Articulus 84
DE DEI TANQUAM SALUTIS AC REDEMPTIONIS LAUDE; ET DE INÆQUALITATE.
HÆC ergo divina justitia et salus omnium laudatur, id est increata hæc æquitas, quæ vere est omnium salus objective, et effective propriam uniuscujusque et puram ab aliis essentiam et ordinem salvans et custodiens, id est, naturam et habitudinem cujuslibet rei conservans sua specie et collocatione aliis impermixtam, et fœtida purgans in omnibus propriæ actionis, id est, mundans ipsam naturam ab impertinentiis et incongruentiis operum suorum, sic quod una non exercet actus alterius.1
Si quis autem salutem laudaverit, id est, si aliquis Deum commendet ut salutem et omnium salvatorem, et sic ex malis omnibus omnes velut parturientem eripientem omnino ibi, id est, universos eruentem ac producentem ex malis contrariis ac corruptivis omnino in sua natura et collocatione; et hunc laudabilem laudatorem largissimæ salutis recipiemus, id est, eum qui ita laudat increatam salutem liberalissimam, approbabimus.
Et hanc autem etiam primam salutem omnium, id est salutem istam primam fontalem, dignum judicabimus eum definisse, id est, fatebimur eum dignum fuisse præconio, sic describendo salutem hanc æternalem: omnia in se ipsis intransmutabilia et stabilia et inflexibilia ad subjecta salvantem, id est, conservantem in suis proprietatibus ac speciebus ea quæ ex propriis naturis intransmutabilia sunt et fixa et ad inferiorum naturam ac proprietatem indeclinabilia; et omnia custodientem non pugnantia et non bellantia, id est, non corrumpentia se invicem, quamvis quædam particularia invicem contrarientur et corrumpant se mutuo; elementa tamen quoad se tota permanent incorrupta; suisque singula quæque rationibus disposita, id est distincta, locata et ordinata secundum exigentiam rationum suarum; et omnem inæqualitatem, id est superfluitatem, distortionem, et extraneam actionem, id est innaturalem ac nocivam impressionem, ex omnibus exterminantem: unumquodque enim resistit suo contrario; et corrationalitate uniuscujusque constituentem irrationalitates extra cadentes in contraria, et non transgredientes: id est, dando unicuique quod ei connaturale ac proprium est, facit quod oppositæ proprietates sunt cuique convenientes et accidentales et extra rationem ipsius, ita quod cadunt sibi in contrarium, « et non transgredientes », id est, transire nequeuntes in alias naturas, quibus essent irrationales et irrationabiliter inexsistentes.
Deinde et hanc salutem non ab respectu quis laudaverit sacræ Theologiæ, id est, divinam et increatam salutem, quicumque voluerit, laudabit non absque intentione et speculatione Scripturæ, velut omnia exsistentia, salutari omnium bonitate, propriorum optimorum casu redimentem, id est, tanquam liberantem omnia exsistentia a defectu et casu a propriis perfectionibus et finibus suis, dando singulis bonitates et perfectiones connaturales, quibus formaliter salvantur et conservantur in suis ordinibus ac naturis, quantum uniuscujusque salvandorum recipit natura, id est, quantum capax est naturaliter natura cujuslibet rei sic conservandæ.
Proinde et redemptionem ipsam nominant theologi: quantum non sinit vere existentia ad non esse cadere, id est, secundum quod entia non permittit labi in non esse, in quod protinus laberentur nisi ab ipso conservarentur; et quantum si quid ad delictum aut inordinatum deceptum sit, et diminutionem quamdam patiatur propriorum bonorum perfectionis, et hoc passione et inertia et privatione, redimit: id est, in « quantum » salus ista quæ Deus est, « redimit », id est, eruit ab incommodis et nocivis, si quis ex deceptione quacumque devolutus sit ad culpam et inordinationem, « et patiatur diminutionem » seu minorationem aliquam « perfectionis propriorum bonorum », id est naturalium suorum, quæ data sunt sibi, aut gratuitorum, ad quæ potest pertingere, « et hoc » contigerit ex aliqua sensitivi appetitus « passione » aut affectione, seu ex propria sua ignavia, vel « privatione » gratiæ Dei; implens indigentiam, id est, Deus relevans supplensque penuriam creaturæ, et paterne infirmitatem despiciens, id est, oculo paternæ pietatis attendens creaturæ imbecillitatem, vel « infirmitatem » illam « despiciens », id est parvi pendens, in quantum est quædam infirmitas, seu culpa ex infirmitate procedens, non ex malitia neque proposito, et restituens a malo, id est, a peccato reducens ad gratiam.
