Skip to the text

Articulus 96

DE PACE FACTA PER CHRISTI INCARNATIONEM.

QUID si quis dixerit de ipsa secundum Christum paciflua humanitate? id est, quid consequetur, si recitetur de Christi pietate, quæ pacem docuit et procuravit in omnibus? unde concluditur verum esse quod dixi, pacem omnibus appetendam.

Secundum quam non discimus adhuc pugnare, neque nobis ipsis, neque invicem, neque angelis, id est nec contra nos ipsos, nec contra proximos, nec contra angelos sanctos, ex aliqua prava dissensione aut discordia bonæ paci contraria. Attamen contra sensualitatem, tentationes et vitia nos pugnare oportet, quia regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.1 Sed et ipsis divinam per virtutem cooperabimur, sanctis illorum inspirationibus cooperando et secundum eas vivendo, secundum providentiam Jesu omnia in omnibus operantis ut prima causa, quæ est causa causati omnis causæ secundæ, et plus influentis quam quæcumque causa secunda, et facientis pacem ineffabilem, id est pacem æternitatis, quam perfecte in hac vita cognoscere et effari nequimus, quia in cor non ascendit quod suis dilectoribus præparavit, et ex sæculo prædestinatam, id est a Deo ab exordio præcognitam et paratam, sicut in fine dicturus est:23 Percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ex verbis quoque Apostoli ista accepta sunt.4

Et reconciliantis nos sibi ipsi, (quia secundum Apostolum, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.5 Christus quoque per suam humanitatem reconciliavit nos sibi ipsi secundum suam divinitatem), in Spiritu, utique Sancto, et secundum voluntatem, præordinationem ac cooperationem Spiritus Sancti, et per se ipsum et in se ipso Patri, id est Deo Patri in Spiritu Sancto « per se ipsum » tanquam per mediatorem Dei et hominum, juxta illud ad Ephesios: Nunc autem in Christo Jesu, vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine ejus; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, per crucem inimicitias interficiens in semetipso: et veniens evangelizavit pacem678 et his qui longe, et his qui prope, quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

De quibus supereminentibus donis, id est supernaturalibus gratiis, in Theologicis characteribus, id est in libro de Divinis characteribus et proprietatibus, puta de superbeatissima Trinitate, sufficienter dictum est, id est competenter, secundum quod nobis possibile fuit :9 quem librum non habemus translatum ; attestantium nobis sacra Eloquiorum intelligentia, id est, juxta intellectum sanctum « Eloquiorum », id est Scripturarum, « attestantium » nobis.

Footnotes

  1. Matth. xi, 12. ↩

  2. Matth. xxv, 34. ↩

  3. 1 Cor. u, 9. ↩

  4. Ephes. u, 15. ↩

  5. II Cor. v, 19. ↩

  6. Ephes. ii, 13, 14, 16-18. ↩

  7. Ephes. ii, 13, 14, 16-18. ↩

  8. Ephes. ii, 15. ↩

  9. 1 Cor. ii, 9. ↩

Chapter 108 of 143