Skip to the text

Articulus 79

ELUCIDATIO HUJUS CAPITULI OCTAVI : ET PRIMO DE VIRTUTE, QUOMODO ATTRIBUATUR DEO.

HIC declarat Theologus qualiter Deo conveniant nomina jam expressa.

Sed quoniam divinam veritatem et plusquam sapientem sapientiam, et ut virtutem laudant et ut justitiam theologi, et salutem ipsam vocant et redemptionem : id est, « quoniam » auctores Scripturæ « laudant » ac nominant Deum « veritatem divinam et sapientiam » supersapientem, qui est essentialiter sapientia ipsa, et « virtutem » atque « justitiam, salutem » quoque et « redemptionem » : age, exhortativum adverbium, et hæc (quantum possibile nobis) divina vocabula replicemus, id est, hæc Dei nomina pro viribus referemus et exponamus.

Et quia quidem copia, id est certe quod divina potestas seu Deitas, (vel Thearchia, id est principatus divinus, a Θεός, quod est Deus, et ἀρχή, id est, principatus), omnem excellit et superat utcumque, id est qualitercumque, exsistentem et excogitatam virtutem, non arbitror quemquam in divinis Eloquiis possidentium, id est habentium, intellectum ignorare. Nam et naturalis ratio dictat quod solus Deus omnipotens sit, cujus comparatione omnis creatura imbecillis est, et quasi infirmitas quædam. Ubique enim Theologia et divinam ipsam et ipsis supercœlestibus virtutibus segregans tradit, id est, Scriptura omni loco opportuno « tradit », id est docet, « ipsam » esse

A « divinam », æternam et increatam, « segregans », id est, discernens ac dividens eam, a « virtutibus supercœlestibus », id est angelicis potestatibus, quæ omnes sunt creaturæ et ministri ipsius, in infinitum illa inferiores, nec per momentum absque illius conservatione durare valentes, de quo in Job :12 Columnæ cœli contremiscunt et pavent ad nutum ipsius. Quem teste Porphyrio, cœlum et tellus ac maria contremunt, ipsaque numina perhorrescunt. De quo secundo Machabæorum libro habetur : Nos in omnipotente Deo confidimus, qui potest nos et universum mundum uno nutu delere.3

Quomodo ergo eam theologi ut virtutem laudant, id est, qualiter auctores et tractatores Scripturæ « laudant » veritatem sapientiamque divinam etiam « ut virtutem », omni remotam virtute, id est superexaltatam et superiorem omni virtute? Aut quomodo in ipsa virtutis vocabulum accipimus? id est, quo sensu et sub qua significatione debemus in ea accipere nomen virtutis?

Dicamus ergo quia virtus est Deus, id est summa potestas, imo et caritas, juxta illud :4 Deus caritas est; et illud Psalmi : Diligam te, Domine, virtus mea;5 primo quoque libro Paralipomenon :6 Tua est, Domine, magnificentia et potestas et gloria.7 Ut omnem virtutem in se ipso præhabens et superhabens, id est, tanquam æternaliter in se ipso simplicissime comprehendens universam virtutem ac potestatem cum infinito excessu, utputa vere omnipotens, qui est id quod habet, cui idem est esse, et virtuosum omnipotentemque esse. De quo scriptum est in libro Sapientiæ: Subest tibi, quum volueris, posse; itemque: Virtus tua justitiæ initium est.89 Ideo subditur: et ut omnis virtutis causa, et ut omnia per virtutem inflexibilem et incircumfinitam producens, id est, tanquam indeclinabili sua potentia faciens omnia; et ut a se essendi virtutem, sive totam, sive singulas quasque, causalis ens, id est, ut causa efficiens ex se ipso exsistendi virtutem, id est, quod aliqua seu aliquid sit virtus tota, id est generalis, aut singula, id est particularis.

