Skip to the text

Quæstio 5

Præterea circa hanc distinctionem quidam doctores quasdam movent quæstiones difficiles de motu locoque angelorum, videlicet: an angelis conveniat esse in loco corporeo, et an plures angeli valeant esse in loco eodem; an etiam angelus possit esse in loco punctali, et utrum unus et idem angelus queat simul et semel in pluribus esse locis. Ad quas quæstiones super primum, distinctione tricesima septima, introductæ sunt responsiones Thomæ, Petri, Richardi, Alberti, Udalrici, Ægidii et Durandi: quæ modo non sunt repetendæ, sed aliorum quorumdam responsiones ponendæ sunt modo. Quæstiones quoque de motu angelorum, statim post hæc secundum eosdem determinabuntur.1

Itaque circa quæstiones de locationibus angelorum, loquitur Alexander : Secundum Augustinum libro de Spiritu et anima, solus spiritus increatus, est incircumscriptus ; spiritus vero creati, loco circumscribuntur.

Quæritur ergo, An angeli creati et collocati fuerunt in cœlo empyreo.

Videtur quod non. Primo, quoniam in Isaia angelus apostata fertur dixisse : In cœlum conscendam, supra astra cœli exaltabo solium meum. Ergo infra cœlum et astra cœli creatus est. Et si ipse, ergo et alii, præsertim quum dicatur primus angelorum fuisse. — Secundo, Augustinus super Genesim, tertio libro, ait : Superior pars aeris propter puram tranquillitatem cœlo communi pace conjungitur, et ejus vocabulo nuncupatur : in qua fortasse parte si ante transgressionem suam fuerunt angeli transgressores cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo ; non mirum si post suum peccatum in hanc sunt detrusi caliginem. Unde elicitur, quod angeli in suprema aeris parte transgressi sunt, et inde collapsi : ergo et ibi sunt facti, quia de loco suæ creationis non sunt nisi pro culpa sua ejecti. — Tertio, Damascenus libro secundo loquens de angelis impiis, protestatur : Ex angelicis istis virtutibus, qui terrestri præerat ordini et cui terræ custodia erat commissa, sua electione factus est malus. Non ergo in cœlo empyreo sed in aere est creatus.

In oppositum sunt auctoritates et rationes præhabitæ. Per Ezechielem quoque Dominus huic angelo loquitur : Posui te in monte sancto Dei.

Ad hanc quæstionem respondet Alexander : Angeli universi in cœlo empyreo sunt creati ; nec decuit creaturas illas intellectuales nobilissimas alibi quam in summo cœlo creari. Unde et super illud, Draco iste quem formasti ad illudendum ei, asserit Glossa : Secundum substantiam eum formasti, in qua fuit bonus, et in cœlo empyreo collocatus. — Idcirco, quod angelus ille dixit, In cœlum ascendam, non est intelligendum de ascensu corporeo, sed metaphorice sumpto, ut ascensus ille dicatur rei excelsioris affectus, videlicet immoderatus divinæ æquiparantiæ appetitus, quo voluit esse instar Dei, id est alteri non subesse. — Ad auctoritatem Augustini dicendum, quod loquitur opinative et juxta æstimationem quorumdam philosophorum dicentium, dæmones habere aeria corpora, angelosque similiter : propter quod dæmonibus conveniret aer inferior, angelis vero aer superior. — Ad auctoritatem etiam Damasceni poterit dici, quod præsidentia illa angeli super orbem terrestrem, non exigit localem propinquitatem, quum et angeli sancti in cœlo empyreo exsistentes præsint hominibus. Hæc Alexander.

Qui in alia quæstione testatur : Angelus habet esse in loco corporali, non quantum ad illam loci proprietatem quæ est salvare locatum, quum angelus sine hujusmodi loco potuerit fieri, et extra ipsum possit subsistere et salvari ; sed quoad illam quæ est continere locatum ac definire. Attamen valde dubitabile est quomodo hoc sit possibile : quoniam in corporibus cernimus, quod corpora contenta, sunt possibilia seu potentialia respectu continentium, et per continentiam terminantur. Propter quod corpus continens est superius : ut quum aqua continet terram, aerque aquam. Ponimus quoque corpora continentia in quantum hujusmodi, esse ut species respectu contentorum inferiorum : sicque in corporalibus semper ponimus aliquam formalem naturam in continente, secundum quam natum est continere. Nec videtur possibile reperire in corpore talem naturam respectu spiritualium substantiarum quæ dicuntur esse in ipso, nec ex parte substantiarum illarum aliquam potentialem aut materialem naturam qua valeat a corpore contineri. Hinc valde dubitabile est quomodo angelus possit contineri a corpore. Ideo advertendum, quod aliter corpus et aliter spiritus continetur a corpore. Aliqua namque proprietas est in corpore superiori secundum quam natum est angelum continere. Non tamen dicimus, quod sit proprietas corporalis ex corporis parte proveniens, sed divinitus data. Conformiter est aliqua proprietas angeli qua natus est contineri. Et hoc dicimus sine præjudicio sententiæ melioris: non enim invenimus hoc plane determinatum in Scripturis, nec a Sanctis, nec ab expositoribus Scripturarum.

