Quæstio 6
A Mplius quæritur, An angelo competat moveri.
Et circa hoc investigatur, an moveatur localiter, et in tempore, atque per medium. De quibus dictum est in primo, distinctione tricesima septima, secundum præfatos doctores.1 Nunc addenda sunt aliqua secundum eos qui ibi non sunt allegati.
Itaque Alexander circa hæc loquitur: Concedimus quod angelus movetur de loco ad locum, quia ut ait Damascenus, mittuntur de cœlo ad terram; atque ut ait Apostolus, omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi.2 Gregorius quoque: Sic (inquit) ad nos angeli veniunt, ut ab intima contemplatione nequaquam recedant. Denique simul esse non valent in pluribus locis, imo in uno sunt loco definitive: dum ergo de cœlo mittuntur in terram, moventur de loco ad locum.
Sed objici potest: Omnis motus est propter indigentiam sui ipsius sive alterius. Nam et cœlum, quod est corpus perfectum, etsi non moveatur propter indigentiam sui, tamen propter indigentiam inferiorum istorum, videlicet causa generationis et innovationis inferiorum istorum. Angelus autem non movetur propter indigentiam sui, quum jam sit ultimam suam perfectionem, videlicet beatitudinem, assecutus; nec ob indigentiam creaturæ, quia completo finali judicio, adhuc poterit Deo jubente moveri. — Dicendum, quod in creatura potest indigentia assignari dupliciter. Primo, ut dicat diminutionem respectu perfectionis quæ est in Deo; sicque conceditur, quod in omni creatura, etiam in quocumque statu, est indigentia: hæc namque non opponitur perfectioni quæ creaturæ debetur. Alio modo, ut dicat diminutionem contrariantem ultimatæ perfectioni creaturæ, secundum quod dicimus, quod angeli ultima seu finali perfectione perficiuntur; sicque dicimus quod nec in angelis nec in corporibus glorificatis est indigentia: idcirco nec motus eorum est ex indigentia quæ eorum perfectioni opponatur. Nec enim quando moventur, inveniunt in medio resistentiam: imo tam cito sunt ubi volunt esse, ut volunt. Et verum est, quod si aliter esset, quod in ipsis quoad motum ipsorum esset et sequeretur indigentia eorum perfectioni opposita. Dicimus ergo de angelis, quod moventur ob reparandam indigentiam nostram: et quamvis in hoc non mereantur præmium principale seu essentiale, mereantur tamen secundarium accidentaleve præmium, sicut prælatus regendo subditos suos non acquirit præmium principale, sed secundarium. Et hoc præmium bene mereantur angeli, quamvis modo beati, usque ad diem judicii; nec tamen ob hoc est in eis indigentia eorum perfectioni opposita, sicut ostensum est. Dicimus quoque, quod quamvis non moverentur propter nostram indigentiam reparandam, sed solum ad obediendum Creatori, adhuc mererentur secundarium præmium, quod tamen tunc esset alterius generis, possetque dici aureola. — Hæc Alexander.
In cujus verbis mirum videtur, quod ait prælatos regendo subditos suos non acquirere seu mereri præmium principale, sed secundarium, quum omnis actio ex caritate procedens, meritoria censeatur beatificæ visionis. Quumque bonum commune sit divinius quam proprium, et caritas sit tanto perfectior quanto ad plures extenditur, sic magis meritorium videtur præmii principalis, procurare plurimorum salutem ac bonum commune ex caritate, quam propriam. — Porro quod ait, præfatum angelorum præmium esse aureolam, reservetur ad quartum, ubi tractabitur, an angelis debeatur aureola.
Insuper ad quæstionem hanc, an necesse sit angelis moveri per medium, respondet: Dum angelus movetur localiter, movetur per medium. Notandum tamen, quod moveri per medium dupliciter dicitur. Primo, dum una pars ejus quod movetur est in una parte loci, et alia in alia parte, sicut fit motus per commensurationem mobilis et magnitudinis: sicque angelus non movetur per medium, sed corpus tantummodo. Secundo sic, quod licet secundum unam partem suam non sit in termino a quo atque secundum aliam in termino ad quem, nec sit motus per præfatam commensurationem, respicit tamen et terminum a quo et terminum ad quem: sicque angelus movetur per medium. Unde quum est in illo medio spatio, non est in illo loco a quo recedit, nec in illo ad quem tendit, sed habet relationem ad utrumque. Verum tunc quæritur, cur necesse sit angelo pertransire medium in motu suo. Dicendum, quod ratione motus localis. Oportet enim in motu locali, et generaliter in omni motu differente a mutatione, esse rationem medii differentis ab extremis, videlicet a termino a quo et a termino ad quem. Quod non oportet in mutatione: nam quum mutatum est, statim res est in termino ad quem; nec oportet ibi medium esse differens ab extremo. Quum ergo in motu oporteat esse rationem medii differentis ab extremo utroque, hinc dum angelus movetur localiter, necesse est quod movetur per medium, quia aliter non posset intelligi moveri localiter.
