Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, An ævum mensura sit angelorum.

Videtur quod non. Primo, quia in secunda propositione libri de Causis asseritur : Omne esse superius aut est supra æternitatem, aut in æternitate, aut post æternitatem. Idem sententialiter habetur in Proclo. Et per esse quod est supra æternitatem, intelligitur Deus et increatum esse ipsius; per esse in æternitate, intelligentia seu angelus. Ergo æternitas est angelorum mensura : præsertim quum in libro de Causis dicatur, Intelligentia parificatur æternitati. — Secundo, Boetius ait Deo : Qui tempus ab ævo ire jubes.1 Ergo tempus proficiscitur seu causatur ab ævo. Causa vero temporis non est nisi æternitas seu Deus æternus, quum tempus sit unum quatuor coæquævorum a Deo immediate (ut patuit) productorum. Ergo ævum non est mensura ab æternitate distincta.2 — Tertio, in libro de Causis habetur : Inter rem cujus substantia et operatio est in æternitate, et rem cujus substantia et operatio est in tempore, est res media cujus substantia est in æternitate et actio in tempore : ergo præter æternitatem et tempus, non est alia ponenda mensura quæ ævum vocetur. — Quarto, aut esse angeli est totum simul fixum, non fluens, aut non : si primum, mensuratur æternitate; si secundum, tempore. — Quinto, si ævum est mensura distincta a tempore, non apparet cur tempus sit potius unum de quatuor coæquævis quam ævum : imo apparet quod ævum magis, quum sit tempore dignius, et secundum aliquos prius illo.

Circa hoc quæritur, An sit unum ævum omnium æviternorum, sicut unum ponitur tempus temporalium universorum; itemque, An in ævo sit vera et realis successio.

Hæc condependent. Et de his non scribit hic Alexander, sed potius super primum; Albertus quoque non hic, sed in libro suo de IV Coæquævis, sicut patebit. Est autem materia ista difficilis, et multa quæ de ea dicuntur certitudine carent, et opinative promuntur magis quam assertive. Denique Augustinus in libro Confessionum apertissime tenet ac pro viribus probat, quod tempus non sit aliquid reale extra animam, sed solum protensio animi circa rem temporalem.

Itaque Thomas ad primum horum respondens : Ævum, inquit, ponitur mensura media inter tempus et æternitatem. Porro de distinctione temporis ab ævo est triplex opinio. Una, quod idem sit nunc ævi et temporis secundum essentiam, differens ratione : quia nunc temporis mensurat mobile ipsum secundum quod est in motu, eo quod sicut se habet tempus ad motum, ita nunc temporis ad mobile, ut quarto dicitur Physicorum; sed nunc ævi mensurat substantiam mobilis primi prout consideratur in se. Sicque tempus et ævum differunt tantummodo ratione : attamen ævo mensuratur non solum substantia cœli, sed etiam angeli. Hoc autem stare non valet : quia duratio respicit esse in actu; non autem est idem actus neque rationis unius, esse cœli, quod mensuratur ævo, et moveri ipsius, quod tempore mensuratur. Idcirco secundum rem differunt tempus et ævum, quum diversorum generum diversæ consistant mensuræ, ut ex decimo Metaphysicæ patet. — Hinc alii hoc concedentes, dixerunt quod ævum est mensura rei permanentis naturæ, tempus vero mensura est rei motæ : et tamen in ævo est prius atque posterius, sicut in tempore; sed differunt, quia in tempore est prius et posterius cum innovatione, in ævo autem absque innovatione et invetratione. Sed hoc nihil videtur dictu : quoniam ubicumque est prius et posterius, oportet intelligere partem priorem et posteriorem, quæ in nulla duratione sunt simul, et dum est prius, nondum est posterius, sicque oportet illud advenire de novo. Exemplum quoque quod ponunt, falsum supponit. Etenim dicunt, quod sicut invenitur fluxus alicujus ab alio continuus cum innovatione, eo quod semper aliud et aliud est quod fluit, quemadmodum in exitu rivi a fonte; sic etiam invenitur fluxus continuus sine innovatione, ut in emanatione radii a sole, qui semper est idem. Hoc autem non est verum, quia in exitu radii a sole non attenditur prius et posterius per se, quia illuminatio non est motus nisi per posterius, eo quod reducitur in motum corporis illuminantis. Esse autem angeli non reducitur in innovationem alicujus motus sicut in causam, neque innovatur in se, quoniam nihil fit quod prius non fuit: ergo impossibile est quod aliquo modo sit ibi prius et posterius. — Idcirco dicendum, quod tempus est mensura habens prius et posterius, ævum vero est mensura non habens ea. Oportet namque rationem mensuræ ex mensurato accipere: quumque esse angeli, quod ævo mensuratur, sit indivisibile, carens variatione, ævum prius et posterius non habet; sed motus, qui tempore mensuratur, successione quadam perficitur, ideoque in tempore prius et posterius reperiuntur.

