Quæstio 1
Hic quæritur primo, An angeli ante sensibilem mundum sint conditi.
A Videtur quod sic. Primo, auctoritate Hieronymi super Epistolam ad Titum: Sex millia (inquit) annorum nostri temporis nondum expleta sunt ex quo creatus est mundus iste visibilis: et quantas prius æternitates, quantaque tempora, quantas sæculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, Throni, Dominiones, ac ceteri ordines, Domino servierunt absque temporum vicibus ac mensuris, et Deo jubente substiterunt? — Secundo, in libro de Ecclesiasticis dogmatibus legitur: Quum adhuc tenebræ ipsam aquam occultarent, facti sunt angeli et omnes cœlestes virtutes, ut non esset Dei bonitas otiosa, sed haberet in quibus per multa ante spatia suam ostenderet bonitatem. — Tertio, quia Gregorius Nazianzenus, cognomento Theologus, protestatur: Primum excogitavit Deus angelicas et cœlestes virtutes, et excogitatio ejus fuit opus ipsius. — Quarto, hoc ipsum allegat et approbat Damascenus libro secundo: Quidam (inquiens) aiunt, quod ante omnem creationem angeli geniti sunt, ut Theologus dicit Gregorius; alii vero, postquam genitum est primum cœlum. Ego autem Theologo consentio Gregorio. Decebat enim primum intellectualem creari substantiam, et inde sensibilem, ac tunc ex utraque hominem. — Quinto, in Collationibus Patrum describitur quemadmodum abbas Serenus hoc fortiter dixerit. — Sexto, in Ecclesiastico scriptum est :1 Primo omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo. Quod quum de increata sapientia nequeat accipi, de creata videtur sapientia exponendum, imo de natura angelica secundum Augustinum.
In oppositum sunt quæ continentur in littera.
Ad hoc respondet Albertus : Quemadmodum ait Magister, quidam nimis adhærentes verbis Hieronymi distinxerunt duplex tempus, videlicet sæculare et antesæculare, puta æternum, allegantes illud Apostoli, Temporibus æternis taciti; et illud, Ante tempora sæcularia :23 tempus antesæculare vocantes moram indeficientis æternitatis, quæ omne tempus includit. Verum quia absurdum est, secundum Platonem et omnes philosophos, quod aliquod fuerit tempus ante sæculum (unde tertiodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Mundus non incepit in tempore, sed simul cum tempore, eo quod ante mundum non fuit tempus in quo mundus inciperet); imo cum motu cœli incepit tempus, quia ut dicitur quarto Physicorum, tempus est numerus motus secundum prius et posterius : hinc ait Magister et bene, quod spiritualis et corporalis natura simul sunt factæ cum tempore. Et dicit, quod Hieronymus hoc non asserendo sed aliorum opinionem narrando deprompsit. Nempe ut dictum est supra, Stoici, quorum Socrates fuit princeps, dixerunt ab æterno sibi sæcula succedere, et uniuscujusque sæculi esse proprium tempus. Illorumque opinionem refert Hieronymus : quæ jam ante est improbata. Hæc Albertus.
Summ. th. 2ª part. q. 11.4
Hinc Udalricus in Summa sua, libro quarto : Simul creati sunt angeli cum natura corporali atque cum tempore, secundum positionem Augustini, Gregorii, Bedæ. Alii vero quamplures dicunt eos creatos ante cetera universa, videlicet, Gregorius Nazianzenus, Damascenus, Hilarius quoque duodecimo de Trinitate, et libro de Synodis, dicens : Non magnum est quod Deus Pater Dominum nostrum ante cœlum et terram genuerit, quum etiam angelus creatura cœli et terræ inveniatur antiquior. Unde et Job de Behemoth, id est diabolo, dicit : Ipse est principium Job xli, 14. B viarum Dei, id est creaturarum. Et si dicatur, quod isti loquantur de prioritate dignitatis ordinisque naturæ, non durationis, obviant præinducta verba Hieronymi. Porro alii, ut recitat Damascenus, dixerunt angelos factos post cœli formationem et ante hominis productionem. Inter hæc autem, nil tamen asserentes quod non sufficienter probamus, Augustino potius consentimus. Nam et secundum philosophos, intelligentiæ et orbes cœlestes semper simul fuerunt cum motu, et Augustinus super Genesim ex textu hæc probat. Hæc Udalricus.