Sed objici potest, quoniam angelus simplicior est luce corporea, de qua testatur Augustinus in libro VI Quæstionum: Non citius pervenit radius ad propinquiora loca quam ad remotiora, sed repente fit immutatio in medio et extremo. Spiritus autem angelicus nobiliori modo participat motum localem quam radius: ergo minus pertransit medium quam radius ille. — Rursus, Augustinus fatetur, quod Deus movet creaturam corporalem per locum et tempus, spiritum vero non per loca, sed tempora. Angelus ergo non movetur per locum.
Et respondendum ad primum, quod quamvis nobilior atque simplicior sit spiritus angelicus quam lux corporalis, nihilo minus in hoc conveniunt, quod utrumque movetur per medium: hoc namque exigitur non ex parte ejus quod movetur, sed ex parte motus, in quo necesse est esse medii rationem ab utroque termino differentem. In hoc tamen abundat nobilitas spiritus angelici super lucem corpoream, quod in motu suo non est secundum unam partem sui in termino a quo (vel in quo, vel in spatio in quo), et secundum aliam in termino ad quem, quemadmodum lux quum pertransit, commetitur se partibus loci. — Ad secundum, quod Augustinus non intelligit hoc de motu locali, sed interiori, quo angelus movetur secundum cognitionem et affectionem. — Hæc Alexander. Qui in his verbis non videtur consentire Augustino dicenti quod lux non citius pervenit ad loca propinquiora quam remotiora: imo videtur Alexander sentire, quod illuminatio illa fit repente, id est in tempore imperceptibili, non tamen simpliciter in instanti.
Præterea quærit hic doctor, an angelus ex se moveatur localiter, an ad hoc quod taliter moveatur, oporteat eum corpus assumere. Respondet: Sicut corpori et spiritui diversimode convenit esse in loco, sic differenter convenit eis moveri localiter. Moveri quippe proprie est corporum tantum, nec spiritibus convenit nisi ex ordinatione ad corpus, non in sua natura neque secundum se, sed solum per accidens: quemadmodum moto hominis corpore, dicimus animam moveri per accidens. Similiter dicimus moveri corpus quod assumit angelus, et angelum in corpore illo per accidens; sicque loquitur super Cantica S. Bernardus. Unde ad talem motum angelus requirit corpus: quod et potius est propter indigentiam nostram quam ejus. Angelis vero ex se convenit esse in loco definitive: sicque quantum est de natura eorum, convenit eis moveri de loco ad locum modo prætacto sine corporis assumptione, præsertim quum et animæ separatæ sic moveantur sine assumptis corporibus. Aut enim assumerent corpora sua, aut aliena: non sua, quum illa jaceant in sepulcris; aliena vero non videntur ad hoc eis congruere. Hæc Alexander. — Verum de hoc plenius infra dicetur.
Amplius de hac re scribit Henricus Quodlibeto quarto, septimadecima quæstione: Motus localis non debetur nisi existenti in loco, ita quod juxta modum quo habet esse in loco, debeatur ei motus localis de loco ad locum. Porro de modo exsistendi angelum in loco, in alia dictum est quæstione, ubi dictum est, quod angelus non habet per se esse in loco secundum substantiam, nisi forte in assumpto corpore: et ita per accidens competit ei esse in loco ut contentum et circumscriptum a loco. Hoc etenim proprium est magnitudinum extensarum, quæ et proprie habent moveri localiter, partim exsistendo in termino a quo, et partim in termino ad quem: quod non convenit angelis nisi per accidens, per corpora quæ ab ipsis movenp. 168 B'. tur localiter per se; si tamen verum sit quod per accidens moveantur, et non potius moveant sine sui mutatione locali, quemadmodum dixerunt philosophi intelligentias orbium motrices in movendo non moveri neque per se neque per accidens.