Denique ævum differt ab æternitate, quemadmodum esse angeli ab esse Dei, in duobus. Primo, quoniam esse divinum est per se stans, quum sit realiter id quod est, seu divina essentia seu ipsemet Deus; in angelo autem aliud est esse et quod est. Secundo, nam esse angeli fluxit ab alio, estque participatio quædam esse divini et increati: ideo sicut esse angeli est non ipsum esse divinum, sed participatio ejus; sic mensura esse angeli seu ævum, non est ipsa æternitas proprie sumpta, sed participatio ejus. Hinc auctores parum loquuntur de differentia æternitatis ac ævi: imo B. Dionysius utroque utitur indifferenter.3 — Hæc Thomas in Scripto.

A Præterea in prima parte Summæ, quæstione decima: Ævum, ait, differt ab æternitate et tempore, medium inter ea exsistens.4 Sed horum differentiam quidam assignant, quia æternitas principio caret et fine; ævum vero principium habet, non finem; tempus autem principium finemque habet. Verum ista differentia est per accidens. Nam quamvis æviterna semper fuissent et semper essent futura, ut aliqui ponunt, vel etiam tandem deficerent, quod Deo esset possibile; adhuc ævum ab æternitate et tempore distingueretur. — Alii ergo distinguunt inter se hæc tria per hoc quod æternitas non habet prius et posterius, tempus autem habet prius et posterius cum innovatione et veteratione, ævum vero hæc habet sine innovatione et veteratione. Quod supra jam improbatum fuit. — Est igitur respondendum, quod quum æternitas sit mensura esse permanentis, hinc secundum quod aliquid recedit a permanentia essendi, secundum hoc recedit ab æternitate. Quædam itaque ita recedunt a permanentia exsistendi, quod esse eorum est transmutationis subjectum vel in transmutatione consistit: et hæc tempore mensurantur, ut motus et esse omnium corruptibilium rerum. Quædam minus recedunt a permanentia essendi, quoniam esse eorum nec in transmutatione consistit nec est transmutationis subjectum; tamen habent transmutationem adjunctam in potentia vel in actu: quemadmodum in corporibus patet cœlestibus, quorum esse substantiale intransmutabile est, cum transmutatione secundum locum. Angeli quoque intransmutabile esse habent cum transmutabilitate secundum electionem, quantum ad eorum naturam; et cum transmutabilitate intelligentiarum et affectionum atque locorum juxta modum ipsorum. Ideo hujusmodi mensurantur ævo, quod inter æternitatem et tempus est medium. Esse autem quod mensurat æternitas, nec est mutabile nec mutabilitati adjunctum. Sicque tempus habet in se prius et posterius; ævum vero non, attanitate et tempore distingueretur. — Alii ergo distinguunt inter se hæc tria per hoc quod æternitas non habet prius et posterius, tempus autem habet prius et posterius cum innovatione et veteratione, ævum vero hæc habet sine innovatione et veteratione. Quod supra jam improbatum fuit. — Est igitur respondendum, quod quum æternitas sit mensura esse permanentis, hinc secundum quod aliquid recedit a permanentia essendi, secundum hoc recedit ab æternitate. Quædam itaque ita recedunt a permanentia exsistendi, quod esse eorum est transmutationis subjectum vel in transmutatione consistit: et hæc tempore mensurantur, ut motus et esse omnium corruptibilium rerum. Quædam minus recedunt a permanentia essendi, quoniam esse eorum nec in transmutatione consistit nec est transmutationis subjectum; tamen habent transmutationem adjunctam in potentia vel in actu: quemadmodum in corporibus patet cœlestibus, quorum esse substantiale intransmutabile est, cum transmutatione secundum locum. Angeli quoque intransmutabile esse habent cum transmutabilitate secundum electionem, quantum ad eorum naturam; et cum transmutabilitate intelligentiarum et affectionum atque locorum juxta modum ipsorum. Ideo hujusmodi mensurantur ævo, quod inter æternitatem et tempus est medium. Esse autem quod mensurat æternitas, nec est mutabile nec mutabilitati adjunctum. Sicque tempus habet in se prius et posterius; ævum vero non, attamen possunt ei conjungi; æternitas nec habet ea, nec possunt conjungi eidem. Hæc in Summa.