Et multipotens, non solum omnem virtutem citra se producendo, sed et super omnem per se ipsam virtutem essendo et superando: ipse namque est virtus prima, independens, imparticipata; et multipliciter multis exsistentibus virtutibus alias adducendo, id est virtutes a se productas corroborando; et non etiam aliquando valendo multas et in multum productas virtutes, id est, ipse sic virtus est, « non » quod « aliquando » valeat producere « multas virtutes », et exire in eas per operationem, aliquando vero non possit sic, super multam suæ potentificæ virtutis infirmare facturam, id est super copiosam creaturam suæ potentiæ, quæ est potenter factiva universorum quæ vult, et ineffabilium et incognitorum et superinvisibilium, id est tam rerum nobis indicibilium et penitus ignotarum, quam incomprehensibilium: quia non potest in tot et tanta, quin possit infinities in plura et grandiora, quantum ex parte ipsius, quamvis non subsit capacitas nec ad multitudinem penitus infinitam, neque ad magnitudinem prorsus immensam. Ideo tale infinitum est partim in potentia, nunquam ad actum plenarie perducibile. Omnia superante ejus virtute, id est, omnipotentia Dei omnia excedente atque vincente, quæ potest incomparabiliter plura et mirabiliora peragere, quam mens humana aut etiam angelica comprehendere, quum sit penitus infinita. Idcirco stultissimi fuerunt et sunt, qui præsumpserunt suo ingenio omnipotentiam Dei includere, mensurare, arctare, quasi determinata sit ad istum ordinem rerum.

Infinita autem essentia potentis, et infirmitatem virtute et novissima consonantium sibi comprehendit et superat: id est, substantia Omnipotentis immensa omnem « superat », vincit et ad placitum suum confortat imbecillitatem (juxta id Isaiæ:10 Qui dat lasso virtutem, et fortitudinem his qui non sunt, multiplicat); ultima quoque et extrema entium universi sibi invicem correspondentium et coordinatorum cognoscit, non solum superiora, ut quidam errantium putaverunt, secundum illud in Job: An cogitas quod Deus excelsior cœlo sit, nec nostra considerat ?11

Sic et in his quæ secundum sensum potentia sunt, id est, in his qui bene dispositi sunt et valentes in usu et actu virium sensitivarum, videmus quia superlucentia lumina et usque infirmas visiones anticipant, id est, quod hi qui sunt acutissimi visus, lumina intuentur valde radiosa celerrime, et penetrant usque intuitum debilium objectorum. Et magnitudines dicunt sonituum, id est ingentes fragores sonorum, in non valde facile sonorum recipientes auditus subire, id est, tales sonos dicunt intrare aures difficulter atque debiliter audientes. Quo constat, quod potentiæ quanto in se validiores sunt ad agendum, tanto expeditius operantur. Omnino enim non audiens, id est, quod omnino caret facultate audiendi, non est auditus, id est auditiva potentia; et universaliter non videns, id est, omni videndi officio carens, non visio, id est, non est vis visiva nec visio actualis.

Ipsa ergo multipotens Dei distributio, id est activa Dei donatio multipliciter efficax, omnia exsistentia implet, et nihil est exsistentium quod omnino privetur habe-12 re quamdam virtutem, id est aliquam participationem virtutis divinæ. Nam in omni creatura inveniuntur essentia, potentia, actio. Nempe quum nihil sit frustra, oportet rem omnem per aliquam vim et operationem posse suo fini conjungi: ideo nihil est expers naturali operatione. Sed aut intellectualem, aut rationalem, aut sensualem, aut vitalem, aut essentialem, id est naturalem, virtutem habet; et ipsum (si justum dicere) esse, virtutem in esse habet, id est, « ipsum esse habet virtutem » ad hoc quod sit, a superessentiali virtute. Non est tamen in viribus istis processus in infinitum, quia non omne tale posse, est seu potest per virtutem a se distinctam, sicut nec omnis differentia differt ab alia per differentiam aliam.

Footnotes

  1. Job xxvi, 11. ↩

  2. Hebr. 1, 14. ↩

  3. II Mach. VIII, 18. ↩

  4. * igitur ↩

  5. 1 Joann. IV, 8. ↩

  6. Ps. XVII, 2. ↩

  7. 1 Par. XXIX, 11. ↩

  8. Sap. xii, 18. ↩

  9. Did. 16. ↩

  10. Is. xi, 29. ↩

  11. Job xxii, 12, 14. ↩

  12. * igitur ↩

Chapter 88 of 143