Skip to the text

Distinctio 16

A. De missione Spiritus Sancti, quæ fit duobus modis, visibiliter et invisibiliter.

NUNC de Spiritu Sancto videndum est, præter illam ineffabilem et æternam processionem qua procedit a Patre et Filio et non a se ipso, quæ sit ejus temporalis processio, quæ dicitur missio sive datio. Ad quod dicimus, quia sicut Filius duobus modis dicitur mitti, uno quo visibiliter apparuit, altero quo invisibiliter a castis mentibus percipitur; ita et Spiritus Sanctus a Patre et Filio ac a se ipso duobus modis procedere sive mitti sive dari dicitur: uno visibiliter, altero invisibiliter. Datus est enim visibilis creaturæ demonstratione, sicut in die Pentecostes aliisque vicibus; et datur quotidie invisibiliter, illabendo mentibus fidelium. Act. II, 1.

B. Prius de illo modo missionis qui fit visibiliter, agit.

Et primo agamus de illo missionis modo qui fit visibili specie. De hoc Augustinus in secundo libro de Trinitate ita ait: In promptu est intelligere de Spiritu Sancto cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quædam creaturæ species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur Spiritus Sanctus: sive quum in ipsum Dominum corporali specie columbæ descendit, sive quum in die Pentecostes factus est subito de cœlo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visæ sunt illis linguæ divisæ sicut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum.12 Hæc operatio visibiliter expressa et oculis oblata mortalibus, missio Spiritus Sancti dicta est: non ut appareret eis ipsa substantia qua et ipse invisibilis et incommutabilis est sicut Pater et Filius; sed ut exterioribus visis corda hominum commota, a temporali manifestatione venientis, ad occultam æternitatem semper præsentis converterentur. Ecce his verbis aperit Augustinus illum modum missionis qui visibiliter exhibetur, quum tamen ipse Spiritus in sua natura non videatur. Qui nec in illis creaturis magis erat quam in aliis, sed ad aliud. In illis enim erat, ut per eas ad homines veniens, ostenderetur esse in illis ad quos illæ creaturæ veniebant. Non enim Spiritus Sanctus temporali motu tunc venit vel in homines descendit; sed per temporalem motum creaturæ significata est spiritualis et invisibilis Spiritus Sancti infusio. Et ut apertius dicam, per illum modum missionis Spiritus Sancti corporaliter exhibitum, monstrata est spiritualis et interior missio Sancti Spiritus sive donatio, de qua agendum est.

Aug. de Trinitate, lib. II, c. 5.

C. Quum Filius sit minor Patre secundum formam creatam in qua apparuit, cur non et Spiritus Sanctus similiter.

Aug. de Trinitate, lib. IV, c. 19.

Aug. ibid. lib. II, c. 6.

Sed prius quærendum est, quum Filius dicatur minor Patre secundum missionem qua in forma creata apparuit, cur et Spiritus Sanctus non dicatur similiter minor Patre, quum in forma creata apparuit. Nam de Filio, quod minor sit Patre secundum formam qua missus apparuit, aperte ostendit Augustinus in quarto libro de Trinitate, dicens: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, usque adeo parvum, ut factum: eo itaque missum, quo factum. Fateamur ergo factum minorem, et in tantum minorem in quantum factum, et in tantum factum in quantum missum.3 Ecce habes quia Filius in quantum est missus, id est factus, minor est Patre. Cur ergo Spiritus Sanctus non dicitur Patre minor, quum et ipse creaturam assumpserit in qua apparuit? Quia aliter Spiritus assumpsit creaturam in qua apparuit, aliter Filius. Nam Filius accepit per unionem personæ, Spiritus vero non. Filius enim accepit hominem ita ut fieret homo; Spiritus vero Sanctus non ita accepit columbam ut fieret columba. De hoc Augustinus in libro secundo de Trinitate ita ait: Ideo nusquam scriptum est quod Deus Pater major sit Spiritu Sancto, vel Spiritus Sanctus minor Patre, quia non sic est assumpta creatura in qua appareret Spiritus Sanctus, sicut assumptus est Filius hominis: in qua forma ipsius Dei Verbi persona præsentaretur, non ut haberet Verbum Dei, sicut alii sancti sapientes, sed quod ipsum Verbum erat. Aliud est enim Verbum in carne, aliud Verbum caro, id est, aliud est Verbum in homine, aliud Verbum homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait, Verbum caro factum est. Non ergo sic assumpta est creatura in qua apparuit Spiritus Sanctus, sicut assumpta est caro illa et humana forma ex virgine Maria. Neque enim columbam vel illum flatum vel illum ignem beatificavit, sibique in unitatem personæ conjunxit in æternum.4 Ex prædictis aperte ostensum est, secundum quid Filius dicatur minor Patre, et quare Filius dicatur minor Patre, et non Spiritus Sanctus.