In Summa etiam contra gentiles, libro primo, capitulo quintodecimo, hinc aliqua tangit.

Idem Petrus, qui et apertius loquens: In angelis, inquit, est esse substantiale; et hoc semper manet invariabile, mensuraturque ævo. Est quoque in eis esse accidentale, secundum affectiones et operationes variabile: quod non mensuratur ævo, sed tempore, non proprie dicto, quod est mensura motus primi mobilis, sed large accepto, quod est mensura cujuscumque mutationis. Unde in ævo secundum se, non est fuisse, nec futurum esse, sed per comparationem ad tempus, cui coexsistit. Hæc Petrus.

Porro Richardus circa hæc scribit diffusius: Primo, dicens, declarandum est quid sit tempus; secundo, quid instans; tertio, quid ævum; quarto, quod angeli sunt in ævo.

Itaque dico, quod tempus est continuatio seu duratio seu mora ipsius motus primi numerata ab anima: qua continuatione (motu mediante, cujus tempus est passio, id est proprietas) mensurat anima continuationes seu durationes motuum aliorum. Quod autem tempus non sit motus, dicit expresse Philosophus quarto Physicorum: quoniam motus dicitur velox aut tardus, tempus vero non, sed longum aut breve. Aliqui tamen dicunt, quod tempus non differt a motu primi mobilis secundum rem aliquam absolutam. Sunt namque (ut dicunt) prius et posterius in motu primi mobilis in quantum ab anima numerantur. Et allegant pro se illud Augustini quinto super Genesim: Tempus est creaturæ motus. Quumque motus sit aliquid in re, dicunt se non impingere in illum articulum condemnatum seu excommunicatum: Tempus et ævum nihil sunt in re, sed solum in apprehensione. Verum prima opinio est securior, quum et motus mobilis primi tempore mensuretur. Quod autem tempus sit continuatio, videtur dicere Avicenna secundo suo Physicorum, capitulo ultimo loquens: Non est tempus aliquid cui accidat continuatio propria illi, imo ipsum est continuatio illa. Atque ad hoc ut habeat plenam temporis rationem, oportet ut numeretur a vi apprehensiva, sicque imaginabiliter vel intelligibiliter reducatur quasi ad modum discreti: quia quum tempus sit mensura, et ratio mensuræ principaliter inveniatur in discretis, præsertim in principio discretionis, quod est unitas secundum Philosophum decimo Metaphysicæ, et consequenter ad continua derivetur; oportet nos imaginabiliter vel intelligibiliter aliquam facere discretionem in continuatione motus, quam dicimus tempus, quum per ipsam aliquid mensuramus. — Sic ex dictis patet, quod esse in tempore, est tempore mensurari: et quia nil tempore mensuratur nisi motus, vel ratione motus; hinc motus per se est in tempore, et illud cujus esse est in motu, est in tempore ratione motus, et quies, in quantum est motus privatio.

