Quæstio 4
Quarto principaliter quæritur, An cœlum empyreum agat in alia, præsertim in corpora inferiora.
Videtur quod sic. Primo, quia nihil est expers propria operatione; et quanto substantia est dignior, actualior atque formalior, tanto est ad operandum influendumque aliis magis apta, potens et efficax. Cœlum autem empyreum inter omnia corpora formalius, actualius digniusque consistit. — Secundo, in omni creato sunt, esse, posse et agere; et quo esse præstantius est, eo posse est efficacius et actio altior. Altius autem et perfectius est aliis bonitatem propriam communicare et conservativa influere, quam in se ipsum tantum peragere, ut divinus Dionysius sæpius protestatur. Quanto igitur cœlum empyreum aliis orbibus nobilius splendidiusque consistit, tanto causalius est in alia corpora. — Tertio, Platonici quædam corpora dicebant deificata, eo quod divina proprietate, utpote generali causalitate, in hæc inferiora ornata sint, prout etiam in Elementatione theologica Procli et in libro patet Causarum. Sed cœlum hoc inter corpora cuncta deiformius judicatur. — Quarto, locus est conservativus et salvativus locati, secundum Philosophum quarto Physicorum. Quum ergo cœlum sit visibilium et invisibilium locus secundum præhabita, influit omnibus eis.
In contrarium est communis positio : imo si in inferiora influeret, patuisset philosophis. Omnia quoque quæ naturaliter fiunt, salvantur non ponendo cœlum empyreum, ut philosophi atque astrologi docent.
Ad hoc Bonaventura respondet : Circa hoc duplex fuit opinio. Quidam etenim naturales dixerunt, quod cœlum empyreum influit in hæc corpora inferiora, etiam nobilissima influentia. Quum enim sit corpus, necesse est influentiam ejus, si qua est, consistere corporalem. Quumque sit nobilissimum inter cœlestia corpora, super nobiliora corpora influentiam habet : et talia sunt corpora humana, quæ ad nobiliores formas, utpote rationales animas, ordinantur, quæ nobiliorem quoque dispositionem requirunt in suis corporibus. Quum ergo natura lucis disponat ad vitam, et triplex sit vita, secundum triplicem differentiam animæ differens gradu ac dignitate; Deus condidit tres cœlos inter se ordinatos gradu ac dignitate non solum naturæ, sed etiam influentiæ : ita quod cœlum sidereum ex se ordinatur ad conciliationem elementorum in mixto, ad recipiendum animam vegetativam; crystallinum, ad susceptionem sensitivæ; empyreum, ad susceptionem rationalis. Et hoc rationabile esse videtur, non solum ratione ordinis influentiæ, sed etiam ratione conformitatis naturæ. Cœlum quippe empyreum locus est spiritualium substantiarum, locus quoque corporum glorificatorum. Quumque convenientia sit loci ad locatum occulta vel manifesta, videtur influentia cœli illius esse nostris corporibus consona, et nostris animabus amica, non ratione earum, sed corporum quæ informant. — Alia opinio fuit huic omnino contraria, utpote, cœlum empyreum nullam sortiri influentiam in ista inferiora, quoniam corpora non influunt mutuo nisi secundum ordinem Conditoris, habito respectu ad finem : quumque empyreum ad perfectionem universi sit conditum ut locus sit Beatorum, regio ejus et lux a nobis semota est et occulta, quemadmodum gloria ipsa, quam sola fide tenemus. Ideo dicunt, quod empyreum non est ad hominis obsequium in præsenti, sed in futuro; nec meliorabitur, imo uniformiter in sua dignitate subsistet.
Quælibet vero harum opinionum satis exstat probabilis : quæ autem sit verior, non plane apparet. Quis etenim novit an Deus cœlo illi hanc occultam indidit influentiam super corpora nostra ratione nobilitatis et conformitatis? Hoc nec auctoritate nec ratione faciliter potest revelli. Rursus, nec ratio efficax neque auctoritas pandit quæ sit necessitas influentiæ hujus, præsertim quum ceterorum influentia corporum videatur sufficere. Idcirco in neutram partem declinando, dicendum videtur, quod quum cœlum empyreum sit primum creatum inter corpora, et maximum mole ac virtute : quia est maximum mole, omnia corporalia locat per ambitum et continentiam; et quoniam maximum est virtute, cetera vegetat et conservat per suam influentiam. Omittendo igitur influentiam quam habere dicitur super corpora humana, sustineri potest, quod aliquam habeat influentiam et aliquem effectum super corpora inferiora, tanquam primum causatum corporeum super sequentia : et rationes ad hoc inductæ, sunt concedendæ. — Hæc Bonaventura.
