Articulus 94
DE CAUSALITATE DIVINÆ PACIS.
Et primum quidem hoc dicendum, quia per se ipsam pacis et totius et per unumquodque est substantia, id est, primo hoc dico, quod Deus est substantificator et causa « per se » omnis « pacis » totiusque boni in unoquoque ente. Et quia omnia ad se invicem contemperat, id est, proportionabiliter jungit ac sociat, per inconfusam eorum unitatem, id est per convenientem et imperturbatam eorum co-unionem; per quam inseparabiliter unita quantum ad species suas in ordine universi, et indistanter æque perfecta quantum ad genus, seu ea quæ ejusdem sunt speciei et « æque » distanter, quoniam instar numerorum habent se species rerum: ideo quantum una distat ab alia, tantum aliæ quoque ab invicem; secundum propriam singula speciem statuit, id est in sua perfectione specifica.
Non superobscurata per mixturam ad opposita quidquam obcæcant unitricis diligentiæ et puritatis, id est, obnubilata, fœdata et maculata per admixtionem naturæ contrariæ, « non obcæcant » nec inficiunt aliquid « puritatis » naturalis specificæ introductæ per diligentiam primæ causæ, quæ suorum est unitiva effectuum.
Unam ergo quamdam et simplam pacificæ unitatis contemplabimur naturam, id est simplicissimam Deitatem, quæ causa est totius « pacificæ unitatis » in cunctis, copulantem omnes sibi et sibimetipsis et invicem, id est, conjungentem cuncta creata suo fini supremo, et quodlibet sibi ipsi, mutuo quoque universa, et salvantem omnia in inconfusa omnium continentia, id est in conservatione ordinata, et conspicua, id est clara, et contemperata, id est recte proportionata.1
Per quam divini animi intellecti, intellectibus suis uniuntur, id est, mentes angelicæ a se ipsis intellectæ, conjunguntur « intellectibus suis », id est suis potentiis intellectivis, super quas reflectuntur, et redeunt ad se ipsas reditione completa; et ipsæ, in quantum intelligunt, sunt personæ agentes, et sunt intellectionis suæ objecta in quantum a se ipsis intelliguntur; et intelligentibus eas junguntur, sicut objecta agentibus. Et iterum in incognitum ascendunt super animum collocatorum contactum, id est, contemplando eriguntur denuo ad abditam unionem et visionem divinorum et æternorum, quæ supereminent ipsis.
Per quam animæ largissimas suas rationes intelligentes, id est, « per quam » continentiam et unionem « animæ » rationales cognoscentes « rationes suas largissimas », id est illuminationes multiplices eis largiflue communicatas, et ad unam intellectualem congregatæ puritatem, id est reductæ ac perductæ ad mentis munditiam, quia superiores purgant et sursumagunt inferiores; progrediuntur propria sibi via et ordine per immaterialem et impartibilem intelligentiam, in unitatem super intellectam unionem, id est, procedunt discursu, perscrutatione, profectu eis connaturali, ordinate, per considerationem spiritualem, indivisam ac simplicem, « in unitatem super intellectam unionem », id est ad contemplationem primæ et summæ unitatis, quæ est super omnem unionem cognitam aut cognoscibilem animabus.
Per quam una et insolubilis omnium complicatio, id est, a qua unitate altissima est « complicatio », connexio, reductio, « una », communis et inseparabilis, secundum divinam ejus harmoniam, id est juxta contemperationem divinam a prima unitate præconceptam et impressam, substituitur et compaginatur, id est, redigitur et consolidatur in creaturis præfatis desuper coordinatis et subordinatis, consonantia perfecta, id est proportione et convenientia in genere et ordine suo completa; et consensus et congerminatio, id est, ab eadem summa unitate procedit ac rebus ingeritur consensio quædam mutua, et velut cognatio atque propinquitas quædam ex parte creatoris ejusdem ac mutuæ convenientiæ creaturarum in genere aut specie, secundum quod dicitur apud Malachiam:2 Numquid non pater unus omnium nostrum? nonne unus Deus creavit nos? Hinc ille admirabilis seraphicus illuminosissimusque Franciscus, cuncta creata nominibus fratris et sororis appellavit. Congregans inconfuse inseparabiliterque confusa, id est, congerminatio, consensio et consonantia illa, est colligens et adunans pulchre et indivisibiliter ea quæ ex se ipsis essent « confusa » et inordinata, quæ redigit in unum generalem pulcherrimum ordinem unius totiusque universi, in quo Omnipotentis sapientia præsertim repræsentatur ac splendet.
Pervenit enim perfectissimæ pacis universitas in omnia exsistentia, id est, generalis ista pax, contemperantia seu consonantia rerum, pertingit ad entia universa, præsertim ad illa in quibus ordo universi consistit; secundum simplicissimum ejus et clarum unificæ virtutis adventum, id est per impressionem ejus in omnia valde simplam et manifestam a virtute divina et pace increata, quæ omnia facit quodammodo unum, unificans omnia, et conjungens summa vel infima per media summis, id est extrema extremis, seu summa infimis, « per media », tanquam per nexum et ligamentum illorum ad invicem. Conjugata amicitia perfrui se donans etiam novissimis universitatis extremitatibus, id est, ultimis quoque et infimis entibus mundi concedens uti et foveri quadam naturali « amicitia » seu convenientia cum rebus suæ speciei ac ordinis, et omnia cognata faciens, id est comproportionata et aliquo modo invicem utilia, unitatibus naturalibus, id est unionibus seu communionibus congruis, seu unitate in specie aut genere vel analogia, immutabilibus societatibus, adunationibus, congregationibus, quibus in ordine universi connexa sunt et comparticipantia, inseparabiliter divina scilicet pace stante, et ab uno omnia ostendente, id est, « pace » Dei æterna jugiter « stante » ac perdurante,3 et per hanc pacificam rerum coordinationem tanquam per suum effectum, monstrante quod « omnia » sint « ab uno » fontali sapientissimo effectivo principio ; et propria naturali et immutabili societate veniens, id est, ad res creatas procedens ac pertingens sua communicatione quam habet cum suis effectibus, qui et societatem habet cum intellectualibus creaturis, ut patuit jam frequenter.4
Provenit enim in omnia et tradit omnibus proprie, id est, unicuique influit congruenter secundum suam capacitatem, ex se ipsa supermanans magnitudo pacificæ generationi, id est, majestas ex propria exuberantia supereffluens, ac affluenter dans generationibus rerum pacificis, ac generatis providens dulciter universis ;5 et manet per excellentiam unitatis tota ad totam, id est, per eminentiam propriæ perfectissimæ « unitatis » jugiter perseverat « tota » providentialiter intenta « ad totam » rerum pacificam connexionem, et per totam se ipsam superunitam, id est immediate « per se ipsam » rebus desuper provisive et conservative conjunctam, et omnia scientem, considerantem ac gubernantem, non tantum per causas secundas, ut putabant quidam philosophi. Propter quod scriptum est : Quem constituit alium super terram?6 aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?
Footnotes
Chapter 106 of 143