At vero Thomas in prima parte Summæ, quæstione sexagesima prima : Circa hæc, inquit, invenitur fuisse duplex sanctorum Doctorum sententia. Illa tamen probabilior videtur, quod angeli simul cum creatura corporea sunt creati. Angeli namque sunt quædam pars universi. Non enim per se constituunt universum, sed tam ipsi quam creatura corporea in constitutione unius universi conveniunt. Quod apparet in ordine unius creaturæ ad aliam. Ordo quippe rerum ad invicem, bonum est universi : nulla autem pars perfecta est a suo toto separata. Non est ergo probabile, quod Deus, cujus perfecta sunt opera, angelos ante alias creaturas seorsum creaverit :5 quamvis contrarium non sit reputandum erroneum, præcipue propter auctoritatem atque sententiam Gregorii Nazianzeni, cujus est tanta in doctrina christiana auctoritas, ut nullus unquam ejus dictis calumniam inferre præsumpseart. 3. rit, sicut nec B. Athanasii documentis, ut ait Hieronymus. Hæc Thomas ibi.
Porro in Scripto secundi: Creatio (ait) rerum ex voluntate Creatoris dependet, qui tunc et non prius res creare voluit. Quæ quum nobis ex naturali lumine nota non sit, initium creationis rerum ratione investigare non possumus, sed fide tenemus, prout nobis traditum est ab eis quibus divinam voluntatem credimus revelatam. — Sciendum ergo, quod circa rerum inceptionem Sancti convenientes in eo quod fidei est, utpote nihil præter Deum ab æterno fuisse, varia ad minus quantum ad superficiem verborum, inveniuntur dixisse in his quæ de necessitate fidei non sunt, in quibus licuit eis diversimode opinari, sicut et nobis. Plures namque eorum qui Augustinum præcesserunt, sicut Hieronymus, Hilarius, Gregorius Nazianzenus, videntur posuisse angelos ante corporalem creaturam creatos, corporalemque creaturam per species successive distinctam. Augustinus vero corporalem et spiritualem creaturas ponit simul productas, corporalem quoque simul secundum materiam et species, non tamen secundum individua, quæ successione temporum generantur. Posteriores vero, Gregorius, Beda, et alii, concordant cum Augustino in coævitate spiritualis et corporalis creaturæ, cum aliis autem in successione distinctionis corporum per species diversas. Hinc tenetur communiter, quod angelus non est factus ante corporalem creaturam. Hoc quippe probabilius videtur tam ex parte divinæ omnipotentiæ, cujus non est successive operari, quam ad excludendum errorem, ne videantur angeli esse corporalium creatores. Verumtamen alteri sententiæ non est præjudicandum, ut habetur in littera: quoniam istud non est demonstratum, nec fide expressum. Hæc in Scripto. — In Summa etiam contra gentiles, libro secundo, aliquid scribit inde.
Consonat Petrus: Quatuor, inquiens, ponuntur communiter concreata, id est coæquæva, quasi prima quædam principia creaturæ agendæ. Primum exemplar, id est natura angelica, quæ vocatur exemplar inferiorum eo modo quo prima et perfectiora vocantur exemplaria inferiorum sequentium, quæ ad superiorum imitationem producta sunt, prout primo libro ostensum est;6 prima potentia, id est materia prima; primus locus, id est cœlum empyreum; et prima mensura durationis, videlicet tempus. Verumtamen Ambrosius in Hexaemeron loquitur: Angeli et dominationes quamvis aliquando esse cœperunt, erant tamen quando hic mundus factus est. Quod exponitur sicut auctoritates quædam præhabitæ. Hæc Petrus.
Richardus quoque quæstione qua quærit, an ævum creatum sit ante tempus, affirmat: Tempus dupliciter sumitur. Primo communiter, pro quacumque mensura ipsius esse exsistentis in variatione. Secundo proprie, prout est continuatio motus numerata ab anima, qua mediante motu, cujus tempus est passio, id est proprietas propriave mensura, mensurat anima durationes motuum aliorum: quæ continuatio est sicut in subjecto in natura primi mobilis, nobis manifeste noti ex sensibili apparentia siderum ac signorum quæ in ipso consistunt. Itaque primo modo loquendo de tempore, ævum non fuit creatum ante tempus duratione, sed dignitate: quoniam simul facta sunt natura angelica (in qua cointelligitur sua mensura, videlicet ævum), et cœlum empyreum, primumque temporis communiter sumpti instans, atque materia corporalium aliorum. Loquendo autem de tempore secundo modo, ævum præcessit tempus non solum dignitate, sed etiam duratione, secundum opinionem dicentium opera sex dierum facta per intervalla temporum. Hæc Richardus.