De hac re breviter et obscure scribit Albertus. Nempe in Summæ secunda parte sic arguit : Secundum ordinem naturæ, primum et supremum influentiam habet super inferiora. Et sicut ait secundo de Generatione Philosophus, idem eodem modo se habens, semper facit idem. Si ergo cœlum empyreum est uniforme in lumine, secundum cœlum, cui influit formam atque virtutem, erit uniforme in lumine. Sed hoc est falsum : quia secundum cœlum est firmamentum, quod est valde difforme in lumine, ut patet in difformitate stellarum, in partibus etiam cœli non stellatis. — Ad istud respondet : Non est semper verum, quod idem eodem modo se habens, semper facit idem, nisi et recipiens etiam eodem modo se habeat. Hinc quamvis dicamus, quod primum cœlum influit super secundum, non tamen oportet quod secundum sit uniforme ut primum, quia secundum non se habet eodem modo in recipiendo : nam in quadam sui parte receptivum est luminis, in quadam non. Hæc in Summa. — Porro libro de IV Coæquævis eamdem objectionem sic solvit : Cœlum empyreum influit inferioribus. Verum ut ait Philosophus in libro de Substantia orbis, et item Boetius, actio agentis non est secundum potestatem agentis tantum, sed etiam secundum potestatem et dispositionem recipientis. Propter hoc, quum inferiores cœli non sint æque nobiles cum cœlo empyreo, non ita uniformiter suscipiunt lumen sicut influit eis.
In his verbis fatetur Albertus, quod cœlum empyreum influit inferioribus cœlis, præsertim proximo sibi cœlo, formam, virtutem et lumen. Videtur quoque hic insinuare, quod cœlum stellatum sit cœlo empyreo proximum, quanquam tam in Summa quam alibi dicat cœlum crystallinum seu nonam sphæram vel primum mobile inter hæc mediare. Nec Albertus vult dicere, quod cœlum empyreum influat alicui cœlo formam substantialem.
Dicit rursus [in libro de IV Coæquævis] : Bene concedi potest, quod cœlum empyreum innovabitur. Et addit : Sententia ista de cœlo empyreo, quod sit uniforme atque immobile, sub opinione est, non de his quæ ponit fides. Philosophi vero non ponunt ipsum, quia locuti sunt de superioribus quantum ex sensu cognoscitur, aut secundum consequentiam rationis. Et secundum sensum apparent nobis tantummodo octo sphæræ. Nona vero probatur secundum consequentiam rationis. Decima vero, quæ ponitur immobilis, nec sensu nec forti ratione manifestatur. Hæc Albertus.
At vero Thomas in his aliter sentiens : Cœlum (inquit) empyreum nullam super alia corpora influentiam habet quæ rationabiliter poni possit. Non enim ponimus corpus aliquod influentiam habere super aliud nisi per motum, quoniam ut in libro de Causis asseritur, etiam anima in hoc ab intelligentia deficit, quia non imprimit in res nisi movendo eas : multoque minus corpus. Nullum vero corpus movet nisi motum, ut probant philosophi. Cœlum namque per motum suum causat generationem et corruptionem in inferioribus : propter quod octavo dicitur Physicorum, quod motus ejus est quasi vita exsistentibus omnibus. Unde et Rabbi Moyses loquitur, quod cœlum in universo est sicut cor in animali: cujus cordis si motus ad horam quiesceret, vita corporis finiretur. Quumque cœlum empyreum ponatur immobile, non potest rationabiliter dici influentiam super inferiora habere. Constat quippe quod non habet influentiam sine motu ad modum creantis. Nec tamen negatur quin Deus potuerit ei dare influentiam absque motu; sed quoniam hoc nec auctoritate confirmatur nec ratione, idcirco præfata illa opinio eadem facilitate contemnitur qua recipitur: præsertim quum in talibus non quæratur, quid Deus per miraculum facere queat, sed quid rei naturæ conveniat, prout secundo super Genesim disseruit Augustinus. — Unde opinio illa super tria falsa fundatur. Primum est, quod dispositio quæ est in corpore humano, esse non valeat ex solis virtute: quum tamen nobilissima dispositio quæ unquam potest esse in corpore ad formam, sit infra cœli nobilitatem, ita quod eadem est virtus cœlestis qua corpus disponitur ad formam elementi et mixti, et animæ vegetabilis, sensibilis, ac rationalis. Nec oportet si hoc cœlum disponat ad animam vegetativam, quod disponere nequeat ad sensitivam, nisi probetur quod illud sit ultimum suæ virtutis: quod falsum est. Secundum est, quod lux sit corpus materialiter veniens in aliquam compositionem. Tertium, quod sit medium inter animam et corpus. Quæ sunt absurda. Hæc Thomas in Scripto.
