Quæstio 3
Tertio principaliter quæritur de cœlo empyreo. De quo quidam, potissime Alexander, plures faciunt quæstiones. Verum ut immoderata vitetur prolixitas, quæro, Quid sit cœlum empyreum, et quare sit conditum, et de proprietatibus atque efficientiis seu effectibus ejus.
Itaque quæritur primo, Quid sit cœlum empyreum, et quare sit conditum.
Videtur quod non sit. Primo, quia philosophi, qui naturam universi diligenter rimati sunt et scrutati, de hoc cœlo nihil locuti sunt. — Secundo, quia nec sacra Scriptura de ipso loquitur evidenter. — Tertio, quoniam non videtur habere connexionem ad ordinem universi, qui pulcherrimus esse ostenditur ex dictis philosophorum, secluso nec posito cœlo empyreo. — Quarto, in libro de Cœlo et mundo probat Philosophus, quod extra cœlum, id est primum mobile, nullum sit corpus. Deinde apparet quod non sit corpus, quoniam Strabus et Beda dicunt ipsum esse intellectuale, contemplationisque locum : contemplatio autem, quæ est spiritualis actio, corporeum non exigit locum.
In contrarium est Sanctorum auctoritas.
Ad hæc Alexander respondet : Cœlum empyreum est, et propter causas creatum est. Causa vero suæ creationis non est continuatio generationis et corruptionis, nec continuatio aut conservatio esse corruptibilium rerum, sed ut compleatur universum in genere corporum secundum determinata extrema et secundum medium inter ea, ad ostensionem summæ sapientiæ, omnipotentiæ bonitatisque Creatoris. Extrema autem in genere corporum sunt corpus maxime luminosum et corpus summe opacum. Primum est cœlum empyreum, secundum est terra. — Præterea, licet spiritus a corporibus separati non indigeant quantum ad suum esse aliquo corpore, tamen est congruentia corporis alicujus ad ipsos propter convenientiam magnam in simplicitate, claritate ac puritate : et hoc est cœlum empyreum, ut patebit. — Insuper, spiritus rationales, qui conjunguntur corporibus, quum pervenietur ad corporum resurrectionem, corruptionem et glorificationem, congruenter collocabuntur in corpore quod est ultimæ (id est maximæ) nobilitatis in universo, eo quod corpora illa maximam habebunt nobilitatem : imo et ante corporum suorum glorificationem convenienter collocantur in cœlo illo propter merita sua. Unde de hoc cœlo loquitur Damascenus : Cœlum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum. Hinc continet Christum secundum naturam humanam, secundum quam Christus in ipso est definitive seu circumscriptive. Ideo quum Christus dicitur esse, ascendisse et residere super omnes cœlos, intelligendum est quod dignitate sit super eos.1 Hæc Alexander.
Circa hæc scribit Albertus : Dicendum cum Sanctis (quibus de cœlo empyreo est credendum, eo quod ipsi Patrem cœlestem præ ceteris cognoverunt), quod cœlum empyreum est cœlum supremum, et est verum corpus :2 in quo angeli sancti et animæ beatæ sunt, non circumscriptive, sed definitive. De quo cœlo ait Salvator :3 Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem. Quod vocatur empyreum, id est igneum, non a calore, sed claritatis splendore. Quod factum, mox sanctis angelis est repletum. De quo supra illud, In principio creavit Deus cœlum et terram, loquitur Strabus :4 Cœlum appellat non visibile firmamentum, sed empyreum. — Dicitur autem hoc cœlum angelis sanctis repletum, non corporali repletione, nec sicut anima replet corpus, sed proportionata decoratione ad mansiones patriæ, quæ per sapientiam Dei in ipso creatæ sunt, ita quod nulla earum est vacua, sed angelo in beatitudine sibi proportionato inhabitata. Hæc Albertus in Summa.
Porro libro de IV Coæquævis, affirmat quod cœlum empyreum sit inter omnia corpora simplicia nobilissimum corpus, et maxime uniforme, non habens diversitatem dexteri et sinistri; et angelis sanctis repletum est, non sicut locus locatis, sed per distinctionem hierarchiarum et mansionum, et ordinem et multitudinem condecentem. Hæc ibi.