Magis autem statuens in bono supertimidum, id est, eum qui vehementer anxius est ac timidus, in gratia ac omni virtute stabiliens. Qui enim sollicitus est et timoratus ne Deum offendat, meretur sic roborari ac præservari a Domino.23 Propter quod ait Scriptura: Beatus homo qui semper est pavidus; et rursus: Sapiens in omnibus metuit. Paulus quoque:4 Cum metu, inquit, et reverentia serviamus. Bonum replens, id est, bonitatem ipsius perficiens, juxta illud Apostoli: Qui cœpit in vobis opus bonum, ipse perficiet.5 Et ordinans et ornans inordinatum ejus et inornatum, id est, deordinationem ipsius ac deformitatem peccati expellens, et ad ordinationem gratiæ ac decorem virtutum reformans, recuperans ac reportans, et integritatem, id est incorruptionem, perficiens, et omnium solvens maculas, nitore gratiæ ac splendore virtutum.
Sed de his quidem et de justitia dictum est, id est, et hic et alibi « dictum est » de istis, « et de justitia » Dei. Secundum quam omnium æquitas mensuratur ac terminatur. Divina namque justitia verissime regula est et mensura, causa et judex omnis creatæ justitiæ. Propter quod ait:6 Quum accepero tempus, ego justitias judicabo. Hinc vere sapientes jugiter trepidant, paventes ne eorum justitia a summa justitia dissonet et reprobetur, præsertim quoniam teste Isaia, quasi pannus menstruatæ sunt universæ justitiæ nostræ.7 Hinc abbas Agathon: Alia (inquit) sunt judicia Dei, alia hominum. Abbas quoque Arsenius in extremis valde formidans, disseruit: Timor qui nunc in me est, semper fuit in me. Idcirco testatus est magnus ille patriarcha atque propheta Job:8 Considerans Deum, timore sollicitor; et item: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.9
Et omnis iniquitas, quæ est per privationem in ipsis singulis æquitatis, exterminatur, id est, omne peccatum, quod in hominibus « est per æquitatis privationem », exstirpatur ab ipsis a Deo et gratia ejus, juxta illud beati Job: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine?10 nonne tu qui solus es? Virtutes quippe naturales et acquisitæ non sufficiunt ad salutem, nec absolute justificant, nec cuncta mortalia expellunt peccata.
Æquitatem enim si quis auferret in toto, id est, si quis tollat totaliter « æquitatem » seu æqualitatem et commensurationem seu proportionem a rebus, totorum ad tota differentias, id est, auferret etiam omnium ab invicem seu ab omnibus « differentias », quæ semper præsupponunt convenientiam eorum quæ per differentias distinguuntur in genere, et ejus quæ est justitia custodem, id est, tolleret item « custodem » rerum, « quæ est justitia ».
Quæ non concedit commixta tota in totis facta perturbari, id est, non permittit ea quæ « in totis » et compositis rebus « commixta » et conjuncta sunt, totaliter esse aut fieri confusa et perturbata, ut patet in mixtis, in quibus elementa ad quamdam contemperantiam et æqualitatem rediguntur ; custodiens vero omnia quæ sunt, omnia per species singulas, id est, unumquodque ens conservans in sua specie ac specifica perfectione, quamdiu durat et permanet, in quibus et unumquodque esse substituit, id est, in qua specie Deus disposuit unumquodque subsistere.
Ex his error insipientium illorum, ordinem rerum confundentium, subtilissime ac evidentissime reprobatur.