Alio modo, sicut expressum est in prætacta quæstione, dicitur aliquid esse in loco, extendendo rationem loci ad situm, ut dicatur esse in loco, quod aliquem sibi situm determinat in loco in quo est nunc vel tunc, ita quod non alibi. Quod intelligi potest uno modo, determinatione facta per applicationem virtutis in agendo aliquid ubi dicitur situari; alio modo, determinatione seu applicatione facta per substantiam solam, absque omni applicatione virtutis et operationis. — Primo modo fieri potest dupliciter, scilicet naturaliter et voluntarie. Naturaliter animæ habent esse determinatum in suis corporibus, per quæ determinatur eis essendi initium, in quibus ipsæ animæ moventur per accidens, motis corporibus. Sicque angeli non sunt dicendi moveri localiter, nisi quis ponat, quod connaturalia sibi habeant corpora quemadmodum animæ, aut quod diversi angeli in esse suo naturali diversis partibus universi determinantur, quibus naturaliter præsint, et circa quas actiones aliquas naturales exerceant quibus erigantur in suum finem, quamvis non sint formæ atque perfectio partium earumdem, quemadmodum philosophi posuerunt diversas intelligentias inclusas diversis orbibus cœlestium corporum. Uterque autem horum modorum impossibilis est circa angelos: quoniam non sunt corporum actus ut animæ, et quoniam proprii essentialesque actus eorum ab omni corporali substantia abstrahuntur, ut sunt velle, intelligere, ad quos nullo indigent corporali instrumento aut organo. Unde si per applicationem virtutis intelligantur applicari loco, hoc non est nisi quia locus aut situale indigent angeli operatione ac influentia voluntaria: sic quippe secundum fidem angeli movent orbes cœlestes voluntarie. p. 168 A'.
Ergo angelus potest dici moveri localiter, innovando operationes et influentias suas circa loca et corpora: et hoc, vel continue influendo ab extremo in extremum per medium in continuo et tempore; vel alternando influentias modo in uno extremo, modo in altero, et non in medio: tuncque movebitur de extremo in extremum sine medio, et hoc, vel continuando in utroque extremorum aut in altero opus, aut transferendo opus a signo in signum per atoma temporum. Sed hoc improprie est moveri, atque per accidens; et est proprie istud moveri non ipsius angeli, sed rei circa quam operatur: quia hujusmodi motus in quantum respicit angelum, est actus perfecti in quantum perfectum est; in quantum vero respicit id circa quod angelus operatur, est passio, et est actus imperfecti ut imperfecti.
Et quamvis in tali operatione angelus nequeat dici vere moveri secundum substantiam suam, vere tamen dicitur quod substantia ejus est in loco, quia nil operatur nisi applicatione virtutis suæ circa illud in quod operatur, et hoc, non per emissionem virtutis ejus, sed via generationis et multiplicationis ejus extra se: quemadmodum sol multiplicat lumen et virtutes suas in medio toto, et secundum hoc per virtutem suam habet esse in toto medio. In angelo enim hujusmodi generativa vis non est ad transmutandum aliquod corporale. Oportet ergo quod applicatio suæ virtutis sit per præsentiam substantiæ suæ illi cui applicat eam, unde per eam moveat illud, et sic operetur modo hic, modo ibi, sitque præsens modo hic, modo ibi, et dum operatur alicubi, præsens sit ibi, non alibi, ut videtur Damascenus sentire. Si tamen ita sit quod per suam essentiam ad omnem situm æqualiter habeat se dum nihil omnino circa corporalia operatur, imo quod improprie dicatur quod propior sit essentia sua orienti quam occidenti, vel per æqualem distantiam habeat se ad ea, eo quod natura angeli secundum essentiam suam nullo modo habet esse prope aut longe, sicut neque albedo habet esse dulcis vel amara (nempe prope et longe solum conveniunt situm in sua natura habentibus, quemadmodum dulce et amarum saporibus): ut angelicus intellectus sine omni operatione circa rem corporalem sic intelligatur esse in universo, sicut pars in toto quod est unum non continuatione aut situatione sed ordinatione partium secundum diversos gradus perfectionis respectu unius finis; et secundum hoc quod substantia angeli non determinatur loco omnino, sed solum virtus ejus applicatur, non per generationem alicujus transeuntis per aliquid in quo non sit ejus substantia, quemadmodum virtus solis transit per medium in quo non est solis substantia, nec per substantiæ determinationem illi loco, sed per naturalem naturæ gradum quo superius natum est influere inferiori virtutem, sicut angelus superior inferiori. — Et secundum hoc angelus non dicitur proprie moveri localiter per accidens propter applicationem virtutis ab una medii parte ad aliam, sicut nec sol dicitur moveri per accidens in substantia sua per medium, quamvis virtutem suam undique mittat et spargat: et multo minus angelus quam sol, in quantum sol virtutem suam non multiplicat nisi per naturalem contactum atque continuam generationem procedentem ab una medii parte ad alteram, angelus vero non nisi per intellectum suum ac voluntatem. Et ita si angelus secundum hanc positionem aliquo modo dicatur moveri, hoc solum erit accidentaliter per accidens: quia videlicet virtus ab eo corpori influxa movetur per accidens, puta per corpus cui influitur, et angelus per virtutem illam influxam, et ita ipse accidentaliter per accidens, non accidentalitate exsistente in ipso, sed in illa virtute. Et hoc etiam modo accidentaliter per accidens habet angelus esse determinate ubi agit, et intercludi parietibus. — Hæc Henricus.