Ad quod clarius planandum, adverte quod Deus ex sua natura habet duo, videlicet, quod omnia continet, et quod est ubique. Quæ duo communicat creaturæ prout illa capere potest. Rationem ergo continendi communicat creaturæ. Sed creatura spiritualis quæ est angelica, eam nequivit suscipere, quoniam angeli ad invicem sunt distincti secundum suas naturas, nec ita unus ordinatur ad alium sicut ex parte corporum est. Similiter dicimus ex parte animarum. Congruit ergo creaturæ corporali, tamen prout possibile est, ut quod in Deo est indivisibiliter, in ea sit secundum divisionem. Unde potentia ista in Deo est infinita, in creatura vero corporali finita. Nempe ut ait Philosophus, omnis virtus unita magis est infinita quam virtus multiplicata. Et præcipue congruit illi corporeæ creaturæ quæ est composita in universo: et hoc est ipsum universum, quod unum est, et ex se habet virtutem continendi tam corpora quam spiritus. Quod præcipue communicatur creaturæ quæ exsistit nobilior, utpote cœlo; et aliis magis et minus, secundum majorem et minorem gradum nobilitatis eorum. Sicque nobis videtur dicendum, quod in creatura corporali est proprietas divinitus data qua potest spiritus continere: quam non habet ex ea parte qua corpus est. — Denique Deus non solum habet virtutem omnia continendi, sed etiam habet esse ubique, et hoc communicat creaturæ secundum quod creaturæ possibile est. Sed esse ubique nulli potest competere creaturæ, sed solummodo esse hic, prout in libro de Spiritu Sancto scribit Ambrosius, quod unaquæque creatura finibus atque limitibus certis est definita. Et ita spiritus angelicus habet ad minus ex parte sua, quod loco debeat definiri, et quod ita sit hic, quod non alibi: sicque hæc duo conferunt ei quod sit in loco. Posset nihilo minus dici, quod angelus non dicitur esse in loco nisi quia præsens est loco: et sic non oportet esse aliquam dependentiam ejus ad locum corporalem aut ad aliquod corpus. — Hæc Alexander.

Insuper ad quæstionem qua quæritur, an angelus possit esse ubique simul et semel, respondet quod non. Arguit tamen quod imo. Primo, quoniam anima rationalis est tota in toto et tota in qualibet corporis sui parte. Quumque angelus aliquis motor sit cœli, videtur esse in qualibet cœli parte; et quia per cœlum immutat et agit in inferiora, puta in elementa et mixta, videtur quod sit in omnibus istis: quoniam ubi operatur, ibi est, secundum Damascenum. Dicendum, quod quamvis moveat cœlum, non tamen est per totum cœlum. Non enim unitur ei sicut forma materiæ, neque sicut perfectio suo subjecto, sed ut motor moto aut mobili. Motor autem indivisibilis potest movere divisibile mobile etiam per essentiam separatum ab illo; et si esset in aliqua parte mobilis ut in loco, posset inde ceteras partes movere, quemadmodum nauta sedens in parte navis. — Si rursus objicias, quod angelus indifferenter se habet ad omnem locum, nec plus est in uno quam in alio: ergo si est in uno, pari ratione est in quolibet alio, et ita ubique. Dicendum, quod angelus ita indifferenter se habet ad omnem locum, quod ex sua natura non determinatur ei aliquis locus, ut sursum aut deorsum; tamen quum nunc hic est aut operatur, præsens est huic loco, et continetur ab eo ita quod non ab alio: et hoc ideo, quoniam determinatæ virtutis est, ad differentiam Dei, cujus virtus est infinita.

Præterea si quæratur, an angelus simul possit esse in pluribus locis; apparet quod imo: quoniam ubi operatur, ibi est. Si ergo mittatur ad subvertendam aliquam civitatem, sicut dum missi sunt duo angeli ad Sodomam subvertendam, oportet quod sit in tota civitate, aut in aliqua ejus parte.2 Si in tota, ergo in pluribus locis. Si in parte, non simul everteret totam, sed partem post partem: nisi destructio unius partis dependeat ex destructione alterius, sicut motus totius navis ex motu incipiente in una parte. — Respondemus, quod angelus non est nisi in uno loco impartibili, secundum quod ipsum ponimus in loco ratione suæ limitatæ ac finitæ essentiæ. Nihilo minus potest movere corpus grande, et esse tantum in unica ejus parte: attamen virtus et operatio ejus extendent se ad quamlibet partem illius, diceturque præsens cuilibet parti per suæ operationis influxum. Sicque intelligi potest quod loquitur Damascenus, quod ibi est ubi operatur: non quod oporteat eum essentialiter esse ubicumque seu in quacumque parte operatur, sed solum per effectum suæ operationis, secundum quod sua virtus se potest extendere. Nam et corpora quædam movent alia corpora se essentialiter distantia et distincta, sicut adamas movet ferrum: et multo plus potest hoc in angelicis esse spiritibus. Unde secundum hoc dicimus, quod angelus per essentiam non est nisi in uno loco etiam impartibili. — Hæc Alexander.

In cujus verbis hoc potissime videtur inepte sonare, quod dicit angelum secundum suam essentiam non esse nisi in uno loco impartibili, seu in loco punctali; ut constat ex dictis in primo, distinctione tricesima septima.3 — Amplius, contra id quod ait de virtute continendi spirituales substantias, objici posset: quia aut virtus illa est naturalis, aut supernaturalis. Si supernaturalis, non conveniret ordini rerum primordialiter instituto, in quo, secundum Augustinum, non quæritur quid Deus potuerit, sed quid rerum naturis convenit. Si naturalis, non transcenderet corporalem cœli naturam: quumque quod in alio recipitur, in ipso recipiatur secundum naturam ipsius, sequitur quod virtus illa in cœlo recepta, sit secundum naturalem corporis cœlestis conditionem, et esset virtus in corpore. — Præterea advertendum, quod illi qui dixerunt primum angelum apostatam fuisse de infimo choro et terrestri orbi prælatum, etiam fatebantur eum creatum in cœlo aerio. Et hujus opinionis fuit Damascenus, ut Thomas tam in Scripto quam in Summa testatur: quanquam aliqui aliter Damasceni verba exponant, ut infra patebit.