D. Quod Filius secundum quod homo factus est, non modo Patre, sed Spiritu Sancto et etiam se ipso minor est.

Aug. ibid. lib. I, c. 7.

Notandum autem quod Filius secundum quod homo factus est, non tantum Patre, sed Spiritu Sancto et etiam se ipso minor dicitur. Et quod etiam se ipso minor dicatur secundum formam servi, Augustinus ostendit in primo libro de Trinitate, dicens: Erraverunt homines, ea quæ de Christo secundum hominem dicta sunt, ad ejus substantiam, quæ sempiterna est, transferentes: sicut illud quod ipse Dominus ait, Pater major me est:5 quod propter formam servi Veritas dicit; secundum quem modum etiam se ipso minor est Filius. Quomodo enim non etiam se ipso minor factus est, qui se ipsum exinanivit, formam servi accipiens?6 Non enim sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat æqualis Patri. In forma ergo Dei, Unigenitus Patris æqualis est Patri; in forma servi, etiam se ipso minor est. Non ergo immerito Scriptura dicit utrumque, scilicet et æqualem Patri Filium, et Patrem majorem Filio. Illud enim propter Dei formam, hoc autem propter formam servi intelligitur. De hoc eodem, secundo libro de Trinitate, Augustinus ait: Dei Filius est æqualis Patri secundum Dei formam in qua est, et minor Patre secundum formam servi quam accepit: in qua non modo Patre, sed etiam Spiritu Sancto, nec hoc tantum, sed etiam se ipso minor inventus est. Propter quod idem in libro contra Maximinum ait: Non tantum Patre, sed etiam se ipso et Spiritu Sancto minor factus est, et etiam minoratus paulo minus ab angelis. Est ergo Dei Filius, ut ipse ait in primo libro de Trinitate, Deo Patri in natura æqualis, habitu minor, id est in forma servi quam accepit. His auctoritatibus ostenditur aperte Filius secundum formam servi minor Patre, et se ipso, et Spiritu Sancto.

Aug. de Trinitate, lib. II, c. 1.

Id. ad Maxim. Epist. 170.

Ps. VIII, 6. Aug. de Trinitate, lib. I, c. 7.

E. Hilarius aliter dicit, scilicet quod Pater sit major, nec Filius tamen minor.

Hilarius autem dicere videtur, quod Pater major sit Filio, nec tamen Filius minor Patre. Pater enim dicitur major propter auctoritatem, quia in eo est auctoritas generationis: secundum quam dicit, Pater major me est;7 et Apostolus, Donavit ei nomen quod est super omne nomen. Quum ergo ait, Pater major me est; hoc est ac si diceret, Donavit mihi nomen. Si ergo, inquit Hilarius in libro nono de Trinitate, donantis auctoritate Pater major est, numquid per doni confessionem Filius minor est?8 Major itaque donans est; sed minor jam non est cui unum esse donatur. Ait enim: Ego et Pater unum sumus. Si non hoc donatur Jesu ut confitendus sit in gloria Dei Patris, minor Patre est.9 Si autem in ea gloria ei donatur esse qua Pater est, habes et in donantis auctoritate quia major est, et in donantis confessione quia unum sunt. Major itaque Pater Filio est, et plane major, cui tantum donat esse quantus est ipse, cui innascibilitatis esse imaginem sacramento nativitatis impertit, quem ex se in forma sua generat. Audisti, lector, quid super hoc dicat Hilarius: cujus verba ubicumque occurrerint, diligenter nota, pieque intellige.

Hilar. de Trinitate, lib. IX, 54.

SUMMA

DISTINCTIONIS SEXTÆDECIMÆ

IN hac distinctione tractatur de visibili missione Spiritus Sancti, et qualiter Filius ac Spiritus Sanctus non uniformiter missi sunt visibili missione: propter quod Filius ratione suæ visibilis missionis minor vocatur Patre, imo se ipso secundum quod Deus est; sed Spiritus Sanctus nequaquam ob suam visibilem missionem dicitur minor Patre aut Filio, neque se ipso. Et circa hæc inducuntur S. Hilarii verba, dicentis quod Pater est major Filio ratione auctoritatis, non tamen Filius minor est. Hæc est summa sententiæ distinctionis istius.

Footnotes

  1. Act. II, 1-3. ↩

  2. Matth. III, 16. ↩

  3. Galat. IV, 4. ↩

  4. Joann. I, 14. ↩

  5. Joann. XIV, 28. ↩

  6. Philipp. II, 7. ↩

  7. Joann. XIV, 28. ↩

  8. Philipp. II, 9. ↩

  9. Joann. X, 30. ↩

Chapter 134 of 271