Skip to the text

Articulus 83

DUARUM OBJECTIONUM CONTRA DIVINAM JUSTITIAM SOLUTIO.

Et si hæc recte dicimus, id est utique recte, quicumque divinis maledicunt, id est, operibus Dei injuriantur, et sapientiam Dei blasphemant, ac ordinem rerum pervertere moliuntur, justitia eos latet, id est, divinam justitiam non attendunt, suam injustitiam in aperto condemnantes, id est, manifeste ostendentes quam irrationabilis condemnabilisque sit iporum injustitia, error, blasphemia.

Aiunt enim debere inesse mortalibus immortalitatem, et imperfectis perfectum, id est perfectionem, et per se ipsos motis, id est, his quæ a se ipsis moventur, alteram moventem necessitatem, id est necessitudinem movendi ab alio, et mutabilibus immutabilitatem, et perfecte potentia, id est vires completas, debere inesse infirmis; et æterna esse temporalia, id est temporalia debere esse æterna, et intransmutabilia, natura mobilia, id est, ea quæ ex sua natura sunt mobilia, debere esse intransmutabilia, et temporales delicias, æternas, id est transitoria oblectamenta esse debere perpetua; et omnino quæ sunt aliorum, aliis porrigunt, id est, perfectiones, proprietates, naturas quæ aliquibus speciebus ac eminentioribus rebus vere et ordinate conveniunt, aliis convenire affirmant: quod est destruere ordinem rerum, et confundere earum naturas.1

Præterea, in his partim deviavit Pythagoras, dicens omnium materialium formas substantiales esse speciei ejusdem, nec eas differre, nisi secundum majorem aut minorem immersionem in materia. Origenes quoque in libris περὶ ἀρχῶν, interdum aliquid tale opinatus putatur, quod scilicet Creator justus omnipotens in exordio fecit omnes creaturas ejusdem speciei ac dignitatis, utpote spiritus rationales: eo quod sicut injustum est æqualibus inæqualia dare, ita injustum videtur, non inæqualibus inæqualia dare; sed ante primam rerum creationem non fuit ex parte rerum inæqualitas aliqua: ergo injustum fuisset eis tunc inæqualia condonare. Verum ista persuasio parvi exsistit vigoris, et quamvis teneat in donationibus debitis, quæ ex debito seu juxta merita fiunt, non tamen in dationibus mere liberalibus, quæ ex sola dantis liberalitate procedunt, qualis fuit communicatio divinorum donorum in primæva rerum conditione.

Sed quis dixerit, objiciendo jam dictis: Non est justitiæ forsan, agentes sanctos inter non adjutos a deludentibus extor-2 quendos, id est, quod non sit bonum aut justum, eos qui sancte agunt et optime vivunt, relinquere non adjutos, et « inter non adjutos, extorquendos a deludentibus », id est cruciandos ab illusoribus (juxta illud in Isaia : facie iniquitatis ablatus est justus), quum et in Proverbiis dicatur :3 Erue eos qui ducuntur ad mortem.4

Ad quem dicendum sic, id est, ita respondendum est sic objicienti : Si quidem diligunt, quos dicis sanctos, in terra a materialibus zelanda, id est, si isti quos asseris sanctos, diligunt carnalia et terrena, quæ a materialibus, id est carnalibus, zelantur, id est, immoderate amantur, divino penitus ceciderunt amore, id est, a spirituali dilectione penitus corruerunt, juxta illud Apostoli :5 Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Et nescio quomodo sancti vocarentur injuste agentes, nisi forsan ratione officii aut sacramentorum, sicut interdum etiam Pontifex summus injuste conversans, vocatur sanctissimus, vere amabilia et divina non zelantibus, id est, ipsis qui tales sunt « non zelantibus », id est, non intense amantibus, bona honesta ac virtuosa, et non amantibus ab ipsis non sancte approbata, id est, talibus « non amantibus approbata ab ipsis non sancte », scilicet dona gratiæ ac virtutum et bona futura regni cœlestis, quæ approbaverunt et laudaverunt ficte, non sincere.