TRANSLATIO MARSILII FICINI
VERUM quoniam divinam veritatem ipsamque supra modum sapientiæ sapientiam, theologi etiam ut potentiam et justitiam [celebrant], salutemque et redemptionem appellant; age, ista quoque cognomenta pro viribus explicemus. Summam quidem Deitatem omnipotentia, quomodolibet vel sit, vel cogitetur, eminentissime superiorem esse, neminem reor qui in divinis Litteris versatus fuerit, ignorare. Pluribus enim locis Theologia divinæ potentiæ dominationem potestatem quoque supercœlestium palam assignat. Quo igitur pacto theologi illam celebrant ut potentiam, quæ universa potentia est eminentior? Aut qua ratione in ipsa hoc ipsum potentiæ virtutisve nomen accipimus? Dicamus igitur Deum esse potentiam, quoniam omnem in se ipso potentiam anticipat et comprehendit, omnisque virtutis est causa, omniaque per virtutem nusquam inclinantem incircumscriptamque producit, causaque est et ipsius virtutis, sive universaliter sive particulariter exsistat. Dei virtus dicitur infinita, non solum quoniam virtutes omnes producit, sed etiam quoniam ipsam virtutem universam eminenter excedit, potestque super ipsum potentiæ modum infinite infinitas, præter eas quæ sunt, alias proferre potentias. Ipsæque vires inde productæ, etiam si in infinitum prodeant infinitæ, nequeunt effectionem plusquam infinitam virtutis ejus virtutem omnem efficientis, obtundere. Denique, quoniam virtus ejus omnia superans, nec exprimi neque cognosci neque excogitari potest, divina virtus propter exuberantiam potestatis, infirmitatem quoque corroborat, extremaque vestigiorum suorum præpotenti continet potestate : quemadmodum cernimus et in rebus quæ ad movendum sensum valentissimæ sunt. Nempe splendidissima lumina ad hebetiores quoque acies penetrant; ferunt etiam ingentes sonitus in aures quoque ad audiendum minus idoneas pervenire. Quod enim audiendi munere penitus vacat, nec est auditus; quodve nihil videt, non est visus. Illa igitur infinite potens divina distributio, per se omnia porrigit; neque quidquam est in rebus quod non aliquam sortiri potentiam valeat, sed vel intellectualem, vel rationalem, aut sensualem, aut vitalem, aut essentialem potentiam habet. Ipsum quoque esse, si dictu fas est, potentiam ad essendum habet ab illa quæ super essentiam est potestate.
Ex ipsa sunt divinæ angelicorum ordinum potestates. Nam ex illa et esse habent procul a lapsu, omnesque suas intellectuales et immortales sempiternasque motiones, indeclinabilemque constantiam et incontaminabilem voluntatem boni, ab ipsa infinitæ bonitatis potentia susceperunt: ipsa videlicet illis largiente ut et possint, et sint hæc ipsa, et semper esse desiderent, ipsumque posse desiderare semper posse*. Munera præterea indeficientis virtutis illius ad homines quoque procedunt, animaliaque, et arbores, et totam universam* naturam. Quæ quidem munera, quæcumque in unionem conveniunt corroborant ad mutuam amicitiam atque societatem; rursum quæ discreta sunt, virtute donant per quam ut unaquæque secundum rationem propriam sint atque terminum, neque confusa prorsus neque commixta; denique mundi ordines directionesque ad proprium bonum ubique conservant. Divina potestas immortales angelicarum unitatum vitas conservat inviolabiles; cœlorumque et luminum et siderum substantias et ordines efficit immutabiles; auctor est æternitatis et temporis; temporales quoque circuitus progressionibus quidem distinguit, restitutionibus vero colligit; vires ignis reddit inexstinguibiles, et aquarum fluenta perennia; aeriam quoque fusionem terminat; super nihil firmat terram; vivificos terræ partus custodit incorruptibiles; mutuam elementorum harmoniam mixturamque inconfusam atque individuam servat. Animæ præterea corporisque nexum continet; vires arborum quibus nutriuntur et crescunt, movet et suscitat. Essentiales denique vires omnium roborat; universum conservat indissolutum; deificum largitur munus, dum his qui divini redduntur, ad hoc ipsum suppeditat facultatem. Denique nulla res est usquam, quam omnipotens virtus et conservatio Dei non ubique contineat. Quod enim nullam prorsus potentiam habet, neque est quidem, neque est aliquid, neque prorsus est ejus ulla positio.