De prima quæstionum istarum, videlicet, qualiter angelis competat esse in loco corporeo, scribit Bonaventura: Locus triplicem comparationem habet ad locatum. Primo namque comparatur ad locatum in ratione continentis; secundo, in ratione mensurantis; tertio, in ratione conservantis. Continet enim ut vas, mensurat ut quantitas, conservat ut natura. Secundum hanc triplicem habitudinem, substantiæ finitæ corporales et corruptibiles sunt in loco: nam quia finitæ seu limitatæ sunt, in loco continentur; et quia sunt corporales, sunt in loco mensurante; quoniam corruptibiles, sunt in loco conservante. Porro secundum primas duas comparationes, sunt in loco substantiæ finitæ et corporales, sed incorruptibiles, ut corpora cœlestia. Secundum primam vero, sunt in loco substantiæ finitæ spirituales et incorruptibiles, ut angeli: qui tamen habent locum spiritualem conservantem, videlicet Dei virtutem; locum quoque commensurantem seu circumscribentem, propriæ essentiæ ac virtutis limitationem seu clausionem; locum vero habent continentem, non tantum spiritualem, sed etiam corporalem.

Ratio autem cur angeli continentur in loco sive aliquo ambiente, est ordinatio partium universi. Si enim non haberent aliquod continens, non esset eorum exsistentia ordinata ad invicem, nec haberet ordinem unus ad alium: quod non condecet universum, nec summum opificem. — Ratio quoque quare continentur loco corporeo, duplex est. Una, ipsa limitatio spiritus creati. Nempe quum spiritus increatus, qui Deus est, habeat in se simplicitatem, per quam est intra omnia, atque immensitatem, per quam continet omnia et est extra omnia; communicat illas proprietates creaturæ quatenus nata est recipere. Sicque simplicitatem communicat spiritui. Sed spiritus non potest recipere virtutem continentem: quum enim simplicitas ejus finita sit, est hic et nunc; et quia non habet partem et partem, ideo secundum se totum est hic et nunc, nec potest universalem habere rerum capacitatem. Corpus vero quia compositum et innumerabiles habet partes, non potuit participare simplicitatem; sed propter partium extensionem potuit accipere capacitatem. Hinc Deus fecit unum nobilissimum corpus, quod natum est cuncta ambire, et extra quod nihil est: quod est cœlum empyreum. Ideo necesse est angelum esse intra ipsum. Alia ratio est, quia in solo corpore est distinctio secundum hic et ibi. Quum etenim ceteræ creaturæ habeant ordinem in mundo, distinctionem et positionem habent secundum gradus perfectionum, ita quod una est hic, alia ibi; una sursum, alia deorsum: quumque in solo corpore exsistat possibilis distinctio secundum hic et ibi, hinc inter creaturas soli corpori debuit dari universalis potentia locandi respectu visibilium et invisibilium, ut sic universum esset unum, in cunctis suis partibus ordinatum. — Hæc Bonaventura de isto quæsito.

Insuper de hoc, an unus angelus simul et semel sit in pluribus locis, an solum in uno, scribit: Quum angelus habeat esse individuatum, habet esse hic et nunc; quia vero habet esse limitatum et limitatam virtutem, habet esse in hoc uno seu in uno loco tantum: quumque tam individuatio quam limitatio inseparabiliter insint angelo, oportet eum simul et semel esse tantum in uno loco. — Quod autem in libro de Civitate Dei asserit Augustinus, Angelus ibi est ubi vult: non est intelligendum, quod in eodem nunc sit ubicumque vult esse, sed quod velle ejus est efficax ad essendum ubi vult absque temporis mora notabili, imo ad nutum est ubi vult, quia non vult nisi quod congruit ei. — Sciendum quoque, quod operari alicubi contingit dupliciter, scilicet mediate et immediate: sicut anima immediate operatur in manu; mediate in navi per manum movendo temonem, nam movendo temonem, movet totam navem. Nec oportet ut sit in tota navi, sed ubi operatur primo et immediate. Sic intelligendum est quod angelus est ubi operatur.

Præterea si quæratur, an angelus sit in loco punctali; dicendum, quod circa hoc fuit triplex opinio. Una, quod quamvis angelus sit in loco corporali, non tamen corporaliter, sed spiritualiter solum: quoniam non est in loco situiter, ideo nec secundum totum, neque secundum partem, nec secundum impartibile: quoniam nulla omnino est commensuratio angeli ad locum. Sed ista positio non videtur intelligibilis esse, quod scilicet aliquid sit in loco definitive et quod contineatur in eo, nec tamen primo et immediate sit in toto vel in parte aut in impartibili loci. Quidquid etenim est in aliquo toto, est in illo aut ratione totius, aut ratione alicujus partis ipsius. — Ideo alia est opinio, quod angelus est in loco impartibili seu punctali: quoniam angelus habet materiam a corporalium materia differentem, videlicet inextensam et simplicem instar puncti, ita quod angelus habet simplicitatem proportionabilem puncto. Sed hæc positio falsa est, nec intelligibilis. Quidquid enim sit de materia, quia de hoc infra dicetur, verum est quod omnis locus corporalis est partibilis: ideo sicut est oppositio in adjecto, dicere corpus impartibile seu punctale, ita et dicere locum punctalem. Et rursus, quum punctus non sit locus, ponere angelum in puncto, est eum ponere non esse in loco.

Est ergo positio tertia, quod quum angelus contineatur loco corporali, est in loco partibili tanquam in loco primo: et quia non potest extendi in eo, necesse est quod sit in toto ita quod totus in toto suo loco, et totus in qualibet ejus parte. Et in hoc simplicitas angeli quodammodo similis est simplicitati divinæ; sed deficit, quoniam angelus ita est in uno loco, Deus autem ubique.