Quantum ad secundum, dico quod instans est quid indivisibile, habens connexionem ad tempus, non pars temporis, sed initium ejus aut terminus, et id quo sine reali discontinuatione temporis, partes temporis ab anima numerantur, ut patet ex quarto et sexto Physicorum. Porro instans, quod est terminus præteriti initiumque futuri, non est in tempore actualiter atque realiter, quia sic tempus discontinuaretur; sed est ibi potentialiter tantum, aut aliqua vi apprehensiva actualiter, signatum imaginabiliter seu intelligibiliter. Et quia hanc signationem efficit anima adspiciendo ad mobile, idcirco secundum quosdam dicit Philosophus quarto Physicorum, quod instans sequitur id quod fertur, et quod est idem in essentia in toto tempore, quemadmodum mobile manet idem: quamvis secundum alios et communius, verbum illud intelligatur de instanti quod idem est in essentia, variatum secundum diversa esse, secundum quod mobile in toto motu manet idem, et variatur quantum ad esse. Sed de illo instanti non intendo nunc loqui. — Ex prædictis patet, quod instans est mensura mobilis sub ratione qua mobile : et si est mobile motu quo disponatur ad proficiendum in esse vel ad defectum essendi, sic mensuratur instanti realiter differente ab instanti ævi. Si autem est mobile motu non tendente ad esse substantiale aut ad ejus corruptionem sive defectum, sicut sunt corpora cœlestia et angeli; sic in quantum mobilia sunt, esse eorum substantiale mensuratur instanti quod sola ratione differt ab indivisibili ævi.

Quantum ad tertium, dico quod ævum est mensura esse creati uniformiter se habentis, ad rationem relata, qua (ipso esse mediante, cujus est passio) potest intellectus mensurare omnem exsistentiam creatam uniformiter se habentem. Quod autem ævum non sit ipsum esse æviterni, sed ejus passio, declaratur sic : Ævum non convenit ipsi esse uniformiter se habenti nisi in quantum est limitatum superius atque inferius : estque limitatum superius per hoc quod est ab alio; inferius quoque, per hoc quod recipitur ab alio. Ergo ævum non convenit ei nisi mediante habitudine ejus ad aliud a se diversum : et tale oportet esse diversum a se, quoniam inter ea quæ sunt realiter idem, non cadit realis relatio media. Præterea, in eodem instanti in quo creatum est æviternum, habuit totum suum esse substantiale, non autem durationem, sed durationis initium. Unde si possibile fuisset ipsum eodem instanti destrui, et destructum fuisset, verum esset ipsum fuisse seu esse habuisse, non tamen durasse : quum ergo ævum sit duratio æviterni, non est ipsum ævum esse æviterni. — Verumtamen quidam dicunt, quod ævum non differt secundum aliquid absolutum ab esse æviterni in quo est. Nam si duratio esse æviterni esset aliquid aliud superadditum illi esse, pari ratione, quum duratio ejus duraret, duraret per aliam durationem superadditam sibi, et sic esset procedere in infinitum. Ævum autem idem est quod duratio esse æviterni. Videtur igitur istis, quod ævum nil aliud sit quam esse æviterni simplicissimi uniformiter conservatum, in quantum intellectus potest per ipsum mensurare omnem creatam exsistentiam uniformiter se habentem. Quumque esse simplicissimi æviterni sit aliquid in re, atque secundum rem absolutam differens ab alia exsistentia uniformiter se habente, dicunt se non offendere in excommunicatum illum articulum : Ævum et tempus nihil sunt in re. Sed contra hoc est, quoniam pari ratione posset dici, quod tempus non differt a motu mobilis primi : quod quarto Physicorum Philosophus reprobat. Rursus, ipsum esse simplicissimi æviterni mensuratur ævo, nec tamen mensuratur se ipso. Hinc opinio prima securior est.