Præterea Thomas videtur hoc loco de incerto nimis assertive locutus, nec ratio ejus concludit. Multa etenim agunt in alia sine motu suo locali: quemadmodum magnes attrahit ferrum, et lupus etiam si immobiliter stet, influit ovi inimicitiæ speciem ac timorem et fugam, et candela stans fixa, illuminat rem ei objectam. Nec dispositio illa quam reprobat, ponit lumen esse corpus, aut materialiter advenire in compositionem inferiorum; sed virtualiter eis influere, ac diversos ibi effectus producere: quod negari non valet, et ipsemet Thomas alibi hoc concedit. Nec inconveniens est quod lux dicatur media inter animam et corpus: medium, inquam, conciliativum, præparativum atque aptificans ad hoc quod corpus immediate receptivum sit animæ.
Hinc demum idem sanctus ac venerabilis Doctor in prima parte Summæ, quæstione sexagesima sexta, de hac re consultius loquens, sic arguit: Secundum Augustinum tertio de Trinitate, inferiora corpora per superiora quodam ordine diriguntur. Si ergo cœlum empyreum est quoddam corpus supremum, oportet quod habeat aliquam influentiam in corpora inferiora. — Ad quod respondet ibidem: Satis probabile est, quod cœlum empyreum, secundum quosdam, quum sit ordinatum ad gloriæ statum, non habet influentiam in corpora inferiora, quæ sunt sub alio ordine, tanquam deputata ad naturalem rerum decursum. Probabilius tamen videtur dicendum, quod sicut supremi angeli, qui adsistunt, influentiam habent super medios et infimos angelos, qui mittuntur, quamvis ipsi, secundum B. Dionysium, non mittantur; ita cœlum empyreum influentiam est sortitum super corpora quæ moventur, quamvis ipsum non moveatur. Ideo dici potest, quod cœlum empyreum influit in primum mobile cœlum, non aliquid transiens adveniensque per motum, sed aliquid stabile et fixum, puta virtutem continendi et causandi, aut aliquid tale ad dignitatem pertinens. Hæc in Summa.
Idem Petrus; et addit: Inconveniens videtur, quod corpus tam magnum ac nobile, influentia et operatione careat usque ad resurrectionem futuram. Ideo dici potest, quod cœlum empyreum comparatur etiam ad corpora inferiora, atque ad hominem, propter quem creatum est, et secundum statum præsentem influit corporibus inferioribus, mediante multitudine stellarum ac orbium, continendo conserart. 3.
De Cœlest. hier. c. VIII.
Ibid. c. VI. vandoque ea. Sed principalis ejus utilitas est respectu status futuri, in quo erit hominum electorum regio gloriosa. Hæc Petrus.
Richardus quoque : Mihi (ait) videtur, quod cœlum empyreum ordinatum est ad obsequium hominis non solum in patria, sed item in via. Et forsitan influentia ejus præsertim cooperatur ad debitam proportionem dispositionis corporis humani, quum cœlum illud sit nobilius inter cœlos, quemadmodum corpus humanum est nobilissimum inter corpora generabilia et corruptibilia, imo et nobilius cœlo, in quantum anima informatum, quum cœli sint inanimati, ut infra probabitur.
Si autem objiciatur, quod corpora cœlestia non agunt in inferiora nisi per lumen et motum : cœlum autem empyreum non spargit lumen inferius, neque movetur, ut patuit. Respondendum, quod virtus cœlestium corporum interdum bene pertingit ad inferiora, quando lumen eorum non pertingit ad ea. Luna namque exsistente sub hemisphærio nostro, bene fit fluxus et refluxus maris ubi lux lunæ non pertingit, videlicet versus hemisphærium nostrum. Sic et virtus aliqua empyrei cœli potest inferiora attingere, quamvis lumen ejus ad eadem non pertingat. Denique motus non fuit cœlestibus corporibus necessarius propter influentiam, sed propter influentiarum contemperantiam. Nam quamvis sol staret, tamen lumen et calorem influeret. Sed quoniam influentiæ nequeunt proportionari nisi alternentur, ad quod motus cœlestium requiritur; ideo datus est illis motus. Et sicut omne mobile reduci oportet ad immobile, sic forsan influentiæ cœlorum mobilium, quæ alternantur, juvantur et contemperantur per influentiam cœli empyrei, nec ejus influentia alternatur.
