Articulus 80
DE PROCESSU DIVINÆ VIRTUTIS AD ANGELOS CETERASQUE CREATURAS.
EX qua sunt deiformes angelicarum dispositionum virtutes; ex ipsa et esse incasualiter, id est indestructibiliter, habent: quia non habent in se principium corruptionis, quod est materia privationi annexa; et omnes suos intellectuales et immortales supermotus, id est universas suas actiones intellectivas et sanctas affectiones ac tendentias in summum bonum, et fortitudinem ipsam, et indiminutum desiderium boni, id est indefessum et imminorabilem affectum ad Deum, ex multum optima virtute acceperunt, id est ab omnipotentia Creatoris, ipsa permittente eis posse, et esse hæc, et appetere.1 Divina quippe potestas conservat in ipsis « esse, posse », agere, « appetere », et vult quod libere agant ac appetant, quamvis sint confirmatæ in bono, sicut et ipse immutabilis Deus liberrime operatur. Semper esse, et hoc posse, appetere posse semper, id est, Deus concedit et permittit illis jugiter « esse, et » indesinenter « posse appetere hoc » ipsum « posse » quod habent, quia reflexivæ sunt super se ipsas et super proprias vires et actiones, easque cupiunt incessabiliter retinere, et certæ sunt quod retinebunt. Sumitur autem hic « semper », pro ævo seu tempore discreto, quod ponunt quidam in angelis.
Proveniunt autem hæc inflexibili virtute et in homines, et animalia, et germina, et totam universitatis naturam, id est, esse et posse ac agere, et ipsa appetere, proportionabiliter derivantur ad sphæram hanc activorum et passivorum, et in cuncta creata, ab invariabili Dei virtute. Et virtute unita sunt ad inter se invicem amicitiam et societatem, id est ad conservandam mutuo naturalem colligationem ac coordinationis communionem, et discreta ad esse, id est distincta ab invicem in suis naturis, secundum propriam singula quæque rationem et terminum inconfusa et imperturbata, id est, quamvis ita ab invicem sunt distincta, nihilo minus « singula quæque » in suis ordinibus permanent indistorta, juxta habitudinem et exigentiam suæ naturæ et quantum ad species suas. Et universitatis ordines et cumulationes, id est incrementa, in propriorum optimum persalvat, id est, « ordines » rerum mundi conservat ac perducit ad « optimum » bonum finium singulorum.
Et immortales angelicarum unitatum vitas, id est conversationes angelicarum personarum, immaculatas custodit, quum sint immobiliter fixæ in summo bono, et cœlestes et illuminatrices et sidereas es- sentias, id est orbes cœlorum, planetas ac sidera illuminantia, et ordinationes immutabiles causarum essentialiter subordinatarum, quæ a causis secundis naturali virtute nequeunt immutari. Et sæculum post se esse facit, id est, rerum periodos, durationes et tempora, secundum suam præordinantiam esse disponit. Et temporis ambitus discernit quidem processionibus, id est, temporum vices, circuitiones, revolutiones, distinguit « processionibus » horarum, dierum, hebdomadarum, mensium et annorum, sicut ex Genesi aliisque Scripturis est allegatum;2 colligit vero reversionibus, id est, unum ex eis tempus totale constituit per renovationes et reditus eorumdem in specie.
Et ignis virtutes inexstinguibiles facit, id est, calorem ignis elementaris quoad se totum fecit incorruptibilem, quamvis quoad aliquas suas partes possit exstingui, secundum quod elementa in se invicem agunt, et aquæ fluenta indeficientia, id est, aquarum fluenta conformiter ad se tota fecit incorruptibilia:345 quamvis in Apocalypsi dicatur, Mare jam non est, id est, post diem judicii innovationemque mundi, non erit secundum statum præsentis transmutationis et motus, quemadmodum in eodem legitur libro: Vidi cœlum novum et terram novam; primum enim cœlum et prima terra abiit.6
Et aeriam effusionem terminat. Aer enim quamvis sit humidissimus, tamen juxta ordinationem Sapientiæ creatricis, suis terminatur limitibus inter ignem elementarem et aquam Oceani, ac partim ad terram et concava ejus. Et terram in nihilo collocat. Hoc fidelissimus iste theologus loquitur, non juxta philosophicam subtilitatem, qua scivit quod natura abhorret vacuum, et elementum terræ in medio mundi sit constitutum; sed conformando se Scripturæ, quæ in libro Job ait de Deo: Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.78 Hinc in eodem libro Dominus ait: Super quo bases ejus solidatæ sunt?9 Porro de toto universo mirabilius ac verius dici posse videtur, quod sit collocatum in nihilo. Fecundos ejus partus incorruptibiles custodit, id est terræ nascentia et quæ generantur in terra, quæ non corrumpuntur (quantum ad totam speciem) sicut nunc individua mixtorum ante sæculi finem.
Et in se invicem elementorum harmoniam et temperantiam inconfusam et inseparabilem salvat, quemadmodum jam frequenter fuit expositum: estque hoc ipsum evidens signum gubernationis ac providentiæ Dei. Et animi et corporis copulam continet secundum temporalem decursum in omnibus animalibus mixtis. Et germinum nutritivas et auctivas virtutes movet. Ista facit per causas secundas, per motus ac lumina et influentias cœlestium corporum. Et superat essentiales omnium virtutes, id est naturales rerum vires, et universitatis insolubilem mansionem munit, id est, tuetur ac manutenet, ne redigantur in pristinum chaos.
Et deificationem ipsa donat, id est divini esse participatam perpetuationem, divinæ quoque causalitatis communicationem, et providentiæ divinæ imitationem. Causare enim, gubernare et providere, sunt proprietates et actiones divinæ, quas Deus communicavit creaturis eminentioribus. Unde et philosophi illas appellaverunt divinas. Idcirco in libro de Causis inducitur: Omnis anima nobilis habet tres operationes, utpote animalem, et intellectualem, et divinam; itemque propositione vicesima tertia: Omnis intelligentia divina scit res per hoc quod est intelligentia, et regit eas per hoc quod est divina. Quibus causis cœlestibus Plato in Timæo introducit patrem loquentem: O dii deorum! horum sementem ego faciam, vobisque tradam; vestrum autem par exsequi erit. De his plenius scribit Proclus, et corpora cœlestia vocat divina et deificata, quia inferiorum sunt causæ. Denique in Scripturis homines sancti et angeli provisores, dii dicuntur. Virtutem in hoc deificandis præstans, id est, vim causa10 lem et provisivam ac gubernativam ipsis distribuens.
Et omnino nullum est universaliter exsistentium, id est, generaliter verum est quod nulla res subsistens, omnipotenti munimine et circumstantia divinæ virtutis privatum, id est, totaliter destituta est custoditione et participatione potestatis supremæ. Quod enim universaliter nullam virtutem habet, neque est, neque quid est, id est, nec est, nec aliquid est, et neque est aliqua ejus omnimode positio, id est, non est aliquid positivum, sed privativum aut negativum.
Footnotes
Chapter 89 of 143