Quarto, ex inductis concluditur propositum, utpote quod esse substantiale actualeque angelorum est in ævo, non in tempore, nec in instanti realiter distincto ab ævo : quoniam esse illud non est motus, nec de necessitate exsistens in motu, nec quies. Ergo non est in tempore. Verumtamen vicissitudo cogitationum et affectionum suarum alia mensuratur mensura. — Hæc Richardus.

At vero Albertus libro de IV Coæquævis, ævum definit, dicendo : Ævum est mensura durationis rerum habentium principium et non finem, tota simul. Ad esse etenim temporis exigitur motus secundum locum, juxta philosophos, vel ad minus variatio, secundum Sanctos. Unde quum multipliciter sint aliqua variabilia (quædam enim habent in se ipsis causam varietatis, et hæc sunt quæ habent contrarium in se, ut mixta, vel extra se, ut elementa; et quædam quæ non propria sed divina virtute subsistunt, ut angeli et incorruptibilia corpora, ut ait Boetius), illa sunt in tempore quæ sunt primo modo variabilia, non illa quæ secundo modo. — Et si objiciatur, quod ista sunt media inter æternum et temporalia, ergo esse eorum non est totum simul; dicendum, quod non sequitur, quoniam etsi sit totum eorum esse simul, non est tamen ejusdem rationis cum totum simul esse æternitatis, quoniam non est a se ipso, sed a virtute divina vere et perfecte æterna. — Si rursus objiciatur, quod omne creatum ex se tendit in non esse, ergo est variabile, non uniforme, neque in ævo; respondendum, quod ex se in nihil tendere, multipliciter dicitur. Quædam namque tendunt in non esse per principium pugnæ intra se, ut mixta, aut extra se, ut elementa; quædam ex hoc quod habent divisibilitatem continui, cujus divisionis causa non est in ipsis, sed posset esse, si in ipsa ageret virtus superior, scilicet Deus, ut sunt incorruptibilia corpora; quædam ob hoc tantum quod conservatio eorum non est ex ipsis, sed ex superiori, ut angeli et orbes cœlestes: et istud non repugnat ævo. Aliqui tamen dicunt, quod solum spirituales substantiæ in ævo consistunt, faciuntque differentiam inter nunc temporis et ævum: quia nunc dicit id quod est de tempore accipere secundum substantiam suam, et dicunt hoc esse mensuram ipsius esse corporum incorruptibilium; instans vero dicit ipsum indivisibile quod est cum priori et posteriori, atque in hoc dicunt esse ipsum esse corporum mutabilium. Sed hoc nobis non videtur. Quocumque enim modo accipiatur nunc, aut est stans in sua duratione, aut non: si est stans, manet in ratione ævi; si non, sic cadit in essentiam temporis. Esse itaque cœlestium corporum est in ævo, et motus eorum in tempore. Hæc Albertus.

In commento quoque suo super librum de Causis, de his multa scribit consonantia istis, aliqua quoque obscura, et quæ prima facie non videntur recte sonare: ut quod idem sit quando et nunc æternitatis ac temporis, differens secundum esse. Hæc enim vel simpliciter in anima sunt, vel maximam sui rationem habent in anima. — Quocirca dicendum, quod secundum Aristotelem, tempus est utcumque ens, id est imperfectum, non habens completam sui rationem formalem extra animum considerantem: non tamen est solum neque totaliter in anima, sed et partim in re. Denique juxta Boetium, æternitas non est tantum protensio animi circa rem æternalem, imo realiter est ipsemet Deus æternus, utpote interminabilis vitæ tota simul perfecta possessio. Nunc quoque et quando æternitatis sola ratione ab æternitate distincta sunt: idcirco a quando et nunc temporis realiter distinguuntur. Multa alia scribit ibidem, de quibus pertranseo. Ipse quoque Albertus alibi fassus est, quod tempus sit partim in re, partim in anima, sicut et numerus: quia materialiter et fundamentaliter est in re, formaliter vero et completive in anima.