Verumtamen quidam dicunt, quod ab una parte ejus alia virtus influitur quam ab alia : quoniam etsi sit uniformiter luminosum, non tamen est uniformiter virtuosum. Nam quarto Moralium ait Gregorius : Terra aere fecundatur, aer cœli qualitate disponitur. Quum ergo, ut dicunt, videamus terras æqualiter ab utroque polo distantes, sicque habentes omnem influentiam cœlestium corporum mobilium æqualem, dispositiones habere diversas, corpora quoque humana in terris illis inclinationes habere diversas, ac semper ita fuisse ex quo terræ illæ inhabitari cœperunt; videtur hoc esse quoniam terræ illæ diversas influentias cœli receperunt empyrei, quæ non alternantur. Nec dici potest hoc esse quoniam sphæra octava continue mutet polum : quia tunc terræ illæ non semper fuissent in dispositionibus ita sibi repugnantibus, sicut fuerunt. — Alii dicunt, quod sicut cœlum illud est uniforme in lumine, ita et in virtute, omnesque partes ejus virtutem uniformiter influunt. Dicunt quoque, diversitates naturales quæ sunt in diversis partibus terræ, non oportere reduci in influentiam cœli sicut in totam causam creatam, quoniam elementa proprias suas influentias habent ex sua natura, et terram in diversis partibus diversam esse ex diversis dispositionibus quas a sua conditione recepit in diversis partibus suis. Sed prima opinio evidentius videtur reddere rationem. Hæc Richardus.
Porro Hannibal sequitur responsionem Thomæ in Scripto : quanquam et Thomas in Quodlibetis, quæstione qua quæritur, an cœlum empyreum agat in inferiora, illam suam revocet responsionem. Quamvis enim cœlum empyreum principaliter ordinetur ad gloriam Beatorum, non tamen oportet ut solum ad illam conferat atque deserviat directe et immediate.
De influentia demum cœli empyrei in alia non videtur Guillelmus loqui diffuse, nisi quod comparat cœlum illud interdum cordi, aliquando capiti : cordis autem et capitis est corpori suo influere vitam et motum ac conservationem.
Durandus vero magis declinat ad hoc quod cœlum empyreum agat in inferiora. Dicitque ipsum ex natura sua tenere gradum et ordinem inter naturalia corpora, atque ejusdem ordinis esse, quamvis de beneplacito Dei sit locus et mansio Beatorum. Quod dictum videtur posse probari ex hoc quod species rerum se habent ut numeri, et coordinatæ sunt mutuo, et unum constituunt ordinem universi. — Verumtamen objici posset, quia ut super Genesim asserit Augustinus, in rerum creatione non quæritur quid Deus potuerit, sed quid rerum conveniebat naturis. Si ergo cœlum empyreum ex sua natura gradum ordinemque sortiretur inter naturalia corpora et ejusdem cum illis esset ordinis, apparet quod ex sua natura competeret ei moveri, quemadmodum ceteris cœlis, et quies conveniret ei vel contra naturam, seu supra naturam, sive miraculose: sicque in exordio Deus non instituisset creata sicut eorum naturis conveniebat.
Dicit quoque Durandus, quod nihil conservatur ab alio per se, nisi illud sit causa ipsius per se. — Cui objici potest, quod teste Philosopho, locus naturalis est naturaliter conservativus locati (propter quod levia tendunt sursum, gravia vero deorsum); non tamen locus est per se causa locati. Quædam quoque sunt naturales occultæ ac validæ vires gemmarum, quæ vitam animalis conservant non solum impediendo corruptiva, sed etiam naturam in se vigorando, ut legitur: sic et medicinalia quædam.
Concedendæ sunt itaque rationes quæ probant cœlum empyreum influere aliis tam cœlestibus quam inferioribus corporibus, imo et cunctis cœlestis palatii civibus, quos delectat mansio tam congrua et præclara, prout ex dictis jam patuit Guillelmi Parisiensis. — In cujus nihilo minus verbis incertum aut certe non verum est quod ait, omnem motum localem propter indigentiam seu ex indigentia esse. Quod et Albertus et alii quidam negant, quum et quidam motus ex lætitia, imo et ex quadam exuberantia jucunditatis, procedere videantur: quod et in corporibus p. 157 A. p. 156 D'. glorificatis creditur adfuturum, quæ dono agilitatis ornata, tanquam scintillæ in arundineto discurrent.1 Et quidam in vita hac ex jucundæ devotionis plenitudine et consolationis supernæ redundante dulcedine, se continere atque reprimere non valentes, in quosdam motus, saltationes ac cursus erumpunt. Cujus rei veritas et figura in sancto David ante arcam Domini totis viribus subsiliente, præcessit. Nec defuerunt nec desunt hoc ipsum experti, qui et ex sententia grata mente dicere queunt: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine!2 Verum istud plenius discutere spectat ad quartum, et ibi Domino concedente tractabitur.
II Reg. VI, 14.
Postremo quod in contrarium adducitur, nihil probat. Non enim patuerunt philosophis universi effectus cœlestium inferiorumque corporum, nec causæ eorumdem effectuum. Et breviter, sicut empyrei cœli proprietates, vires, et excellentiæ pro maxima parte nos latent, ita effectus, causalitates ac influentiæ ejus. Idcirco de talibus nil temere asserendum.
Footnotes
Chapter 62 of 271