Quibus concordat Udalricus in Summa sua, libro quarto : Angeli, inquiens, creati fuerunt in cœlo empyreo et simul cum ipso. Propter quod astra matutina vocantur, quæ sunt ornamenta cœli illius, ut dicitur in libro Job :5 Ubi eras quum me laudarent astra matutina? id est in principio temporis creata : quoniam hora matutina est prima hora diei. De quo cœlo cecidisse Lucifer perhibetur. Ex quo patet, quod quum dixit, In cœlum conscendam, ut dicitur in Isaia, cœlum metaphorice intellexit altitudinem majestatis divinæ, cui volebat æquari.6 Hæc Udalricus. — Et illa celsitudo seu excellentia Dei, in quantum est omnia continens, ambiens et conservans, vocatur metaphorice cœlum, estque cœlum Trinitatis. volebat æquari. Hæc Udalricus. — Et illa celsitudo seu excellentia Dei, in quantum est omnia continens, ambiens et conservans, vocatur metaphorice cœlum, estque cœlum Trinitatis. Insuper Thomas : Cœlum (ait) empyreum ratione investigari non valet. Quidquid enim de cœlis cognoscimus, visu aut motu scimus : cœlum vero empyreum nec visui nec motui subjacet, sed per auctoritatem est habitum. Hinc intellectuale vocatur, quia non visu sed intellectu cognoscitur, non quod in se non sit visibile. — Est autem præcipue lucidum. Omnis namque res determinatur a fine, quoniam secundum exigentiam finis oportet ipsam disponi. Quumque cœlum empyreum ordinetur ad statum Beatorum et corporum glorificatorum, quibus convenit maxima participatio lucis divinæ, quietis æternæ, et æternitatis supremæ; ideo decet cœlum empyreum potissime lucidum, immobile et incorruptibile esse. Et quoniam beatitudo illa supernaturalis investigationem excedit humanam, etiam cœlum illud empyreum excedit eam, latuitque philosophos.
C — Est autem præcipue lucidum. Omnis namque res determinatur a fine, quoniam secundum exigentiam finis oportet ipsam disponi. Quumque cœlum empyreum ordinetur ad statum Beatorum et corporum glorificatorum, quibus convenit maxima participatio lucis divinæ, quietis æternæ, et æternitatis supremæ; ideo decet cœlum empyreum potissime lucidum, immobile et incorruptibile esse. Et quoniam beatitudo illa supernaturalis investigationem excedit humanam, etiam cœlum illud empyreum excedit eam, latuitque philosophos. Verum his objici potest, quia ut ait Avicenna, causa luciditatis est congregatio partium diaphani, ut patet in crystallo. Idem asserit Commentator libro de Substantia orbis. Cœlum autem empyreum subtilissimum simplicissimumque consistit : non ergo est lucidum. Imo si tam lucidum esset, magis causaret nobis jugiter diem quam sol super nostrum exsistens horizontem. — Rursus, secundum opinionem probabilem, in cœlo empyreo erit laus vocalis, quæ sine respiratione, emissione fractioneque medii esse nequit. Imo et corpora glorificata per donum agilitatis movebuntur in eo: ergo scindetur. Et ita non videtur esse incorruptibile neque indivisibile. — Amplius, natura est principium motus, secundum Philosophum: sed cœlum empyreum est corpus naturale, ergo et mobile.