Verum his objici potest primo, quoniam Damascenus affirmat: Angelus est in loco non figurabiliter, sed intelligibiliter. Quum ergo nihil ipsius loci sit infigurabile et intelligibile nisi punctus, videtur quod angelus sit in puncto. — Secundo, quum sit proportio loci ad locatum, videtur quod angelo magis conveniat esse in puncto, quum tam angelus quam punctus sit simplex. — Tertio, ponamus angelum esse in loco in quo minori non possit esse: quæritur, an locus ille sit divisibilis, an non. Si divisibilis, ergo quum angelus simplex sit, potest esse in loco minori; et si esse non valeat in minori, apparet quod ille sit indivisibilis: nil autem indivisibile est in loco nisi punctus.

Dicendum ad primum, quod angelus dicitur esse in loco corporali infigurabiliter (id est non commensurative) et intelligibiliter, quia hoc solum capit intellectus, quod simplex substantia sit tota in partibus et tota in toto. — Ad secundum, quod non oportet ut sit proportio secundum speciales et proprias conditiones angeli et loci, quoniam angelus non est proprie in loco. Est tamen ibi proportio quantum ad finitionem et limitationem, per quæ duo angelus definitur et est in loco: quemadmodum enim angelus habet substantiam et virtutem finitam, sic locus ejus est arctatus ac limitatus. — Ad tertium, quod in hoc differt exsistentia angeli in loco et exsistentia animæ in corpore suo, quod anima quum sit perfectio corporis nati vivificari vita rationali, quod est in determinata corporis quantitate; ideo potest esse in corpore ita parvo ut esse nequeat in minori: quoniam corpus minus non esset organizabile et vivificabile. Angelus vero quum non sit formalis atque intrinseca perfectio loci, et simplex consistat, quia in qualibet parte loci est totus; ideo quantumcumque parvus sit locus, salvatur in eo, nec potest esse locus tam parvus, quin esse valeat in minori. Ideo non est dare locum in quo minori esse non possit. Verumtamen est dare locum in quo majori esse non queat, sicut est dare corpus et locum in quo majori esse nequeat anima: quia hoc venit ex limitatione substantiæ angeli ac suæ virtutis.

Amplius, ad quæstionem hanc, utrum plures angeli simul esse possint in loco eodem, primo respondet: Dixerunt quidam quod sic, propter angelorum simplicitatem, et quoniam locum ratione suæ spiritualitatis non replent. Unde nec minuunt ejus capacitatem, quemadmodum nec similitudines rerum in medio, nec species in anima: quæ in eodem sunt et secundum idem, nec tamen similitudo ponitur in similitudine, nec species in specie, nec lumen in lumine: ita dicunt de angelis pluribus in loco eodem. — Alii dicunt, quod quamvis angelus spiritualiter sit in loco, plures tamen simul in eodem nequeunt esse, repugnante habitudine distinctionis quæ est loci ad angelum. Quemadmodum enim duæ species albedinis in eadem anima esse non valent, non ob hoc quod repugnet repletio, sed quia repugnat ipsius animæ informatio, quoniam anima informata una albedinis specie, non potest denuo consimili specie informari; sic locus definiens aliquid, non potest aliud quod eodem modo in loco est, definire. Unde sicut unum corpus nequit duabus perfici animabus, sic nec locus unus primus potest duobus deputari spiritibus. — Verum hanc quæstionem melius possumus terminare, si pensemus cur angelus ponatur esse in loco corporeo. Hoc quippe non est propter indigentiam angeli, nec propter indigentiam loci, sed propter ordinem universi, ut patuit. Quoniam igitur angelus locum non occupat, indigentiam loci corporalis non terminat, nec simpliciter nec in parte : ideo quantum est de spirituali natura sui ac loci, nil prohiberet plures spiritus esse simul, sicut plures species in anima. Sed quoniam ordo universi sic tolleretur per omnimodam indistantiam, sicut et per infinitam distantiam : hinc sicut non patitur ordo universi ut unus angelus infinite distet ab alio, sed requirit ut omnes intra unam cœli circumferentiam continentur; ita non patitur ut unus angelus in eodem loco primo sit simul cum alio angelo. — Hæc Bonaventura.

Præterea de his scribit Henricus Quodlibeto secundo, quæstione nona : Loquendo de esse in loco proprie, prout locus ambiendo circumscribit superficie sua locatum, ut Damascenus libro primo Sententiarum suarum describit locum, angelus simplex non est in loco. Sed quæritur, an angelus sit in loco, extendendo nomen loci ad omnem situm, ut illud dicatur esse in loco, quod aliquem sibi determinat situm per præsentiam suam alicubi. Quod (ut credo) Damascenus intellexit, quum ait : Est autem intelligibilis locus ubi intelligitur, et est intellectualis et incorporea natura ubi nimirum est et operatur; et non corporaliter sed intelligibiliter continentur : non enim habet figuram, ut corporaliter comprehendatur. Dicitur autem esse in loco, quoniam adest et intelligibiliter circumscribitur ubi et operatur : non enim potest simul in diversis locis operari. Velocitate autem naturæ, et quia prompte ac cito pertransit, operatur in locis diversis. Denique libro secundo testatur : Circumscriptibiles sunt angeli. Quum enim sunt in cœlo, non sunt in terra; et quum ad terram mittuntur, non manent in cœlo. Intellectus vero exsistentes, non sunt corporaliter circumscripti; sed intelligibiliter operantur et adsunt ubicumque missi fuerint : et quia non possunt secundum idem tempus hic et ibi esse et operari, ita confestim ubique inveniuntur ubicumque divinus jusserit nutus, velocitate naturæ.