Atqui (inquit Elymas magus) si est omnium potens Deus, quonam modo a theologo vestro aliquid non posse dicitur?11 Divinum hic insimulat Paulum, dicentem Deum negare se ipsum non posse. Ego vero vehementer timeo ne ut amens ridear, qui puerorum ludentium structuras in arena fabricatas infirmasque evertere moliar, atque hujus rei veram theologi mentem, velut imperscrutabile aliquid, intentius conjectare studeam. Nempe enim se ipsum negare, est a veritate decidere. Veritas autem, ens ipsum est; casusque a veritate, est ab ipso ente ruina. Si igitur veritas ens est, veritatisque negatio est ab ente prolapsio: certe Deus ab ente cadere nequit; neque est in eo non esse, ut ita dixerim, et non posse non potest, et non cognoscere (secundum privationem) non novit. Quod quidem sapiens ille non animadvertens, athletas imitatur imperitos qui sæpe adversarios suos imbecilles esse sibi persuadentes, atque contra absentes ipsos fortiter velut adumbrata pugna dimicantes, et aerem cassis ictibus audacter ferientes, superavisse adversarios opinantur, seque victores jactant, quum neque illorum vires noverint. Nos autem divinum theologi sensum pro viribus conjectantes, Deum præpotentem celebramus tanquam omnipotentem, tanquam beatum solumque potentem, ut dominantem ævo in potestate sua, ut qui nulla rerum essentia exciderit, imo vero excedat anticipetque entia omnia per virtutem essentia longe superiorem, qui his quæ sunt omnibus, ut esse possint et ut sint, propter excellentis virtutis copiam exuberanti profusione largitur.
Deus præterea justitia nominatur, ut sua cuique pro dignitate distribuens, modumque et pulchritudinem, et ordinem et ornatum, omnes præterea distributiones dispositionesque definiens unicuique secundum ipsum terminum revera justissimum, singulis quoque ut suum quæque opus agant, auctor exsistens. Omnia enim divina justitia ordine certo disponit atque determinat. Custodit præterea singula seorsum a singulis non confusa. Singulis denique, quod cuique convenit, pro dignitate largitur.
Si hæc recte dicimus, quicumque divinam justitiam incusant, inscii suam injustitiam procul dubio damnant. Aiunt enim immortalitatem mortalibus adesse debere, imperfectis perfectionem, rebus naturaliter ab alio mobilibus, sui ipsorum movendi potentiam, mutabilibus identitatem, debilibus vim adultam: item quæ temporalia sunt, esse sempiterna debere; quæ natura moventur, penitus immobilia; temporaneas voluptates, æternas: et omnino attribuunt aliis, quæ sunt aliorum. Quum alioqui considerandum sit divinam justitiam ex hoc maxime veram esse justitiam, quod omnibus quæ sua sunt, pro dignitate cujusque tribuit, singulorumque naturam in ordine proprio suaque facultate conservat. — At vero dixerit quispiam, non esse justitiæ, permittere viros sanctos ab improbis sine præsidio conteri. Huic igitur respondendum est, eos qui appellantur sancti, si terrena diligunt, quibus homines terreni student, a divino amore penitus excidisse. Nescio equidem quo pacto sancti appellari debeant qui revera amabilia divinaque injuriis afficiunt, quatenus his illa quæ neque amanda sunt neque digna studio, indigne comparant. Sin autem quæ vere sunt amant, gratulari oportet eos qui aliqua cupiunt, quando potiuntur optatis. Nonne tunc magis virtutibus propinquant angelicis, quando divinorum desiderio, pro viribus ab omni terrenorum affectione discedunt? Jam vero ad hoc admodum viriliter exercentur, dum angustias honesti gratia tolerant. Quamobrem hoc dictu verius, hoc potius esse divinæ justitiæ proprium, nequaquam mulcere atque enervare virilem optimorum quorumque animum largitionibus terrenorum, neque si quis id tentet efficere, eos absque auxilio linquere, sed illos in statu potius honesto et inflexibili solidare, eisque, quum sint tales, secundum merita reddere.
