Skip to the text

Articulus 95

OBJECTIONIS CONTRA PACEM OMNIBUS APPETENDAM, DILUTIO SIVE REMOTIO.

CONSEQUENTER tangitur quorumdam objectio.

Quomodo autem, dixerit quis, id est, aliquis dicere potest, Qualiter appetunt omnia pacem? quasi dicat : Videtur quod non. Multa enim alteritate et discretione gaudent, id est, magis inclinata sunt ad distinctionem et separationem ab aliis, et nunquam aliquando habentem simile voluerunt, id est, abhorruerunt habere consentientem et concordantem cum ipsis, nec quiescere volunt.1

Et si quidem alteritatem et discretionem, qui hoc dicit, id est, si is qui sic objicit, ait uniuscujusque exsistentium proprietatem : id est, si per alteritatem et separationem illam intelligit proprietatem cujuslibet rei, quæ indivisa est a se, et divisa ab aliis; et quia hanc exsistentium nullum ὄν, quod quidem est, velit aliquando perdere, id est, quod nulla res exsistens velit istam suam proprietatem amittere; non fortassis neque nos ad hoc contradicemus, id est, non negabimus hoc, sed hunc pacis appetitum manifestabimus, id est, ostendemus quod omnia sic cupiunt pacem.

Omnia enim diligunt ad se ipsa pacificari, id est, cuncta « ad se » et cum se et intra se optant pacem habere, imo intuitu et desiderio pacis prælia fiunt, et uniri, et a se ipsis et a suis immutabilia et incasualia esse, id est, cupiunt conjungi convenientibus et consimilibus sibi, nec posse separari ac cadere a se ipsis.

Et est per unumquodque commixta proprietate perfectissima pax custoditiva, id est, « pax » in qualibet re est conservativa ipsius rei, ex naturali proprietate rei innata ac indita, valde perfecta in omni re; pacem donantibus suis providentiis, id est, activis rerum « providentiis » seu provisionibus pacificis quæ sunt in mente divina, « donantibus pacem » rebus, omnia imperturbata et inconfusa ad causata et ad se invicem salvans, id est, conservans omnia esse inconturbata tam ad se invicem quam ad concausata. Hoc in superioribus et cœlestibus palam est: sed in inferioribus ita est quoad cursum communem, et quantum ad exigentiam ordinis universi. Et omnia in fortitudine et inflexibili virtute ad suam pacem et tranquillitatem statuens, id est, naturalem et irremovibilem inclinationem et vim idoneam impertiens ad acquirendum et conservandum pacem quæ convenit eis: quemadmodum gravibus et levibus dedit inclinationem ad motum sursum et deorsum, calorem quoque vel aliud quid ad resistendum impedientibus hujusmodi motus. Sic et animalibus dedit appetitum concupiscibilem ad prosequendum convenientia, et irascibilem ad repellendum contraria.

Deinde mota omnia non silere sed moveri semper eorum motu vult, id est, Deus quædam mobilia « vult semper moveri motu » eis conveniente, et « non silere », id est non quiescere ab hujusmodi motu. Et hic appetitus est divinæ omnium pacis, id est, desiderium illud « est » ex appetitu « pacis omnium » rerum, quia per hujusmodi motum et ipsa et alia consequuntur suam perfectionem, omnia in se ipsis incasualia salvantis, id est, pacis divinæ præservantis omnia a casu in non esse, et omnium motorum proprietatem et motivam vitam immutabilem et incasualem custodientis, id est, pacis divinæ conservantis « proprietatem et vitam motivam » rerum vivarum mobilium, ita quod non mutantur per corruptionem nec per ruinam ab esse in non esse ante tempus opportunum, in mota ad se pacificantia et sic sic habentia, agendo quæ sua sunt, id est, pacis « custodientis » in rebus prædictis « agendo quæ sua sunt », id est, dum res quæ sua sunt, in opera convenientia sibi agunt, « in mota pacificantia ad se », id est, in res motas seu mobiles pacem seu ordinationem quietam secum habentes stabiliterque dispositas.

Si autem secundum casum pacis alteritatem dicens, id est, si talis qui « alteritatem » appellet defectum et ruinam a pace, confirmat non esse omnibus amabilem pacem, id est, asserit quod pax non sit cunctis amabilis; magis quidem nihil exsistentium esse, id est, ego potius dico quod nulla res exsistens est, quod ab omni penitus unitate cecidit, id est, quæ nequaquam sit una: nam ens et unum convertuntur. Quod enim omnino instabile et multum et incollocatum et infinitum, id est, quod per suam speciem seu naturam, nullam participat fixionem, nec ad aliquam redigitur unitatem, nec in aliquo rerum ordine collocatur, neque finitur per aliquam formam, neque ὂν est neque in exsistentibus, id est, nec est res, neque pars rei, nec accidens. Hinc et Philosophus probat quod infinitum ex parte materiæ esse non potest. Proclus quoque demonstrat quod omnis multitudo participat aliqualiter uno, et quod non participans uno, non sit.

Si autem talis ait, id est, si ita arguens affirmat, paci et pacis bonis infestos esse contentionibus et furoribus et alienationibus et instabilitatibus gaudentes, id est, si objiciat quod quidam malitiosi adversentur paci, et molesti sunt pacificis, et gloriantur in his quæ pacem exstinguunt, puta in rixis, etc. — Et ipsi obscurissimis umbris pacis concupiscentiæ detinentur, id est, ad hoc ego respondeo quod isti quoque « detinentur », id est, alligati sunt, « umbris obscurissimis », id est defectuosissimis imitationibus, « concupiscentiæ pacis », ita quod et ipsi etiam aliqualiter pacem desiderant; ad quas passionibus turbati multum mobilibus, et eas sistere indisciplinate appetentes: id est, ad umbras illas pacis afficiuntur et tendunt ipsi, « turbati » adhuc « passionibus multum mobilibus », id est affectionibus et motibus sensualitatis ordinatis valde inquietis, « et appetentes illas sistere », id est sedare, « indisciplinate », id est insipienter, per ea quæ nec salubriter nec efficaciter queunt illas sedare, refrenare aut moderari; et æstimantes plenitudine semper refluentium pacificare se ipsos, id est, putantes ad pacem se ipsos perducere per copiam et satisfactionem delectationum quæ fluunt et refluunt, et cito de novo desiderium ad eas accendunt, instructione tenentium voluptatum perturbatos, id est, se ipsos interius deordinatos « instructione », id est impulsione et inclinatione, « voluptatum tenentium » eos spiritualiter vinctos ac victos, juxta illud Proverbiorum:2 Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. Porro alia littera habet, Destructione. Talis namque instructio est destructio. Dicitur demum culpa hominis instruere eum, ut est illud in Job: Docuit iniquitas tua os tuum.3

Footnotes

  1. * silere ↩

  2. Prov. v, 22. ↩

  3. Job xv, 5. ↩

Chapter 107 of 143