Articulus 92
ELUCIDATIO INITII CAPITULI HUJUS UNDECIMI : DE PACE DIVINA IN COMMUNI EJUSQUE EFFECTIBUS.
DE increata jam pace hic agitur. Age, id est eia, nunc divinam et archisynagogam pacem laudibus pacificis favorabimus, id est pacem illam superdulcissimam et æternam quæ est ipsamet quies, tranquillitas, gaudium prorsus immutabile mentis divinæ : quæ vocatur pax archisynagoga, ab archi, quod est princeps, et synagoga, quod est congregatio, quasi princeps congregationis, seu principalis congregatrix. Itaque « pacem divinam archisynagogam », id est principaliter congregativam omnium viventium et complectentem, præsertim in patria et in omnibus quorum corda sunt caritate conjuncta, « laudibus pacificis » favoremus, et amorose et favorabiliter extollamus.
Ipsa enim est omnium adunatrix, id est causa effectiva adunationis pacis, concordiæ rerum ac mentium creatarum, et omnium consensus et connaturalitatis genitrix et operatrix. Proinde et omnia ipsam appetunt, sicut et omnia dicuntur beatitudinem affectare desiderio naturali, et sub generali aliqua ratione, quamvis veram felicitatem et spiritualem sanctamque pacem nec omnes sciant, nec cupiant; partibilem eorum multitudinem convertentem in totam unitatem, id est, quæ pax divina et summa convertit « multitudinem » rerum frequenter discordem, divisam, turbatam, ad unionem pacificam, atque ad unitatem ordinis universi, qui ponit fines Ecclesiæ (potissime triumphantis) pacem;1 et civile universitatis bellum, in qua sæpe unum particulare suppositum seu agens vel elementum, alteri contrariatur, adunantem in æquiformem cohabitationem, id est ad unam communem consistentiam, mansionem, situationem.
Participatione divinæ pacis, primores congregatarum virtutum ipsæ et ad se ipsas et ad se invicem uniuntur, id est, ipsæ superiores essentiæ « virtutum » cœlestium caritatis vinculo unitarum, participando pacem increatam conjunguntur singulæ « ad se ipsas », non habendo intra se ullam dissensionem, omnes quoque mutuo pacem plenissimam et inviolabilem habent ac servant, et ad unam omnium pacem principem, id est principalem ac generalem.
Et quæ sibi subjecta uniunt ipsaque ad se ipsa et ad se invicem, id est, « uniunt » et concordant illa « subjecta » et inferiora singula « ad se ipsa », omnia quoque « ad invicem », et ad unum et perfectum omnium pacis principium, id est ad Deum, qui est primum causale « principium pacis » universorum : ad quem singula convertuntur secundum modum suæ speciei, quædam naturaliter, quædam sensitive et cognitive, quædam rationaliter, quædam intellectualiter; et causam: quæ impartibiliter superfirmata totis, velut quibusdam claustris divisorum convenientium omnia terminat et consummat et tutificat: id est, « quæ » causa prima et pax increata, indivisibiliter omnibus « superfirmata » ac fervidissime præsidens, « terminat et consummat et tutificat omnia » illa de numero « divisorum » inter se, et tamen « convenientium » uno fine seu ordine; et perficit ea et munit, « velut quibusdam clausuris », clavibus ac vectibus, intra limites proprios detinens ea; et non sinit separata fundi ad multum et infinitum, id est, non permittit ea ab invicem totaliter separari, et « separata » diffundi, effluere et dispergi ad chaos quoddam magnum atque congeriem infinitam, inordinata et incollocata et deserta Deo facta, id est jam effecta deordinata, confusa, et naturali loco privata, utpote derelicta a Deo et conservatione ipsius, et sua unitate exeuntia, id est, recedentia a propria unitate, et inter se invicem turbulentissime confusa.
Footnotes
-
Ps. CXLVII, 14. ↩
Chapter 104 of 143