Verum hæc ejus positio videtur dictis
Peripateticorum dicentium intelligentias unum post aliud pertransire. Infinita autem pertransiri nequeunt nisi in tempore infinito. Et quanquam non appareat mihi in isto rationis solutio, non tamen me coget hæc argumentatio dogmatizare aut defendere quod docere, sustinere seu defendere prohibet pontificalis interdictio. Hæc Henricus. p. 169 B' et s. Stephani de loco motuque angeli in præcedenti quæstione inductæ. Unde et ipse Henricus, ne videretur periculum illud incidere, mox adjecit: Nec tamen negabitur angelus esse secundum substantiam absque omni determinatione ubicumque operetur.
Quod iterum male sonare videtur, quum Cf. p. 177 D. juxta præhabita, et juxta doctrinam Damasceni ac domini Stephani, angelus ita sit ubi immediate operatur, quod non alibi, hoc est, cum determinatione. Hinc Henricus protinus addit: Sed tunc quid esset dicendum, si angelus ponatur esse absque omni applicatione et actione virtutis suæ circa quodcumque corporale?3 Numquid dicendus est nusquam esse, et ita nullo modo moveri de loco ad locum? Hoc non dico: est enim contra articulum condemnatum, id est, hoc dicere, est incidere talem articulum, vel est contra articulum condemnantem tale dictum. Qui articulus est: Quod substantiæ separatæ sunt alicubi per operationem, et quod non possunt moveri ab extremo in extremum nec per medium seu in medium, nisi quia possunt velle operari in eis, error, si intelligatur substantiam separatam sine operatione non esse in loco nec transire de loco ad locum. Cui sententiæ non contradico: imo sic credo, quamvis intelligere hoc sit mihi valde difficile. In quo me impedit, quod non est vere motus a termino in terminum nisi pertranseundo medium, ita quod omnia æqualia sibi exsistentia in medio pertranseat successive.4 Quum ergo angelus in sua natura sit indivisibilis ac puncto simplicior, oportet eum (ut videtur) omnia sibi æqualia inventa in medio successive pertransire antequam deveniat ab uno extremo in aliud.5 Quumque æqualia illa in medio indivisibilia, utpote puncta, sint in quolibet continuo, etiam minimo, infinita, oporteret eum omnia illa unum post aliud pertransire. Infinita autem pertransiri nequeunt nisi in tempore infinito. Et quanquam non appareat mihi in isto rationis solutio, non tamen me coget hæc argumentatio dogmatizare aut defendere quod docere, sustinere seu defendere prohibet pontificalis interdictio. Hæc Henricus.