A Quocirca sciendum, quod sicut duplex est locus, videlicet naturalis et mathematicus, sic duplex est situs. Naturalis situs vocatur, ad quem habet se res per dependentiam naturalem, ita ut naturale sit ei esse in illo, et violentum ac extra naturam, alibi esse. Situs vero mathematicus est applicatio rei ad aliquod ubi determinatum, vel supra vel infra, sive in oriente sive in occidente, absque naturali dependentia et determinatione plus ad unum quam ad aliud, ita tamen quod necesse est rei ex sua natura esse in aliquo illorum : quemadmodum si punctus separatus esset a continuo, necessario esset hic aut alibi, et vel superius aut inferius; et dum esset hic, nullatenus alibi esset. Primo modo angelus non est in loco nec in situ, quum secundum suam essentiam nec a loco corporeo neque a situ locum illum sequente dependeat, nec substantia angeli secundum se est sibi ratio exsistendi in loco. Unde non restat dubitatio nisi an angelus sit in loco aut situ mathematico. Et circa hoc nihil agendum est nisi ut consideretur natura angeli, qualiter sit determinata aut limitata, ut ex hoc videatur, an limitatio suæ naturæ requirat situm, an non.

Primo igitur advertendum qualis sit simplicitas angeli in sua natura. Quumque duplex sit compositio rei, una in se ex aliis, alia cum alio; determinatio autem rei ad situm importat compositionem seu unionem ejus cum alio, quamvis nullam haberet compositionem ex aliis : illud ergo quod cum hoc quod non est compositionem ex aliis, non requirit compositionem cum alio, majoris est simplicitatis quam quod requirit compositionem cum alio. Et penes hoc differunt secundum majorem et minorem simplicitatem principia quantitatis, quæ sunt punctus et unitas. Unitas namque simplicior puncto est, quia non dicit nec requirit positionem in quantitate ut punctus. Porro angelus in sua natura simplicitatem habet non instar puncti, sed unitatis, quoniam a natura mamagnitudinis est omnino abstractus. Omnino ergo impossibile est ut angelus secundum substantiam suam sit in loco aut situ, ita ut sua essentia ei sit ratio exsistendi in hoc aut illo situ seu loco determinate : imo adhuc omnino impossibile est ut necesse sit ipsum esse in aliquo situ aut loco ad modum puncti. Unde dicit Avicenna tertio Metaphysicæ suæ : Natura quæ est aliquid aliud præter hoc quod non dividitur, si illa natura est situs aut quod convenit situi, hoc est punctus; vel si natura illa non est situs nec quod convenit situi, erit sicut intelligentia et anima. Qui ergo nequeunt angelum intelligere secundum rationem substantiæ suæ ut unitatem absque ratione puncti, sunt illi de quibus loquitur Commentator super secundum Metaphysicæ, quod virtus imaginativa dominatur in eis super virtutem intellectivam. Qui (ut dicit) non credunt demonstrationibus nisi eas imaginatio comitetur : non enim credere possunt nec plenum nec vacuum nec tempus esse extra mundum, nec credere queunt hic esse incorporea neque in loco neque in tempore. Primum credere nequeunt, quia imaginatio eorum non stat citra infinita : ideo mathematice imaginantur, et quod est extra cœlum, eis infinitum videtur. Secundum non possunt credere, quia imaginationem non valet transcendere intellectus ipsorum. Hinc tales sunt melancholici; fiuntque optimi mathematici, sed pessimi metaphysici. Et fiunt naturales inepti, quoniam sub finito non possunt intelligentiam suam concludere : omnium quippe natura constantium, est terminus et ratio magnitudinis et augmenti, ut secundo de Anima dicitur.

At vero in angelo præter essentiam suam sunt ejus potentiæ, intellectus videlicet et voluntas, quæ considerari possunt in ipso dupliciter : primo, ut sunt in actu circa corporalia; secundo, ut sunt in habitu seu in actu circa incorporalia. Primo modo indubitanter verum est substantiam angeli esse in situ et loco : quod tamen nihil determinationis ponit in ejus essentia vel natura. Nam et hoc modo Deus habet esse in loco et dicitur esse in loco, dicente Damasceno : Dicitur Deus esse in loco, et dicitur locus Dei ubi manifesta fit operatio ejus. Secundo modo non est angelus in loco aut situ ratione suæ potentiæ aut operationis magis quam ratione suæ essentiæ, quoniam non est minoris abstractionis a quantitate situali sua potentia quam essentia, etc. — Hæc Henricus.

Sed quia hæc ejus determinatio videbatur incidere articulum Parisiis a domino Stephano præsule condemnatum, quo dicitur, Substantiam intellectualem separatam (videlicet angelum aut intelligentiam) non esse in loco nisi per operationem suam, error; et rursus, Quod substantiæ separatæ sunt alicubi per operationem, et quod non possunt moveri ab extremo in extremum nec in medium, nisi quia possunt velle operari aut in medio aut in extremis, error, si intelligatur sine operatione substantiam illam non esse in loco nec transire de loco ad locum : hinc Doctor iste solennis subjungit : Ne incauta locutio simplices protrahat in errorem, pontificalis sententia districte talia dici seu fieri prohibet, talesque artículos totaliter damnat, excommunicans omnes qui dictos errores aut aliquem eorumdem dogmatizaverint aut defendere præsumpserint.4 Dico ergo secundum jam propositam determinationem pontificalem, angelum sine operatione esse in loco. Sed tamen eadem pontificalis sententia dicit, quod verum est, quod substantiæ separatæ nusquam sunt, si intelligatur quod substantia sit ratio exsistendi in loco : et hoc ideo, quia substantia ipsa non est ratio essendi substantiam angeli in loco, etsi sit in loco. In hoc namque concordabant omnes magistri in theologia super hoc congregati, quorum ego eram unus. Consimili quoque ratione verum est, quod si angelus per suam potentiam, utpote per intellectum ac voluntatem, non applicat suam virtu- tem ad locum operando circa ipsum, quod potentia ejus non est ratio exsistendi ipsum in loco, nisi forsan potentia ejus sit minoris abstractionis quam sua essentia: quod si ita est, ego in hoc intelligendo deficio, sicut in aliis multis. Ergo si potentia angeli non sit forsitan ratio exsistendi ipsum in loco (quod ad præsens non determino, neque sustineo, nec defendo), oportet quærere aliquid aliud quod sit ratio exsistendi angelum ipsum in loco. In quo alios mallem audire, quam aliquid dicere; estque tutius mihi in proposito profiteri me ignorare quid dicam, quam aliquid de meo indiscrete ingerere. Quid enim illud sit nescio, nisi forte dicamus substantiam angeli sine operatione esse in loco, scilicet per passionem quam in se recipit a corporalibus rebus quæ sunt in loco, ut dæmones ab igne infernali, propter quod sunt in inferno, ubi ignis ille est. Sed istud, ut credo, nihil ad quæstionem. Æqualis enim error forte judicabitur, substantiam non esse in loco sine passione, sicut sine operatione: ita quod intentio episcopi sit, substantiam angeli esse in loco, quamvis circa corpus locale nil operetur, neque ab ipso quid patiatur; si tamen possibile sit quod nihil operetur.