Respondendum, quod prima objectio illa convincit, quod cœlum empyreum non est taliter lucidum quod radios visui nostro visibiles emittat. Propter quod nec ignis elementaris in propria sphæra lucet. — Ad aliud dicendum, quod dubium est an post resurrectionem communem laus vocalis erit in cœlo: quibusdam dicentibus, quod ibi solum erit laus mentalis, quæ dignior est: quia nec respiratio erit ibi, sine qua vox non formatur, ut dicitur secundo de Anima. Alii dicunt ibi futuram laudem vocalem, ut nihil in Sanctis vacet a laudibus Dei, neque mens neque lingua. Quomodo autem esse valeat, dicunt quod in pulmone et instrumentis vocalibus est aer inclusus, per quem poterunt voces formari, quemadmodum animalia habentia spiritum complantatum, ut dicitur in libro de Somno et vigilia, formant vocem. Et hoc quantum ad aliquid videtur conveniens, quoniam ad formationem vocis non est necessaria expulsio vel attractio aeris: nam respirando aut exspirando non potest animal vocem formare, ut dicitur secundo de Anima. Sed quantum ad aliquid non videtur sufficiens: quia ad vocem non tantum exigitur aer interior, sed item exterior, cujus confractione et motu sonus deferatur. Ideo plus addendum est, utpote, quod quædam sensibilia deferuntur ad sensum secundum esse spirituale tantum, ut species colorum; quædam secundum esse materiale, sicut in gustu et tactu; quædam utroque modo, ut species odoris cum evaporatione fumali: et similiter est de sono et motu. Ibi tamen species soni defertur secundum esse spirituale tantum: ideo non oportebit ad hoc ibi consistere motum aut confractionem, nec condensationem. Potest quoque dici, quod ibi erit confractio cœli empyrei; nec hoc erit ignobilitatis quod erit instrumentum motum a lingua glorificata, atque divinæ laudis materia. Nec inde consequitur quod generabile aut corruptibile erit, quoniam raritas et densitas æquivoce competunt corpori illi et inferioribus istis. Sic et astrologi inter duas sphæras quæ scindi nequeunt, aliquod ponunt spatium repletum corpore divisibili, quum in spatio illo motus sit planetarum in epicyclo. Verumtamen quid de his verum sit, est incertum: quia nec fide determinatur, nec ratione probatur. — Ad ultimum, quod naturale dupliciter dicitur. Primo, prout dividitur contra ens in anima. Sicque dicitur naturale quidquid habet esse firmum in rerum natura: et ita cœlum empyreum ac angeli dicuntur naturalia; nec omne tale naturale est mobile. Secundo, prout dividitur contra ens divinum, quod abstrahit a motu atque materia. Sic naturale vocatur id tantum quod movetur et ad generationem ac corruptionem entium ordinatur: et ita cœlum empyreum non est ens naturale, sed divinum, ad electorum gloriam ordinatum. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper de hac re scribit in prima parte Summæ, quæstione sexagesima sexta:7 Cœlum empyreum non invenitur positum nisi per auctoritates Strabi et Bedæ, et rurus per auctoritatem Basilii. In cujus cœli positione partim conveniunt, puta in hoc quod sit locus et mansio Beatorum. Dicunt etenim Beda et Strabus, quod factum, mox angelis est repletum; Basilius quoque in secundo Hexaemeron: Sicut damnati in tenebras ultimas abiguntur, sic remunerandi pro dignis operibus, restaurantur in ea quæ extra mundum est luce, et ibi quietis domicilium sortientur. Differunt autem in ratione ponendi. Strabus quippe et Beda idcirco ponunt hoc cœlum, quoniam firmamentum, per quod cœlum sidereum intelligunt, non in principio sed secunda die dicitur factum.8 Basilius vero ideo ponit hoc, ne videatur Deus opus suum a tenebris inchoasse: quod Manichæi calumniantur; unde et deum veteris Testamenti, deum nominant tenebrarum. Hæ autem rationes non multum cogunt. Quæstio namque de firmamento, quod secunda die dicitur factum, aliter solvitur ab Augustino ac aliis Sanctis. Objectio vero de tenebris, secundum Augustinum solvitur per hoc quod informitas, quæ per tenebras designatur, non præcessit formationem duratione seu tempore, sed origine seu ordine naturæ. Porro secundum alios, quum tenebræ non sint creatura aliqua, sed privatio lucis, divinam