Hæc igitur divina justitia, salus quoque omnium prædicatur, propriam cujusque segregatamque ab alienis essentiam et ordinem servans atque custodiens, causaque pure exsistens ut actionem propriam quælibet prosequantur. Si quis præterea salutem laudet, quatenus a deterioribus singula eripit conservando, hunc ipsi laudatorem universæ salutis libenter recipiemus. Jam vero et hanc primam omnium salutem ipsum definiturum existimamus: quæ omnia in se ipsis immutabilia neque dissidentia et nusquam ad deterius deflectentia servet; custodiatque omnia procul a pugna et bello, singula suis distincta rationibus exornata; omnem quoque inæqualitatem et actionem se circa aliena versantem, ex cunctis eliminet; proportionesque cujusque ita confirmet ut in contraria neque ruant neque pertranseant. — Hanc quoque salutem non præter intentionem sacræ Theologiæ quispiam celebrabit tanquam omnia redimentem, utpote quæ res omnes, bonitate sua omnium servatrice, a bonorum suorum casu redimat, quatenus videlicet uniuscujusque rei servandæ natura capit. Quamobrem theologi ipsam etiam redemptionem nominant: quoniam non permittit quæ vere sunt, ad id cadere ut ultra non sint; rursus, ex eo quod etiam si quid deliquerit, atque extra ordinem prævaricatum fuerit, perfectionisque propriorum bonorum passum fuerit detrimentum, hoc insuper a passione et imbecillitate privationeque redimit, indigentiam implens, affectuque paterno firmans infirmitatem, erigensque a malo: imo vero in bono pulchrove sistens; et quod effluxerat boni, supplens; redigens in ordinem, dum quod præter ordinem ibi est, exornat, perficitque ad integrum, detrimentisque omnibus prorsus absolvit. — Ceterum de his quidem et de justitia dictum est, quæ omnem æqualitatem metitur et terminat, omnemque inæqualitatem privatione quadam oppositam æqualitati singulis competenti, foris expellit. Si quis enim inæqualitatem illam consideret quæ significat differentias in universo totius cujuslibet ad totum quodlibet, hanc quoque ipsa justitia servat, quatenus non permittit res totas totis commixtas turbari, sed custodit omnia secundum unamquamque speciem in qua esse proprium singula naturaliter susceperunt.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
QUONIAM autem divinam veritatem et supersapientem sapientiam theologi laudant sicut virtutem, et sicut justitiam, et sicut salvationem, et sicut liberationem; reseremus et ipsas Dei nominationes, prout est possibile. Quod autem principalis Deitas per excessum segregata sit ab omni virtute quocumque modo exsistente aut cogitabili, non ignorant exercitati in sacris Scripturis. Theologia enim sæpe attribuit Deo dominationem cœlestium etiam virtutum. Quum ergo Divinitas segregata sit ab omni virtute, quomodo ipsam laudant theologi tanquam virtutem? Aut omnino quomodo accipiemus nominationem virtutis secundum quod Deo attribuitur? Dicamus ergo quod Deus sit virtus: sicut præhabens et superhabens in se omnem virtutem; et sicut causa omnis virtutis, et producens omnia per virtutem suam, in se tamen manentem et inflexibilem et immobilem et omnino infinitam; et sicut exsistens causa ipsius quod est esse virtutem sive universalem sive particularem; et sicut exsistens infinitæ virtutis, non tantum ex eo quod producit omnem virtutem, sed ex eo quod est super omnem etiam per se ipsam virtutem essendo et superando, et multipliciter adducendo exsistentibus virtutibus alias virtutes multas, et quantumlibet provectæ virtutes, nunquam tamen possunt hebetare superinfinitam actionem virtutis divinæ, quæ est virtutifica, id est, faciens virtutem. Dicitur etiam Deus virtus, eo quod virtus ipsius cuncta excedens, ineffabilis sit, ignota et incogitabilis: quæ propter abundantiam potentiæ confirmat infirmitatem, et continet et fortiter tenet infimas ipsius divinæ virtutis resonantias, quæ videlicet in cetera exsistentia minorem et minimam habent virtutem, secundum quod apparet in potentiis rerum sensibilium. Verbi gratia: splendidissimi radii solis perveniunt ad conspectum oculorum pene excæcatorum, et sonitus tonitrui percipitur auribus pene surdis. Oculus enim omnino cæcus, neque obscurum lumen videt, neque clarissimum; et auris omnino surda, neque leves sonos audit, neque maximos. Ipsa siquidem distributio infinitæ virtutis Dei, ad omnia exsistentia pervenit; et nihil est exsistentium quod perfecte privetur qualibet virtute, sed omne exsistens habet virtutem aut intellectualem pure, ut angeli; aut rationalem, ut homines mortales; aut sensibilem, ut bruta animalia; aut vegetabilem, ut plantæ; aut substantialem saltem, ut inanimata. Et si licet dicere, ipsum esse habet virtutem a super-substantiali virtute ad hoc quod sit.