Insuper Bonaventura hic scribit: Quatuor fuerunt primo creata, cœlum empyreum, natura angelica, materia, tempus. Cujus duplex ratio assignatur. Una, quoniam in principio debuerunt prima in omni genere creari, in rebus scilicet ac mensuris, et in spiritualibus ac corporalibus, in corporalibus quoque activis et passivis. Quoniam igitur prima inter substantias spirituales est angelus, prima vero inter substantias corporales activas, cœlum empyreum, et prima inter passivas, materia elementorum, et prima inter mensuras, tempus, quia non tantum dicit mensuram durationis, sed etiam egressionis; idcirco hæc quatuor dicuntur primo creata. Secunda, quia substantia spiritualis angelica primum debuit fieri, tanquam caput et minus dependens. Et statim ut facta est, simul habuit distinctionem et ordinem. Ordinem vero exsistentiæ non habuit nisi in aliquo continente: ergo simul factum est cœlum empyreum, corpus supremum, idcirco et capacissimum. Quumque vacuum esse non posset, necesse fuit simul fieri materiam corporalem seu molem. Et quoniam omnis productio in aliqua est mensura, hinc tria ista necessario sequitur tempus.
Præterea, si quis instet, quia nihil potest creari nisi ab infinita virtute, ergo virtus divina se totam exponit in unius creaturæ productione: non igitur potest plura simul creare. Rursus, divina virtus quum sit simplicissima, ad quod se convertit, totaliter se convertit: unum igitur quodcumque creando, totaliter se convertit ad illud efficiendum, nec simul aliud facere valet. — Dicendum, quod non convertit se ad aliquid unum, imo nec ad plura creanda, totaliter, id est secundum extremum posse suum, nec quasi exhariendo suam potentiam, nec sic totaliter quasi nec plura neque majora queat efficere; sed ita totaliter quod non quoad partem omnipotentiæ suæ. Nempe divina potestas dicitur infinita atque omnipotens non solum quoniam potest de non ente facere ens, sed etiam quia non potest tot, quin plura: imo quantum in ipsa est, potest intensive et extensive in infinitum majora et plura. — Hæc Bonaventura.
Consonat Alexander, qui de hac quæstione non scribit specialia præter præhabita.
A Porro Hannibal refert: Quidam dixerunt, quod impossibile fuit angelos ante corporalem creaturam creari, quoniam nequeunt ab invicem esse distincti nisi in diversis locis exsistant; diversitas autem locorum sine corpore nequit intelligi. Sed hoc non videtur, quoniam illa solum de necessitate loco distinguuntur de quorum ratione est situs, utpote quæ dimensive subjacent quantitati. Angeli vero incorporei sunt: idcirco sicut eorum substantia non dependet ab aliquo dimensive, sic nec eorum distinctio. Alii vero, ut Basilius et Gregorius Nazianzenus, multique antiquorum doctorum, dixerunt angelos ante corporalem conditos creaturam: quod utique fuit Deo possibile. Quod quum ex divina dependeat voluntate, improbari efficaciter non valet nisi aliqua auctoritas in Scripturis reperiatur canonicis contra hoc. Quæ quum desit, Augustinus probabiliter persuadet angelos simul cum creatura corporali esse productos. Quem sequuntur omnes moderni Latinorum doctores. Nempe ex angelis et corporalibus creaturis unum constituitur universum, cujus partes principales decuit simul creari ac esse, ut ostenderetur omnes unitate ordinis ad unum aliquid pertinere. Hæc Hannibal.
Ad auctoritates in oppositum introductas breviter respondetur, quod procedunt secundum æstimationem Græcorum doctorum et antiquorum quorumdam Latinorum. Alia vero positio probabilior est. Aliqui tamen volentes quasi concordare positionem utramque ad invicem, responderunt quod loquuntur de prioritate et ordine dignitatis, non durationis aut temporis. Quæ concordatio non est nisi ad aerem, quamvis Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus et alii quidam sic solvant. Non enim procedit secundum mentem Sanctorum illorum, sicut et Thomas fatetur, et ex præhabitis innotescit, ex libro quoque Collationum sanctorum Patrum, ubi abbas Serenus mentis suæ intentionem apertissime pandit, doctores sequens
Græcorum præfatos. Postremo, auctoritates Scripturæ quæ hoc velle videntur, rite de dignitatis prioritate ac ordine exponuntur.
Footnotes
Chapter 59 of 271