sapientiam attestatur, quod ea quæ produxit ex nihilo, primo in statu imperfectionis instituit, postea vero ea ad perfectum deduxit. — Potest autem convenientius ratio sumi ex conditione gloriæ. Exspectatur equidem in futura remuneratione gloria duplex, videlicet spiritualis et corporalis, non solum in glorificandis humanis corporibus, sed etiam in toto mundo innovando. Inchoata est autem spiritualis gloria a mundi principio in beatitudine angelorum, quorum æqualitas Sanctis promittitur.9 Hinc fuit conveniens ut etiam a principio corporalis gloria inchoaretur in aliquo corpore quod ab exordio sæculi fuerit absque servitute corruptionis et mutabilitatis, atque totaliter lucidum: quemadmodum tota corporalis creatura exspectatur post resurrectionem futura. Nec ex his sequitur quod illuminet aerem: quia ut in secundo Hexaemeron fatetur Basilius, cœlum factum est rotunditate conclusum, habens corpus spissum, ac adeo validum ut possit ea quæ habentur extrinsecus, ab interioribus separare. Ob hoc necessario regionem relictam post se, luce carentem constituit, utpote fulgore superradiante cœli empyrei excluso a regione inferiori. Sed quoniam corpus firmamenti etsi sit solidum, tamen diaphanum est, quod non impedit luminis transparentiam, ut patet per hoc quod lumen stellarum videmus, non obstantibus mediis cœlis; potest aliter responderi, videlicet quod cœlum empyreum habet lucem non condensatam, propter quod radios non emittit, sed subtilem; vel habet claritatem gloriæ, quæ non est claritati naturali conformis.
B Denique Augustinus decimo de Civitate Dei testatur, quod Porphyrius discernebat a dæmonibus angelos, ita ut aeria loca dæmonum, ætherea seu empyrea esse diceret angelorum. Sed Porphyrius tanquam Platonicus cœlum sidereum posuit igneum esse: ideoque vocavit empyreum sive æthereum, prout nomen ætheris ab inflammatione accipitur, non ut Aristoteles ait, a motus velocitate. Quod dico ne quis opinetur Augustinum posuisse cœlum empyreum sicut nunc ponitur a modernis. — Hæc Thomas.
C Circa hæc dubitatio oritur ex eo quod Thomas affirmat Porphyrium tanquam Platonicum æstimasse cœlum sidereum igneum esse. Per quod innuit Thomas Platonem ita sensisse: quod non videtur. Dixit enim cœlum illud aqueum esse, et stellas ex igne, ut infra patebit. — Rursus, quod Thomas scribit cœlum empyreum non inveniri positum nisi auctoritatibus Bedæ et Strabi atque Basilii, impugnatur: quia quod ait Damascenus libro secundo, Cœlum est continentia visibilium et invisibilium, non verificatur proprie nec secundum Damasceni intentionem, nisi de cœlo empyreo. Propter quod libro de Coæquævis scribit Albertus: Sancti dicunt, Damascenus potissime, cœlum empyreum continere sanctos angelos et Beatos. De eodem cœlo, secundum Damascenum et antiquos expositores, dixit Apostolus raptum se usque ad tertium cœlum. De quo rursus: Scimus, inquit, quia si terrestris domus nostra dissolvatur, quod ædificationem a Deo habemus, domum non manufactam in cœlis.10 Gregorius quoque multa de hoc cœlo videtur dixisse diversis in locis. Et quod ad Hebræos scripsit Apostolus, Non
II Cor. xii, 2. in manufacta sancta Jesus introiit, exemplaria verorum, sed in ipsum cœlum :11 non nisi de cœlo empyreo aptissime sumitur. Atque in hoc cœlo ait Gregorius peccasse diabolum, ac inde delapsum. De quo itidem cœlo Hieronymus in sermone de assumptione gloriosissimæ Virginis multa deprompsisse probatur.
Circa hæc loquitur Petrus : Omnia corpora facta sunt propter corpus humanum, quod est forma naturali perfectissima informatum. Hinc secundum intentionem naturæ, finis est corporum aliorum. Corpus autem humanum duplicem habet statum : unum mortalitatis in præsenti; alium immortalitatis in futuro. Ideo Deus quædam ei præparavit secundum præsentem statum præcipue, ut visibilia corpora; quædam vero secundum statum futurum, ut cœlum empyreum : et hæc est causa creationis illius præcipua, quamvis et aliæ possint esse causæ creationis illius nobis occultæ. Hoc igitur cœlum in propria natura sensibile est, quamvis intellectuale dicatur quoad nos, et propter contenta seu habitantes in ipso.