Et ex ipsa divina virtute sunt deiformes virtutes ornatuum angelicorum, qui ex ipsa habent quod sunt intransmutabiliter, et ab ipsa acceperunt omnes motus suos intellectuales et immortales, et ipsam suam fortitudinem et non minorabile desiderium boni, ipsa virtute divina immittente ipsis angelis posse quod possunt, et esse quod sunt secundum prædicta, et desiderare semper esse, et ipsum posse quod possunt, semper desiderare. Processus autem indeficientis virtutis, post angelos pervenit et ad homines, et ad animalia, et ad plantas, et ad naturam inanimatorum. Et unita confirmat ad mutuam amicitiam et communionem; discreta vero confirmat ad hoc quod sint singula secundum propriam rationem et definitionem, sicut inconfusa et incommixta; et salvat ordines et directiones cujuslibet rei ad proprium bonum. Et immortales vitas angelicarum simplicitatum immaculatas custodit; et cœlestium luminarium substantias et ordines facit secundum naturam certos et invariabiles. Et ævum posse esse facit. Dat enim temporis circumvolutionibus posse esse, et discernit eas per processus, et congregat per restitutiones ad puncta ex quibus processerunt. Ipsa etiam divina virtus operatur inexstinguibiles virtutes ignis, et indeficientes aquæ influxiones; et terminat aeriam fluiditatem; et terram firmiter stabilit sine exteriori corporeo fulcimento; et terræ nascentium propagationes uniformes naturaliter custodit; et salvat mutuam elementorum harmoniam et inconfusam et indivisibilem concretionem; et continet communionem animæ et corporis; et sursum movet plantarum virtutes nutritivas et augmentativas; et inanimatorum omnium substantiales virtutes sua fortitudine retinet, et indissolubilem universitatis permanentiam firmat; et naturæ rationali ipsam deificationem donat, præbens virtutes his qui deificantur. Et omnino nihil est exsistentium segregatum a firmitate aut exclusum ab ambitu divinæ virtutis. Quod enim nullam penitus habet virtutem, nulla omnino est vel erit ipsius positio.
Quod autem dicit Elymas magus, objiciens S. Paulo dicenti quod Deus negare se ipsum non potest:12 Si Deus omnipotens est, quomodo aliquid non posse dicitur? Si hanc ejus objectionem impugno, timeo ne ridear tanquam puer, in eo quod studeam dissolvere ædificia infirma super arenam fundata, et per theologicam deliberationem impugnare intentionem omnino impossibilem. Quum enim Deus veritas sit, negatio Dei est casus a veritate: veritas autem, exsistens. Unde casus a veritate, est casus ab exsistente. Si ergo Deus exsistens veritas, negat se ipsum, cadit ab exsistente: quod est manifeste impossibile. Hoc est ergo dicere, Deum non posse se negare, quod est dicere, ipsum non posse cadere ab esse, vel a posse, vel a scire. Quod Elymas non intelligens, imitatur inexpertos certaminum qui adversarios suos infirmos esse supponunt, secundum suam opinionem, et quasi contra illos adhuc absentes pugnam audacter simulant, et vanis plagis aerem percutientes, confidenter arbitrantur se jam ipsos adversarios expugnasse, et propriam virtutem jactant, adhuc ignorantes virtutes adversariorum. Nos autem dicta verba B. Pauli secundum nostram possibilitatem conjectantes, laudamus Deum sicut potentem, sicut omnipotentem, sicut beatum et solum potentem, sicut dominantem in sua potestate æterna, sicut ab excedentibus excedentem, vel potius superhabentem et præhabentem omnia exsistentia secundum suam virtutem supersubstantialem, et copiosa effusione largientem omnibus exsistentibus posse esse, et esse, secundum abundantiam suæ virtutis omnia excedentis.
Deus etiam dicitur justitia tanquam distribuens omnibus, secundum singulorum congruentiam, et commensurationem et pulchritudinem et bonam ordinationem et singulorum ordinum specialem ornatum, et sicut segregans unicuique distributiones gratiarum cœlestium et gradus ordinationis secundum justissimam Dei definitionem vere exsistentem, et sicut exsistens causa omnibus propriæ cooperationis qua cooperatur Deo ad propriam perfectionem. Justitia siquidem divina omnia ordinat et terminat, et singula a singulis incommixta et inconfusa salvat, etiam omnibus exsistentibus singulis quæ sibi congruunt donat, secundum dignitatem a Deo supervenientem singulis exsistentium.
