Articulus 93
DE DIVINA PACE IN SPECIALI: NOS SCIRE NON POSSE EJUS NATURAM, SED TANTUMMODO PARTICIPATIONES.
DE hac ergo (quæ est divina) pace, id est « de pace » ista « quæ est divina », et silentio, id est quiete, quam sacer Justus, utpote Paulus apostolus, ineloquibilem, id est ineffabilem et incomprehensibilem, vocat, dicendo: Pax Christi quæ exsuperat omnem sensum; et in omnem cognitam processionem immobilitatem, id est, immobilissimam quietem in se tranquillissime quiescentem, non exeuntem per aliquam sui mutationem in quemcumque effectum cognitumve processum:1 quanquam sua vi influat universis, sicque participetur a creaturis, in quibus variam facit concordiam, nexum, consensionem, in rationalibus demum creaturis efficiens pacem temporis, pacem pectoris, pacem æternitatis.
Et ut silet et silentium ducit, id est, prout in se ipsa et in mente divina ab omni motu, strepitu, inquietudine, sono, turbatione, superquietissima atque liberrima æternaliter perseverat; et ut in se ipsa et intra se ipsam est, et ad se ipsam totam tota superunitur: id est, Deitas ipsa essentialiter est pax prima, simplicissima unitas, invariabiliter intuens diligensque se ipsam, et sunt in ea penitus idem in re, intuens et intuitum, diligens et dilectum, atque intuitio et dilectio ipsa, gaudium quoque, pax et dulcedo: hinc ineffabiliter et supersimplicissime « in se et intra se et ad se » unitur. Imo potius incomprehensibiliter nobis est unio, unitio et unitas ipsa, et omnia ista in se ipsa sunt unum supersimplicissimum et superopulentissimum et superdeliciosissimum et superpulcherrimum esse.
Et neque in se ipsam intrans per sui ipsius et omnium aliorum in se contemplationem, et multiplicans se ipsam, id est non per propriæ essentiæ plurificationem: propter quod subditur, deserit suam unitatem; sed et provenit in omnia, cuncta replendo, et suæ bonitatis dona communicando, intus ibi manens per excellentiam omnia superantis unitatis, id est per simplicissimam suam unitatem, universis in infinitum perfectiorem, et prorsus invariabilem: qui intra omnia est, non inclusus; et extra omnia, non exclusus; nec per ullam sui in se mutationem accedit vel recedit, sed quoad suorum diversitatem effectuum.
Neque dicere neque intelligere cuidam exsistentium fas est, neque possibile, id est, nulli « exsistentium » est « possibile » aut licitum istud plene effari, aut comprehendere velle, præsertim in isto exsilio.
Sed ut ineffabile et id ipsum et incognoscibile in ipsam reponentes tanquam omnium exsistentem summitatem, id est, indicibile istud secretum committentes ipsi invariabili Deitati, quæ est vere « id ipsum et incognoscibile » ens quantum ad quid est, quæ est vertex, summitas ac incomparabilis superexaltata excellentia universorum; intellectas ejus et dictas participationes, et hoc, ut possibile viris et nobis a multis optimis relictis, superspeculabimur: id est, desuper adjuti, contemplabimur, considerabimus et describemus prætactas Deitatis increatæque pacis « participationes » nobis aliqualiter cognitas, prout « possibile » est « viris » catholicis, viatoribus, per fidem, nondum per speciem, ambulantibus, « et » prout « nobis » quoque possibile est, « relictis », id est superatis et supergressis, « a multis optimis » viris qui nobis meliores et illuminatiores fuerunt.2
Footnotes
Chapter 105 of 143