Non restat ergo nisi limitatio naturæ angelicæ, vel forte quid aliud, maxime tamen limitatio, ut ex hoc quod limitata est natura angeli, oporteat quod ipse sit alicubi in universo corporali, non nusquam nec ubique, quamvis non determinate hic aut ibi. Verumtamen quid sit illud per quod angelus ita sit in loco, et quid sit in eo ratione cujus sit in loco, sive sit ipsa naturæ limitatio, sive aliud, revera ignoro. Attamen bene credere possum, quod sit ipsa suæ naturæ limitatio, quamvis non intelligam, quatenus credendo intelligere valeam, quum scriptum sit: Nisi credideritis, non intelligetis. Verumtamen scio duplicem esse creaturæ limitationem: unam in sua essentia et natura, qua in sua perfectione et specie est finita et terminis certis contenta; aliam quæ est

Is. vii, 9, juxta LXX. ad situm, qua ita finita est, ut necesse sit eam esse alicubi, non nusquam nec ubique: quæ limitatio pertinet ad prædicamentum ubi, et certum est eam esse per substantiam in qualibet creatura sub quantitate extensam, vel sub ratione puncti intellectam. Porro, quod omnis creatura differat a Deo per primam limitationem, clare conspicio; quomodo autem necesse sit omnem creaturam distare atque differre a Deo per limitationem secundam, et an limitatio prima sit causa secundæ istius, ignoro, nec de hoc aliquid doceo aut affirmo. Hæcque induxi ut rei difficultatem insinuarem, et aliquem ad ejus declarationem sic provocarem. Et secundum jam dicta, dico quod angelus secundum substantiam suam habet esse in loco: et hujus ratio potest esse, vel operatio ejus, vel limitatio sua, aut aliquid aliud. Unde quum operatur in loco quanto ac per hoc divisibili, verum est quod est in loco per suæ quantitatem virtutis. Nihilo minus tamen quum est in loco non operando, bene potest esse in loco secundum substantiam suam per aliud quod illius est ratio, licet non in divisibili et quanto, sed in simplici et indivisibili, et forte etiam in quanto ac divisibili: quomodo tamen, et in quanto loco, puta, pedali aut bipedali, majori vel minori, in simplici vel divisibili, ut verum fatear, nescio. — Hæc Henricus.

Cujus responsio prima usque ad id quod tactum est de articulo Parisiis condemnato, satis concordat responsioni Thomæ supra primum, distinctione tricesima septima, inductæ. Et multi doctores Parisienses antiqui senserunt hoc, quemadmodum et Albertus, ut patuit supra primum, præsertim illi qui dominum Stephanum præcesserunt. Richardus vero, Petrus et alii multi consentiunt Stephano, quemadmodum et Henricus in ultima ista responsione. Nihilo minus quidam posteriores, præsertim non Parisienses, primæ responsioni adhærent, et de excommunicatione illa a Stephano facta non curant, dicentes quod tom. XX, p. 450 C' et s. ibid. p. 456 D' et s. excommunicatio episcopi non protenditur extra provinciam ejus. — Postremo hoc in verbis Henrici videtur magis obscurum, quod ait, determinationem angeli per suam operationem seu virtutem extentam ad operationem circa corporalia, non ponere aliquam determinationem in ejus natura, quia et hoc modo Deus in loco est.5 Si enim hoc ait sentiendo quod ex illa determinatione per operationem non sequatur realis ac personalis præsentia angeli ubi immediate et per se operatur, non videretur posse salvari, et Damasceno opponeretur.

Adhuc autem de hac ipsa materia tractat Guillelmus libro de Universo: Si quis (inquiens) dicat, Quid ad spirituales substantias de loco vel habitatione corporali? Quemadmodum enim nihil ad corpora de habitatione vel domo spirituali, sic nihil ad spirituales substantias de loco habitatione corporali. Possetne, inquiunt, grammatica esse in bursa tua? Quanto minus substantiæ spirituales in locis corporeis? Quæro ab his, qualiter intelligant Deum habitare in templis: quod utique omnis secta et natio tenet. Necessarium ergo eis est ubi spirituale ab ubi corporali scire distinguere. — Dico ergo, quod ubi spirituale, solum ac proprie conveniens spiritualibus substantiis, multipliciter differt ab ubi corporali, quod solum ac proprie corporalibus substantiis congruit. Prima et principalis differentia, est circumdatio seu continentia qua corpus circumdatur seu continetur ab interiori superficie corporis illud ambientis. Secunda est repletio concavitatis istius, hoc est interioris superficiei jam dictæ: ob quam repletionem nec corpus aliud nec partes corporis alterius secum compatitur in eadem concavitate seu loco. Tertia est adæquatio loci et locati, non solum superficiei ipsius locati, sed etiam concavitatis quam replet corpus locati. Quarta est situs seu positio ac ordinatio partium locati, per quam assignantur ibi sursum et deorsum, ante et post, longum quoque et latum atque profundum, principium et finis ac medium. Econtrario autem se habet in ubi spirituali. Spirituales quippe substantiæ magis circumdant et continent id in quo esse dicuntur, quam circumdentur et continantur ab ipso: quod de incircumscriptibili Deo est planum. Propter quod unus philosophorum Italiæ dixit in libro quem scripsit de Natura Deitatis: Deus omnia intra se continet et enutrit quasi partes suas, id est, ac si essent partes ac viscera ejus, quoniam omnibus providet. Sic et animam dixerunt corpus suum continere et quasi circumdare, et corpus potius esse in anima quam econtra. Hinc quidam dixit philosophorum: Anima est corpus circumdando illuminans, et illuminando circumdans. Sicque in hoc cum Creatore aliqualiter similitudinem habet, quoniam ille totum universum circumdat, continet, ac multiplici influxu illuminat. Sic et de ceteris differentiis facile est videre, quia contraria earum comitantur ubi spirituale.

