Skip to the text

Articulus 82

DE JUSTITIA : QUALITER DEO TRIBUATUR.

JUSTITIA autem iterum Deus, velut omnibus quæ sunt secundum dignitatem distribuens, laudatur, id est, Deus omnipotens etiam commendatur ut justus, et ipsa justitia (sicut fertur in Psalmo : Quoniam justus Dominus et justitias dilexit, æquitatem vidit vultus ejus), tanquam conferens cunctis « quæ sunt », juxta dignitatem eorum et merita, seu dispositionem et capacitatem, quemadmodum in Scripturis sæpissime protestatur se daturum cuilibet secundum opera sua.12345678910 Et mensurationem et formam et ordinationem et dispositionem et omnes virtutes et ordines segregans, id est, seorsum seu sigillatim impendens, unicuique juxta vere exsistentem justissimum terminum, id est secundum decentissimum finem propter quem condita sunt. Omnia namque in numero, pondere ac mensura constituit, ordinavit, decoravit, confortavit et stabilivit : definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, ut in Actibus disseruit S.11 Paulus.

Denique in hoc quod Deus dat unicuique secundum merita sua, ponitur in eo quasi distributiva justitia. Rursus, quia retribuit sicut prædixit et promisit, justus et verus vocatur. Atque ut ait Anselmus, justitia interdum in Deo vocatur condecentia qua agit prout suam majestatem, bonitatem pietatemque decet, et ita tam bonus et pius est Deus, ut justum sit eum aliquibus misereri, imo et omnibus, saltem in hoc quod reprobos citra condignum relinquit et punit, et electos ultra condignum remunerat.

Et omnibus eorum singulorum per se ipsam actionis causalis ens, id est, exsistens causa actionis omnibus illis ac singulis, sicut ait Apostolus :12 Deus est qui operatur in nobis velle et perficere ; et Isaias :13 Domine, dabis pacem nobis ; omnia enim opera nostra operatus es nobis.

Omnia enim divina justitia ordinat et terminat. Sic etiam dici potest, quod divina sapientia omnia ordinat et terminat. Verum sapientia agit hoc quasi prædisponendo, justitia veluti exsequendo. Et omnia ab omnibus clara et inconfusa salvans, id est, distinguens et discernens unumquodque ab aliis clare et ordinate per formas et species singulorum: nam forma est quæ distinguit et separat; unicuique cognata omnibus exsistentibus donat, id est, universis generaliter quædam generalia influit et largitur, donans omnibus motum, inspirationem et vitam, secundum Paulum in Actibus.14 Propter quod addit ibidem: Et in ipso vivimus, movemur, et sumus.15 Singulis vero seu unicuique confert «cognata», id est connaturalia et specialia quædam dona, secundum exigentiam propriæ speciei aut conditionis, dicente Apostolo: Unusquisque proprium donum habet ex Deo. Secundum unicuique exsistentium insitam dignitatem, id est juxta speciem, naturam seu perfectionem rebus innatam aut convenientem. Verumtamen etiam dignitas, natura et species rerum ista, a Deo est exemplariter præconcepta et efficienter collata.

Footnotes

  1. Sap. x, 21. ↩

  2. Apoc. x, 23; xxi, 12. ↩

  3. Rom. x, 6; ↩

  4. Matth. xvi, 27; ↩

  5. Ezech. xvi, 30; xxxi, 20; ↩

  6. Jer. xvi, 10; xxv, 14; ↩

  7. Eccli. x, 28; ↩

  8. Pro. xxiv, 29; ↩

  9. Ps. lxxi, 12; ↩

  10. Ps. x, 8. ↩

  11. Act. xvii, 26. ↩

  12. Philipp. u, 13. ↩

  13. Is. xxvi, 12. ↩

  14. Act. xvii, 25. ↩

  15. Ibid. 28. ↩

Chapter 91 of 143