem irrationalitates extra cadentes in contraria, et non transgredientes. — Deinde et hanc salutem non ab respectu quis laudarit sacræ Theologiæ, velut omnia exsistentia, salutari omnium bonitate, propriorum optimorum casu redimentem, quantum uniuscujusque salvandorum recipit natura. Proinde et redemptionem ipsam nominant theologi: quantum non sinit vere exsistentia ad non esse cadere; et quantum si quid ad delictum aut inordinatum deceptum sit, et diminutionem quamdam patiatur propriorum bonorum perfectionis, et hoc passione et inertia et privatione, redimit, implens indigentiam, et paterne infirmitatem despiciens, et restituens a malo; magis autem statuens in bono supertimidum, bonum replens, et ordinans et ornans inordinatum ejus et inornatum, et integritatem perficiens, et omnium solvens maculas. — Sed de his quidem et de justitia dictum est: secundum quam omnium æquitas mensuratur et terminatur; et omnis iniquitas, quæ est per privationem in ipsis singulis æquitatis, exterminatur. Æquitatem enim si quis auferret in toto, totorum ad tota differentias, et ejus quæ est justitia custodem, quæ non concedit commixta tota in totis facta perturbari, custodiens vero omnia quæ sunt, omnia per species singulas in quibus et unumquodque esse substituit.

Chapter 87 of 143