Præterea si quæratur, quantam partem cœli empyrei unusquisque occupet angelorum; respondendum videtur juxta ea quæ dixi de limitatione et definitione virtutum hujuscemodi substantiarum. Verisimile etenim est, quod qui majoris gloriæ nunc sunt aut tunc erunt, majores seu sublimiores nobilioresque partes cœli ilius obtineant: quanquam verum sit, quod etiam in partibus æqualibus dissimilis seu inæqualis gloriæ angeli valeant collocari, quemadmodum et in corporibus humanis æqualibus sæpe sunt animæ in sapientia ac virtutibus plurimum inæquales. Ceterum sicut nullum corpus ex sua natura tam aptum est perfici præsentia, habitatione atque virtutibus animæ rationalis, ut corpus humanum; sic nullum cœlum tam idoneum est inhabitari ab angelis sanctis, et eorum resplendere ac decorari fulgoribus, ut cœlum empyreum. — Hæc Guillelmus.

At vero Scotus hic scribit: Dicunt quidam, quod angelus est in loco per operationem præcise. Quibus objicitur, quod

Cf. p. 169 B'. hoc sit articulus condemnatus. Et si dicant, quod excommunicatio non transit diœcesim, objicitur quia si est damnatus articulus tanquam hæreticus, damnatus est non solum auctoritate episcopi Parisiensis, sed etiam Papæ, extra de Hæreticis, capitulo Ad abolendam, (et in can. de reversis ultro, c. Montanus*, ubi dicitur, quod omnes hæreses quas hæretici eorumque discipuli docuerunt vel scripserunt, non solum repudiatas, verum etiam ab omni Ecclesia Romana eliminatas, atque cum suis auctoribus et auctorum sequacibus sub anathematis indissolubili vinculo in æternum confitemur esse damnatas*). Vel saltem sententia est suspecta, quia in aliqua universitate articulus solenniter est damnatus. — Alii non volentes uti verbo suspecto, videlicet angelum esse in loco per operationem, dicunt eum esse in loco per applicationem sui ad locum. Verum hi sub alio vocabulo idem occulte insinuare videntur. Non enim videtur applicatio aliquid posse intelligi nisi actus primus aut actus secundus : non actus primus, videlicet esse, ut patet; nec secundus, quoniam ille est operatio, et non immanens, ut intellectio aut volitio, quia operatio immanens abstrahit a loco sicut et esse : ergo applicatio est operatio transiens in corpus, sicque angelus erit in loco per operationem ejus circa corpus in loco.

Contra istud arguitur, quia sic dicens contradicit sibi ipsi : quia in quæstione, an Deus sit ubique, probat quod imo, quia secundum Philosophum septimo Physicorum, movens est simul cum moto; Deus autem est primum efficiens, et ideo potens movere omne mobile : ex quo concludit, quod sit præsens omnibus et ubique. Quæro quid intendit per hoc concludere. Aut esse præsentem, hoc est moventem : et sic est petitio principii, quum idem sint præmissa et conclusio; et nihil ad propositum, quia ibi intendit probare Dei immensitatem secundum quam præsens est omnibus. Aut intendit probare illam præsentiam quæ competit Deo in quantum est immensus : et tunc ex operatione alicubi, secundum ipsum, sequitur præsentia Dei quæ pertinet ad immensitatem divinam, quæ est ipsius Dei in quantum est Deus, ita quod naturaliter prius est Deus præsens in quantum immensus, quam in quantum est operans. Et tamen hoc concluditur ex hoc quod per operationem est præsens, sicut ex posteriori. Ergo a simili in proposito, angelus prius naturaliter præsens est alicui per essentiam quam per operationem.

Itaque dico, quod angelus non est de necessitate in loco in actu seu actualiter : quoniam posset esse, creatura corporali non exsistente. Nec est in loco determinato æquali, nec est in loco per commensurationem : quantum enim simplici et immateriali non est æquale nec commensurabile. — Sed quæstio est, an angelus sit in loco determinato. Et ad hoc pertinet quæstio ista, an possit esse in loco quantumcumque magno. Et tenetur communiter quod non, quoniam hoc est proprium Deo. Ex quo apparet quod non possit esse in loco quantumlibet parvo. De isto igitur articulo videtur tenendum, quod angelus habet locum determinatum, tamen indeterminate, hoc modo quod aliquis locus est quo majorem non posset habere, et aliquis locus quo non posset habere minorem, loquendo de loco continuo, quamvis forsan posset esse in puncto. Et de hoc, an possit esse in puncto vel non, non videtur ratio necessaria ad unam partem aut alteram : quoniam licet sit indivisibilis, non tamen habet indivisibilitatem limitatam ad situm ut punctus, et ideo non oportet eum esse in puncto sicut in loco. Nec forsitan sibi repugnat, quia nullum inconveniens inde sequi videtur. Nam si ex hoc inferatur, quod non posset se movere localiter nisi spatium esset ex punctis, non sequitur : posset namque se immediate transferre de puncto in continuum, cujus punctus est terminus. — Utrum vero angelus determinatum locum requirat et determinate, utpote quod habens Vide Decr. part. 1, dist. 15, can. 3, § Hæc et omnia.