Inducuntur etiam rationes quod sit. Nam sicut simplex est ante compositum, et unum ante multa; sic uniforme ante multiforme. Ergo ante cœlum firmamenti multiforme, est cœlum uniforme per totum, puta empyreum. — Item, dum aliquid compositum est ex duobus, si unum illorum invenitur per se, et aliud. In genere autem cœlorum est unum constans ex luminoso et non luminoso, ut cœlum stellatum; et unum totum non luminosum ex se, ut orbis lunæ. Ergo est aliud totum luminosum. — Rursus, centrum et circumferentia sunt contrariarum proprietatum : unde et ipsa sunt termini motuum oppositorum. Centrum autem mundi est totum opacum : ergo extremum mundi est totum clarum et splendidum. Hæc Petrus.
Idem Richardus. Qui etiam quærit hic, utrum cœlum empyreum sit stellatum. Ad quod respondet : Cœlum illud non est stellatum, sed per totum uniformiter luminosum, quamvis luminositas illa lateat sensus mortalium. Quod est vel ideo, quoniam improportionabilis est oculis non glorificatis, quemadmodum lux corporum glorificatorum; vel quoniam aquæ quæ sunt supra firmamentum, non sunt illius luminis traductivæ; vel quia ob nimiam ejus distantiam multiplicatio sui luminis non protenditur usque ad visum nostrum, nisi forsan ita debiliter ut a visu nostro nequeat percipi; vel quia non adest ei influentia Dei ad hoc ut se multiplicet sensibiliter usque ad nos. Verumtamen quum aquæ quæ super firmamentum esse dicuntur, sint ita perspicuæ ut ab auctoribus cœlum crystallinum vocentur, quod impediant illius luminis transfusionem non video, nisi adesset alia causa.12 Voluit demum Deus cœlum empyreum esse absque ornatu stellarum, quoniam cives ipsius et corpora Beatorum erunt ei pro præclarissimo ornamento. Unde ad illud cœlum forsitan pertinet illud Apocalypsis : Civitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea; nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus.13
Insuper de his scribit Bonaventura diffuse. Verum sententia sua quasi tota præhabita est. Fatetur in primis, quod de hoc cœlo empyreo exponit Damascenus quod scriptum est, In principio creavit Deus cœlum et terram.14 Et addit : Ponendum esse hoc cœlum, persuadet triplex ratio finis, id est causæ finalis propter quam factum est. Prima est perfectio universi. Quum enim cœlum quoddam sit luminosum et difforme, si non esset cœlum totum luminosum et uniforme, deesset universo quædam perfectio. Secunda est, ut cœlum supremum mobile habeat orbem fixum, infra quem et in quo tanquam in loco moveatur. Tertia, ut congruum habitaculum Beatorum, præsertim hominum glorificatorum, consistat. Finis autem necessitatem imponit his quæ ordinantur in ipsum. — Nec putandum, quod cœlum empyreum illuminetur a sole. Non enim ab inferioribus recipit lumen, nec indiget.
Talis quoque est limitatio virtutis ipsius solis, quoniam nihil agit ultra terminum sibi a Deo constitutum. Hinc quemadmodum ignis quiescit perveniens ad horizontem seu sphæram lunæ, et terra ad centrum perveniens; sic radii solis non protenduntur ultra firmamentum. Sol namque lucerna est hujus sensibilis mundi. Tanta quoque est influentia et luminositas cœli empyrei, quod lux et influentia solis non pertingit ad ipsum, sed absorbetur ab ipso, sicut lumen candelæ a solis luce.
Est ergo hoc cœlum, quoniam in quolibet genere mobile præsupponit immobile, et fluxum influxibile, ad quod terminatur: et ideo supra omnes mobiles cœlos, est cœlum quoddam immobile, quieti Beatorum correspondens. Habitatio namque habitatoribus proportionanda est. — Rursus, in quolibet genere in quo ponitur infimum et medium, ponitur et supremum. Porro gradus corporum attenditur penes gradus lucis atque perspicui, quæ sunt proprietates corporum principales: quumque terra sit corpus opacum simpliciter, exigit ordo ut sit corpus luminosum simpliciter, quod dico cœlum empyreum. — Hæc Bonaventura.