Si autem vere exsistentia amant, id est, Deum et bona cœlestia, de quibus ait vir vere fidelis :6 Credo videre bona Domini in terra viventium;7 lætari oportet horum appetitores quando appetita assequuntur, id est, dum sustinendo persecutiones merentur protinus consequi gaudia felicitatis plenissimæ ac æternæ.8 Propter quod dixit Salvator : Gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.9 Unde et Jacobus hortatur apostolus : Omne gaudium existimate, fratres mei, quum in varias tentationes (id est tribulationes et persecutiones) incideritis, etc.10

Vel non tunc magis appropinquant angelicis virtutibus, id est, nonne tunc amplius appropinquant cœlestibus civibus, quum (ut possibile est) desiderio divinorum redeunt, id est, ad Deum convertuntur ac revertuntur (juxta illud Ecclesiastæ : Revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum), materialium perpessione exercitati, id est corporalium tormentorum et damnorum afflictione probati?111213 juxta illud libri Sapientiæ : Tanquam aurum in fornace probavit illos;14 et rursus :15 Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Denique non solum angeli sancti, sed et ipsemet Christus Dominus plurimos utriusque sexus sacratissimos martyres in ipsorum martyriis atque carceribus visitavit, confortavit, exhilaravit suavissime ac gratiosissime valde. Ad hoc valde viriliter pro bono instant, id est, veraciter et perfecte catholici strenuissime insistunt et conantur ad hoc obtinendum « pro bono » eorum certamine, de quo deprompsit Apostolus :16 Bonum certamen certavi, superest mihi corona justitiæ.

Itaque verum est dicere quia hoc magis est divinæ justitiæ proprium, nolle perdere potenter agentium fortitudinem, id est, vere dicitur quod hoc potius competat divinæ justitiæ, quod non vult neque permittit efficacem laborem et conflictum militum martyrumque suorum, vinci aut frustrari præmio suo, materialium vinculis, id est quibuscumque captivitatibus et pressuris corporalium persecutorum. Numquid vero, si quis conatus fuerit hoc facere, id est, si quis conetur ipsos fideles per tormenta dejicere, numquid conveniet Deo ipsos inter non adjuvantes relinquere, id est non adjutos deserere, et non potius collocare eos in bono et irreprehensibili statione, id est in statu securo, et retribuere his talibus exsistentibus quæ secundum dignitatem sunt, id est præmia gloriosa? juxta id libri Sapientiæ : Bonorum laborum gloriosus est fructus;17 et ad Romanos :18 His qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quærunt.1920212223 De hac dignitate Judex in Apocalypsi pollicetur : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.24

Footnotes

  1. Cf. p. 272: Oportet sci- re, etc. ↩

  2. 1 Cor. vii, 7. ↩

  3. Is. xvi, 1. ↩

  4. Prov. xvi, 11. ↩

  5. Rom. vii, 8. ↩

  6. Pt. xvi, 12. ↩

  7. Ps. xxvi, 13. ↩

  8. Luc. vi, 22. ↩

  9. Matth. v, 12; ↩

  10. Jacob. i, 2. ↩

  11. Eccle. xii, 7. ↩

  12. Sap. vi, 6. ↩

  13. Eccle. xii, 7. ↩

  14. Sap. iii, 6. ↩

  15. Sap. vi, 5. ↩

  16. II Tim. iv, 7, 8. ↩

  17. Sap. vi, 15. ↩

  18. Rom. vi, 7. ↩

  19. Rom. ii, 7. ↩

  20. Sap. iii, 15. ↩

  21. Rom. viii, 8. ↩

  22. Prov. xxiv, 11. ↩

  23. Is. lxvi, 1. ↩

  24. Apoc. III. 21. ↩

Chapter 92 of 143