Hæc non sunt Scoti. certam et limitatam quantitatem virtutis, si præsens est loco, de necessitate præsens est tanto loco, quemadmodum corpus requirit locum sibi æqualem, anima quoque rationalis necessario est in totius sui corporis loco, nec in ejus est potestate esse in loco majori aut minori: istud itaque de angelo dubium est, nec una pars nec altera videtur necessario posse probari. Quod enim inconveniens est, si quantitas suæ virtutis per quam præsens est alicui loco, sit naturalis ratio essendi in tanto loco suo modo, quemadmodum quantitas corporis est naturalis ratio essendi in tanto loco modo suo? Vel si ponatur, quod quantitas virtutis ipsorum habeat locum adæquatum quo majorem non possit habere, quum tamen ipsa subsit angeli voluntati, ut possit non semper habere hunc locum, sed majorem vel minorem, non sequitur inconveniens. — Et quamvis angelus potest esse sine loco corporeo corporalique creatura, attamen in angelo est passiva potentia, qua posset esse in loco. Quæ potentia vel fundatur immediate in ejus substantia qua posset esse in loco, vel in ipsa ut est limitata natura actu exstensens, vel in aliquo quod sit extrinsecum angelo, quidquid sit illud. Ideo non oportet quærere aliquam intrinsecam rationem essendi angelum necessario in loco, quia in eo non est; sed tantum est in ipso passiva potestas, qua potest esse in loco, eo quod sibi non repugnet. — Potest quoque concedi, quod superficies aliqua corporis continet angelum: non tamen sequitur, quod superficies illa sit agens seu influens aut continens respectu angeli, quoniam continentia loci est alterius rationis a continentia formæ seu speciei. Nihil enim aliud est hoc in angelo nisi contentum esse intra hanc superficiem continentem, et nihil ejus esse extra eam: et hoc verum est in quocumque definitive exstente in loco, quoniam nihil ejus est extra locum definientem. — Hæc Scotus.

Circa cujus dicta non oportet hic immorari, quia non assertive sed opinative hæc loquitur. Verumtamen quod in principio refert de positione cujusdam, quem sibi ipsi dicit esse contrarium, videtur dictum de Thoma. Quocirca sciendum, quod inepte recitat verba sancti Doctoris. Non enim sanctus Doctor probat exsistentiam Dei in omnibus per hoc quod Philosophus septimo Physicorum affirmat quod movens et motum sunt simul, sed auctoritatem illam per modum declarationis adaptat ad ostendendum quod omne agens oportet conjungi ei in quod immediate agit, et sua virtute illud contingere. Sic equidem arguit prima parte Summæ, quæstione octava: Oportet omne agens conjungi ei in quod agit immediate, et sua virtute contingere illud. Unde septimo Physicorum probatur, quod movens et motum oportet esse simul. Quum autem Deus sit ipsum esse per suam essentiam, oportet quod esse creatum sit proprius ejus effectus: et ita in omnibus est, tanquam causa ejus quod est intimum rebus. Hæc ratio efficax est, nec est in ea fallacia, præsertim quum Deus sit sua virtus: quod non convenit angelo, idcirco nec simile est de ipso.6

Insuper quærit Scotus, utrum unus angelus possit simul esse in pluribus locis. Respondet: Angelus de facto non est simul in duobus aut pluribus locis, ut asserit Damascenus. De possibilitate quoque angelorum naturali, videtur probabile quod non possunt simul in duobus consistere locis quorum uterque sit eis adæquatus secundum extremum seu ultimum suæ potentiæ. Sed utrum in duobus locis discontinuis angelus possit esse, quorum nec unus nec alter sibi sit adæquatus, est dubium, nec videtur necessaria ratio pro, nec contra. Porro quod in duobus locis, sive adæquatis sive non adæquatis, valeat simul esse per divinam potentiam, certum puto: quia non implicat, sicut in quarto, in materia de Eucharistia, probabitur. Hæc Scotus. — Verum paulo ante, et supra primum, distinctione tricesima septima, introductæ sunt variæ rationes doctorum tom. XX, p. 451 D'ets. probantes oppositum horum quorumdam: Anitive: dum ergo de cœlo mittuntur in quibus rationabilius consentitur.

Iterum quærit, an duo angeli possint simul esse in loco eodem. Respondet: In hac quæstione non est veritas tam clara et certa de facto ut in præhabita quæstione, an angelus simul sit in duobus aut pluribus locis, quia Richardus quarto de Trinitate arguit dæmones corpora non habere, quia legio dæmonum fuit in corpore unius obsessi:7 quod non fuisset possibile, ut apparet, si corpora habuissent. Ergo videtur arguere, quod si habuissent corpora, fuissent corpora eorum simul in eodem loco, ergo modo quando non habent corpora, dicendum videtur, quod simul fuerunt sine corporibus. Verum quidquid sit de facto et de naturali potentia angelorum, videtur possibile per divinam potentiam, quod plures sint simul. — Hæc Scotus. Qui de his opinative effatur. Tamen ex argumento Richardi non sequitur, quod plures angeli boni vel mali, sint simul in eodem loco immediato ac proprio.

Footnotes

  1. tom. XX, p. 450 et s. ↩

  2. Gen. xix. ↩

  3. Cf. t. XX, p. 450 et s. ↩

  4. * distincte ↩

  5. p. 169 D. ↩

  6. art. 1. ↩

  7. Luc. viii, 30. ↩

Chapter 63 of 271