Quocirca sciendum, quod et philosophi posuerunt quoddam cœlum simplex, lucidum, diaphanum, uniforme, sphæricum, non stellatum: videlicet nonam sphæram, quam dixerunt mobilem esse. Et de hac sphæra asserit Damascenus: Quoniam qui foris sunt sapientes, id est philosophi, ipsam sine stellis sphæricæ esse figuræ aiunt.
Amplius præinductis pro majori parte concordat Durandus. Aliqua vero quasi corrigere volens: Aliqui (inquit) dicunt, quod cœlum empyreum principaliter factum est propter ordinem universi. Quod ita declarant: Inferiora in entibus secundum sui supremum attingunt superiora secundum illorum infimum, ut B. Dionysius contestatur.15 Intelligentia autem est motor immobilis: ergo oportet quod sit aliquod corpus ipsam attingens quoad ejus immobilitatem, quæ quid infimum est in ea, intellectualitas vero est supremum in ipsa. Sicque oportet esse quoddam immobile corpus cœleste, quod est cœlum empyreum. — Istud insufficienter dictum videtur. Præfatus etenim ordo rerum penes essentialia est pensandus. Sed esse immobile, non est essentiale neque intrinsecum cœlo empyreo: quoniam posset moveri, sicut et alii orbes possent quiescere non mutata natura eorum. Hæc Durandus.
Sed reprobatio ista non valet, quoniam ordo ille prætactus tam quantum ad essentialia quam quoad accidentalia rerum perpenditur. Unde et divinus Dionysius in libro de Angelica hierarchia assignat hoc modo connexionem et ordinem inter angelicam et ecclesiasticam hierarchiam, quod infimi in ordine angelicæ hierarchiæ proprie angeli nuncupantur, qui de choro sunt infimo;16 supremi quoque in ordine ecclesiasticæ hierarchiæ, utpote sacerdotes, potissime præsules, angeli appellantur, juxta illud Malachiæ: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quoniam angelus Domini exercituum est.17 Apostolus quoque: Mulier, ait, debet velata esse, et propter angelos, id est sacerdotes.18 Certumque est quod ordo iste penes accidentalia perpendatur. Sic rursus divinus Dionysius fassus est, quod status evangelicæ legis medio modo se habet inter statum veteris Testamenti statumque angelorum:19 quæ coordinatio in accidentalibus sumitur. — Denique, quamvis homines universi unius sint speciei specialissimæ, nihilo minus multiplex ordo est inter eos in officiis, gradibus, dignitatibus, gratiis, virtutibus, donis, prout ad Corinthios docet Apostolus.20 Quod tam in spirituali quam in civili statu atque regimine facile est pensare. — Insuper, juxta hunc modum in tricesima prima propositione libri de Causis asseritur: Inter rem cujus substantia et actio sunt in momento æternitatis, et inter rem cujus substantia et actio sunt in momento temporis, exsistens est medium, et est illud cujus substantia est in momento æternitatis et actio in momento temporis. — Postremo, essentiales ac propriæ differentiæ rerum, præsertim cœlestium, latent nos : ideo circumloquimur, designamus atque exprimimus eas per accidentalia quædam. Illa itaque reprobatio nullius censetur valoris.