Quæ excusatio videretur sufficere, nisi responsio sua includeret id ex quo directe et insolubiliter sequitur id quod pontificalis illa traditio reprobat. — Denique argumentum istud non videtur ad solvendum difficile: siquidem ex erronea videtur imaginatione procedere. Nam ita procedit quasi angelo proprie competat esse in loco punctali seu puncto: cujus oppositum patuit supra, et super primum, distinctione tricesima septima, ex dictis Thomæ, Bonaventuræ ac aliorum. Rursus, videtur procedere ac si in continuo essent puncta actualiter infinita. Supponit quoque, quod simplicitas angeli æqualis sit simplicitati puncti, a qua tamen specifice differt; et quasi simplicitas angeli sit sumenda per exclusionem totius extensionis, quum tamen in angelo sit magnitudo quantitasve virtutis, juxta cujus mensuram et proportionem est in angelo extensio quædam essentiæ: non utique extensio quantitativa corporalis, materialis, partibilis, sed qualis convenit animæ rationali, quæ (ut sic loquar) sine extensione extensa est extensione corporis sui, imo et imitativa quadam proporsione, sicut supersimplicissimus Deus in deitatis suæ natura extensus est, ita quod vere immensus, incircumscriptus, omnia penetrat, universaque replet, et sicut per Jeremiam testatur, cœlum et terram implet. De quo in infinitum simplicissimo Deo in libro Job fertur: Excelsior cœlo est, et quid facies? Profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari.6 Unde et supra in verbis Guillelmi est tactum quemadmodum probabile sit, angelos altioris perfectionis atque majoris virtutis, plus spatii occupare seu replere etiam in cælo empyreo, eo videlicet modo quo occupare et replere spiritibus incorporeis queunt competere.
Præterea circa hæc Scotus scribit prolixe quæstione qua quærit, an angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo. Et respondet quod sic, quoniam omne receptivum formarum alicujus generis quod ex se non est determinatum ad aliquam unam illarum nec illimitatum ad eas, potest moveri seu mutari ab una illarum formarum ad aliam. Ista propositio patet per se, quia subjectum includit prædicatum. Sed angelus est receptivus alicujus ubi, definitive, licet non circumscriptive, ut patuit paulo ante in quæstione de locatione angeli;7 nec est illimitatus ad omnia ubi, quia non est immensus. Ergo potest mutari ab uno ubi in aliud. Et quod continue, patet, quoniam inter duo ubi, sunt infinita ubi media: quod probatur ex continuo corporis motu per omnia illa ubi. Et per omnia illa angelus potest transire, ita quod in nullo eorum sit, nisi indivisibiliter: et per consequens non potest hæc omnia pertransire nisi continue moveatur. Quod confirmatur, quoniam anima beata æquabitur angelis beatis: anima autem beata movetur, imo beatissima anima Christi movebatur localiter descendendo ad inferos. Patet etiam ex Scripturis, quod angeli sæpius missi sunt, et interdum in assumptis corporibus: et si tunc cum corpore movebantur, videtur quod alia fuerit motio passiva ipsorum a corporis motione passiva. Sic et frequenter missi creduntur sine corpore, ut angelus missus ad Joseph ad annuntiandum ei conceptum Virginis gloriosæ.8 — Nec est inconveniens omne creatum, quantumcumque perfectum, esse capax et possibile seu potentiale respectu alicujus perfectionis, quamvis illa absolute minor sit natura illius creati: sicut et intellectio angeli est aliqua ejus perfectio, et tamen sua essentia perfectior digniorque consistit illa ejus perfectione. Ideo moveri potest angelo convenire. — Quumque arguitur, quod angelus nequit moveri, quia est indivisibilis, quamvis posset faciliter responderi, quod angelus occupat locum divisibilem, et ideo respectu loci se habet ac si divisibilis esset; aut si occupat locum indivisibilem seu punctualem, ut punctualiter exsistens non potest continue moveri ut semper habeat esse punctuale: tamen quia non videtur ratio quare negatur indivisibile posse moveri, etiam si esset indivisibilis quantitatis per se exsistens, ideo potest concedi, quod angelus habens ubi punctuale, potest continue moveri ut est in puncto semper exsistens. Nam sphæra mota super planum, describit lineam in plano, et tamen non tangit nisi in puncto: ergo punctum illud pertransit lineam totam. Et tamen linea ista quæ sic pertransitur a puncto, non componitur ex punctis: ergo a simili nec hoc sequeretur si ille punctus esset per se. continue moveri ut est in puncto semper exsistens. Nam sphæra mota super planum, describit lineam in plano, et tamen non tangit nisi in puncto: ergo punctum illud pertransit lineam totam. Et tamen linea ista quæ sic pertransitur a puncto, non componitur ex punctis: ergo a simili nec hoc sequeretur si ille punctus esset per se.