Et quum ista recte dicta sint, quicumque divinæ justitiæ detrahunt, propriam insipientiam ignorant, et propriam injustitiam manifeste condemnant. Quales sunt qui dicunt Deum debuisse eos qui mortales sunt, fecisse immortales; et eos qui imperfecti, fecisse perfectos; et his qui habent liberum arbitrium eligendi bonum et malum, sic induxisse necessitatem faciendi bonum, sicut lapis violenter sursum fertur; et variabilibus contulisse invariabilitatem, et infirmis perfectam potentiam, et temporalibus æternitatem, et naturaliter mobilibus immobilitatem, et deliciis temporalibus delectationem æternam: et omnino qui sic decipiuntur, singulis attribuenda arbitrantur, quæ non ipsis, sed aliis conveniunt. Justitia autem divina in hoc declaratur esse vera justitia, quod ipsa singulis omnibus propria distribuit, et cujusque rei naturam salvat in proprio ordine et virtute. — Si quis autem dictis objiciat, quod justitiæ non est homines sanctos dimittere non adjutos quando a pravis hominibus cruciantur: respondemus, quod si illi qui dicuntur sancti, terrena diligunt, quæ ab hominibus carnalibus desiderantur, omnino deciderunt a divino amore, nec digne vocantur sancti, qui divinis bonis et vere amabilibus injuriam facientes, eadem irreligiose reprobant propter temporalia, quæ non sunt vere amabilia, in eo quod nolunt ab istis separari ut illa æterna possideant. Quod si vera bona amant, de ista separatione lætari debent, sicut lætari solent qui consequuntur ea quæ desiderant. Electi siquidem tunc magis appropinquant virtutibus, quando secundum quod eis possibile est, propter desiderium divinorum bonorum recedunt a passibili affectione temporalium, valde fortiter certantes in adversitatibus temporalibus pro bono æterno consequendo. Unde divinæ justitiæ proprie convenit, virorum sanctorum constantiam non enervare vel destruere per commoda temporalia, neque eis subtrahere gratiam adjuvantem, quando aliquis reprobus ipsos ad peccatum trahere conatur, sed potius corroborare ipsos in pulchra et inflexibili statione sui certaminis, et completo certamine, retribuere eis bona æterna secundum merita singulorum.
Ipsa ergo divina justitia recte etiam dicitur omnium salvatio, in quantum salvat et custodit uniuscujusque propriam naturam munde segregatam ab aliis, similiter et cujuslibet rei ordinem, et in singulis rebus munde exsistit causa propriæ operationis.13 Si autem Deitas vocatur salvatio, tanquam ex statu pejori ad meliorem cuncta salvatorie quocumque modo deducens, nos hanc laudem largissimæ salvationis bene recipimus, et rogabimus ipsum ut definiat hanc potentiam salvationum omnium: quæ omnia in se ipsis intransmutabilia et fortia contra pejora salvat, et universitatem custodit sine pugna, et singula bellantia ornata propriis rationibus, et exterminat ab universitate omnem inæqualitatem et alienam operationem, et ordinat proportiones uniuscujusque rei, ne excidant a proprio ordine naturæ, ne transeant ad alienum. Neque longe recedet ab intentione Theologiæ, qui ita laudaverit salvationem, sicut liberantem omnia exsistentia a casu propriorum bonorum per bonitatem salvatoriam omnium, secundum quod natura cujuslibet rei quæ salvatur, capax fuerit. Propter quod theologi vocant ipsam liberationem, in quantum non sinit vere exsistentia cadere ad non esse, et in quantum peccantes et seductos et perfectionis bonorum suorum spiritualium detrimentum passos, a passione pœnæ et infirmitate et bonorum privatione liberat, minus habentes implens, et infirmitatem paterna pietate supportans, et lapsos suscitans a malo, imo statuens in bono, et bonum diminutione læsum adimplens et ordinans et statuens, et inordinationem vel inornatum reformando ornans et ordinans, et integritatem perficiens, et ab omnibus maculatis solvens. — Sed de istis et de justitia dicta sufficiant, secundum quam omnium æqualitas mensuratur et definitur, et omnis inæqualitas quæ privat dictam æqualitatem, a singulis exterminatur. Si enim dicatur inæqualitas differentia unius totius ad aliud totum, quando unum est majus altero, aut quia totum est majus sua parte; hanc inæqualitatem salvat justitia, non permittens turbari universitatem commixtione et unitæ mensuræ participatione, et custodiens omnia exsistentia secundum speciem in qua unumquodque habet naturaliter esse.
Footnotes
Chapter 93 of 143