Addit quoque Durandus, quod non propter angelos factum sit cœlum empyreum : quia ut aliqui probabiliter dicunt, angelis non convenit esse in loco nisi secundum operationem quam habent circa locum, et adhuc secundum illam dicuntur ibi metaphorice esse. — Verum ista objectio satis soluta est. Angelis namque non propter necessitatem sed congruentiam locus ille est deputatus. Qui etiam proprie sunt in loco definitive, non circumscriptive aut commensurative : quamvis absolute loquendo, non dicantur proprie esse in loco, juxta quod ait Boetius, quod propositio apud sapientes per se nota est, angelos seu incorporalia non esse in loco. Itaque angelis seu contemplationi deputatur pro loco cœlum empyreum : quemadmodum orationi et laudi divinæ in hac vita materialis ecclesia ; non quod extra illam Deus orari ac laudari non possit nec debeat, sed per congruentiam quamdam, ut etiam Thomas disseruit. Et sicut materialis ecclesia ex sua consecratione quamdam idoneitatem sortitur ut in ea oratio lausque divina efficacior ac Deo sit acceptior, ita credendum videtur, quod cœlum empyreum sit domus a summo legislatore, totius benedictionis consecrationisque fonte, ab exordio dedicata ac deputata ad ipsius beatificam fruitionem, plenissimum cultum perpetuumque præconium. Rursus, quamvis angeli non sint pars universi corporei, pertinent tamen ad illud tanquam administratores et gubernatores ipsius; et decentissimum fuit ut universitas creaturarum tanquam unus Creatoris exercitus ad invicem et ad Deum principaliter coordinatus, uno contineretur p. 150 D'.
Cf. t. XX, p. 452 B'. ambitu, palatio, sphæra ac zona, in signum quod Omnipotentis imperium nullum creatum queat evadere. Ideo apte prolatum est, quod cœlum empyreum est continentia, id est mansio contentiva, visibilium et invisibilium creaturarum.
Insuper de hoc cœlo ait Guillelmus prima parte de Universo : Quoniam tanto Prophetæ (videlicet Moysi) primum credidit gens Hebræorum, inducta signis ac mirabilibus in quibus missus est ut ei crederetur ab ipsis, per quæ etiam humiliato rege Ægyptiorum, et flagellata Ægypto flagellis quibus nec dii Ægyptiorum resistere poterant, populum Hebræorum a servitute liberavit Ægyptia ; gens quoque Christianorum non minus credidit eidem Prophetæ, quin etiam magnificentius atque sublimius sentit de ipso, ejusque sermones reputat, sicut vere sunt, Dei sermones, et nefas esse contradicere eis : prosequar ejusdem narrationes Prophetæ, et declarabo veritatem in qua utraque lex concordat. Dico itaque, quod cœlum summum, id est empyreum, est ultra et supra novem notos nominatosque cœlos, supereminens eis distantia multa : quod est habitatio angelorum. Et terra est ejus contrarium, non secundum se totam, sed secundum medium sui, quod vocant infernum. Quemadmodum enim infernus locus est puræ et maximæ ac solius miseriæ, sic cœlum illud est puræ et maximæ ac solius felicitatis et gloriæ. — Porro indigentia pars miseriæ est. Quumque omnis motus sit propter indigentiam, et si fuerit localis, erit propter indigentiam loci aut situs, qui per motum quæritur; ergo cœlum illud immobile est. — Præterea, sicut infimo corpori, videlicet terræ, debetur infimus locus tanquam ei naturalis et proprius, et ob id naturaliter in eo quiescit quiete perpetua; ita supremus locus in mundo debetur alicui corpori tanquam ei naturalis et proprius, atque ob hoc in ipso quiescit perpetue. Est igitur ultra novem cœlos mobiles cœlum aliud quietissimum. — Adhuc autem manifestum est, mansionem hominum beatificandorum esse seorsum a tempestate et turbine tantæ rapiditatis, utpote pacatissimam. Nec alius locus convenit illis corporibus quam cœlestis, quoniam corpora illorum majoris incomparabiliter gloriæ erunt quam aliquod ex novem cœlis aut stellis. — Rursus, corpus quod non indiget motu neque ut perfectione neque ut via ad perfectionem, prius ac melius est corpore indigente alterutro dictorum modorum. Primum ergo et summum corpus est immobile. Quod si tale corpus universo deesset corporeo, magna ei deesset perfectio, sicut et mundo sublunari si ei deesset ignis aut aqua.
Nec extraneum debet videri quod et propter angelorum congruam ac condecentem habitationem factum perhibetur hoc cœlum, quum et unusquisque in se ipso valeat experiri quantum ad animas spectet humanas incorporales de habitatione in suis corporibus, quæ habitacula sunt earum; quantum corporum suorum diligant speciositates, sanitates, et alias habitudines bonas, imo et domorum et atriorum, hortorum, urbium et provinciarum eminentiam et decorem. Qui ista attendit, conspicere potest ad angelos pertinere de nobilitate et speciositate cœli empyrei.