Porro de causa successionis in quocumque motu, dico quod causa illius est resistentia mobilis ad motorem: non talis quod movens non possit vincere mobile, tunc enim non moveret ipsum; nec talis quod mobile reinclinetur aut renitatur ad oppositum, quoniam hoc solum est in motu violento; sed talis resistentia, quod mobile est sub aliquo ubi cui non potest immediate succedere terminus intentus a movente: et resistentia ista est propter defectum virtutis moventis, et etiam propter resistentiam medii ad movens ac mobile. Tamen si virtus moventis esset infinita, posset mobile statim ponere in termino ad quem. Hinc quamvis angeli nulla sit resistentia ad se, tamen quoniam agit ex virtute finita, quando est in cælo non potest mox esse in terra, sed oportet medium pertransire. — Hæc Scotus: qui de his scribit diffuse, et argumenta solvit Henrici. tunc enim non moveret ipsum; nec talis quod mobile reinclinetur aut renitatur ad oppositum, quoniam hoc solum est in motu violento; sed talis resistentia, quod mobile est sub aliquo ubi cui non potest immediate succedere terminus intentus a movente: et resistentia ista est propter defectum virtutis moventis, et etiam propter resistentiam medii ad movens ac mobile. Tamen si virtus moventis esset infinita, posset mobile statim ponere in termino ad quem. Hinc quamvis angeli nulla sit resistentia ad se, tamen quoniam agit ex virtute finita, quando est in cælo non potest mox esse in terra, sed oportet medium pertransire. — Hæc Scotus: qui de his scribit diffuse, et argumenta solvit Henrici.
Insuper quærit Scotus, an angelus possit se movere. Quæ quæstio non videtur difficultatem habere, quum angelus sit liberæ potestatis et sapientissimæ apprehensionis, et habens naturam in qua considerantur actus et potentia: ideo sicut quoad aliquid potest moveri et perfici seu actuari, ita in ipso est aliquid quo se potest movere, perficere, actuare. Verumtamen de isto facit Scotus inquisitionem prolixam, quæ necessaria non videtur.
Amplius quærit, an angelus possit in instanti moveri. Respondet: Hic dicitur, quod angelus potest moveri in instanti, non quidem temporis continui, sed discreti. Videtur Doctor iste (videlicet Thomas) contradicere sibi ipsi. Dicit namque angelum esse in loco per operationem:9 et si intelligat de operatione transeunte in corpus, illa operatio aut est in tempore communi, aut in instanti temporis communis; si autem intelligat de operatione immanente, videlicet intellectione vel volitione, illa non est in tempore nostro communi, nec alio, sed in ævo, secundum eum. — Sed ista objectio inepta ac debilis est. Aliud enim est loqui de motu angeli et de operatione ejus, præsertim quum ista quæstio sit de locali angeli motu, ad quem communiter sequitur operatio ejus in loco. Denique, secundum Thomam, non quælibet nec quæcumque operatio immanens angeli mensuratur ævo, sed illa dumtaxat in qua non est innovatio neque successio, qualiter præsertim sunt beatifica visio atque fruitio; ceteræ vero in quibus contingit successio, mensurantur tempore discreto, secundum sanctum Doctorem, ut patuit supra. Hoc quoque sciendum, quod Thomas non dicit prout recitat iste.10 Siquidem in prima parte Summæ improbat opinionem dicentium motum angeli consistere in instanti; et tandem ibi concludit:11 Unde relinquitur quod motus angeli sit in tempore: in tempore (inquam) continuo, si motus ejus sit continuus; et in tempore non continuo, si motus ejus non exsistat continuus. Utroque enim modo contingit esse angeli motum, ut dictum est. Ista super primum, distinctione tricesima septima, diffuse sunt introducta.12
Consequenter Scotus dicit non esse ponendum tempus discretum. Ad cujus dicti reprobationem reor sufficere, quod tot præclari doctores, Alexander, Thomas, Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus, Henricus, ac alii, sæpe expresse ponunt hoc tempus, et rationabiliter ac multipliciter probant ipsum esse ponendum, sicut præhabitum est.13
Postremo quærit Scotus, an angelus possit moveri de extremo in extremum non pertranseundo medium. Et ea quæ circa hoc scribit, concordare competenter videntur dictis de hoc supra primum, distinctione tricesima septima. Nec circa hoc immoderata assertione, sed potius opinativa inquisitione, ut censetur:14 idcirco pertranseo.
Footnotes
Chapter 64 of 271