Ipsum quoque universum quasi contrario modo se habet ad hominem. Quemadmodum enim homo habet cor intus et corpus extra : sic universum viliorem et corpulentiorem habet sui partem, videlicet terram, inferius; subtiliorem vero sui partem, utpote cœlum empyreum, tanquam cor, habet exterius ipsum circumdans. Et sicut cor hominis parvum est comparatione corporis sui, sic econtrario universum habet quasi cor incomparabiliter majus parte sua inferiore. Cor namque est quasi vas et receptaculum vitæ atque vitalium, et sedes animæ, totum residuum regentis et administrantis. Sic cœlum ultimum seu empyreum ea quæ maxime vitalia sunt in mundo continere necesse est, et esse thronum ac solium Creatoris cuncta gubernantis ac disponentis. Hinc sæpe loquitur in Prophetis : Cœlum mihi sedes est; et, In cœlo sedes ejus. Et quicumque de gloria Dei dignum quid locuti sunt, cœlum sedem ejus esse dixerunt, quemadmodum et in libro Cœli et mundi Aristoteles narrat. — Porro sedem oportet esse quietam et stabilem. Est igitur cœlum empyreum velut amictus splendoris totius mundi, et quasi tectum pulchritudinis præclarissimi palatii Dei dominatoris omnium sæculorum, et velut operimentum speciosissimum templi ipsius, quod utique totus mundus est. Estque habitaculum gloriæ ejus penetrale ac intimum, et alia comparatione, tanquam sacrarium Dei continens atque recipiens quæcumque in toto universo sunt sancta, ac digna in tanto reponi sacrario. — Cujus item utilitas est manifestatio gloriæ ac magnificentiæ Creatoris. Quemadmodum enim in regali palatio in hoc mundo ex adsistentibus regi, ex multitudine et varietate ministrorum, ex ornatu et apparatu ipsorum, et ex ipsis obsequiis eorumdem, ex ipsa etiam mirificentia et decore palatii, elucet magnificentia et gloria regis; ita in cœlo empyreo gloria Dei inæstimabiliter cernitur, ubi innumerabilium cœlestium militiarum chori laudes ipsius ineffabilis concentus suavitate resonant incessanter.
Idem demum est ordo substantiarum atque locorum. Ideo sicut angeli sancti primo creati sunt, ita cœlum empyreum. Nam et ipsum est quasi aula palatii Regis summi : aula autem ædificatur in primis. — Postremo de materia cœli hujus merito dubitatur. Et fuit unus (quem Hebræi reputant fuisse philosophum) dicens, quod Deus de splendore pallii sui fecit hoc cœlum; terram vero, de nive quæ fuit sub pedibus ejus. Quod quum juxta superficiem planitiemque verborum nequeat stare, alter Hebræorum philosophus dixit illum per verba ista intellexisse, quod de alia et puriori materia factum sit cœlum quam terra. Sed de materia cœlestium corporum infra tractabitur. Hæc Guillelmus.
Is. LXVI, 1.
Ps. x, 5.
Footnotes
-
Ephes. iv, 10. ↩
-
Summ. th. 2ª part. q. 12. ↩
-
Luc. x, 18. ↩
-
Gen. i, 1. ↩
-
Job xxxviii, 4, 7. ↩
-
Is. xiv, 13. ↩
-
art. 3. ↩
-
Gen. 1, 8. ↩
-
Matth. xxu, 30. ↩
-
Matth. v, 1. ↩
-
Hebr. ix, 24. ↩
-
Gen. 1, 7. ↩
-
Apoc. xxi, 23. ↩
-
Gen. 1, 1. ↩
-
De Divin. nom. c. vii. ↩
-
cap. v et xii. ↩
-
Malach. u. 7. ↩
-
1 Cor. xi, 10. ↩
-
De Cœlest. hier. c. v. ↩
-
1 Cor. xii, 28. ↩
Chapter 61 of 271