Udalricus demum in Summa sua, libro quarto, fatetur quod tempus sit aliquid extra animam, et realis mensura motus realiter a motu distincta. — Insuper eodem libro scribit de ævo quæ a prædictis partim dissonare videntur: Mensura (inquiens) esse cœli et motoris ejus et angelorum, est æternitas participata: quam moderni vocant ævum, potius secundum vocabuli appropriationem quam proprietatem. Nam et auctores communiter utuntur ævo pro æterno, ut Plato in primo Timæi, et Boetius in de Consolatione, aliique philosophi, sanctus quoque Dionysius. Et sic sumitur in Ecclesiastico: Sic exigui anni in die ævi, id est ad comparationem æternitatis, secundum Glossam. Unde grammatici dicunt, quod æternum dicitur per syncopam ab æviterno. Nihilo minus prædicta appropriatio auctoritatem ex Scriptura sortitur, quum in Ecclesiastico dicatur: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum, id est ab æterno, antequam fuit ævum.5 Sic rursus in Ecclesiastico: Nomen bonum permanebit in ævum.6 Sic ergo sumendo ævum, ipsum est mensura esse necessarii, non necessitate absoluta, sed dependente ad suam causam, sive hoc sit esse primum, sive esse secundum, quod consistit

De Consol. V, pros. 6.

III, metr. 9.

De Divin. nom. c. x. Eccli. xvi, 8. in naturalibus operationibus creaturæ intellectualis, quæ sunt intelligere et velle. Quapropter in talibus ævum mensurat ipsorum vivere et intelligere ac velle. Constituitur autem hæc mensura etiam a nunc stante in infinitum a parte post : non tamen sicut æternitas. In quantum enim hoc nunc adjacet enti necessario in quantum est ens necessarium, id est, in quantum ejus actus est esse non exiens de potentia in actum, videlicet intransmutabile : sic ipsum est omnino stans, et statu suo principiat ævum ut mensuram invariabilem secundum successionem vel vicissitudinem necessarii esse. In quantum vero adjacet eidem enti prout est secundum esse suum secundum : sic idem nunc variatur secundum esse prioris et posterioris, quemadmodum et primum ens illud creatum variatur per suorum operum vices. Sicque ævum principiatum ab ipso, mensurans hoc esse secundum, est mensura habens prius et posterius. Quæ quum non habeant continuans aliquid, eo quod nec opera sint inter se continua; idcirco vocantur vices seu vicissitudines ex quibus non constat aliquid successivum continuum, sicut tempus constituitur, et sic deficit a permanentia veræ æternitatis. Atque ob tactam similitudinem ævi ac temporis, Augustinus ipsum ævum nominat tempus, dicendo : Spiritus creator movet se ipsum sine loco et tempore; creatum vero spiritum, per tempus sine loco; corpus, per tempus et locum. Nam addit ibidem, videlicet octavo capitulo super Genesim, quod per tempus moveri, est per affectiones commutari. Et ex hoc constat, quod non sumit proprie tempus, quum primo libro de Immortalitate animæ dicat : Omne quod tempore movetur, corpus est. Nec tamen angeli mutationi subduntur in contemplatione Creatoris, de cujus bonitatibus quanto plus sortiuntur, tanto plus unum sunt ac magis simplificantur. Propter quod duodecimo libro Confessionum loquitur Augustinus Deo de natura angelica : Præ dulcedine felicissimæ contemplationis tuæ, variabilitatem suam cohibet sine lapsu ex quo facta est, inhærendoque tibi excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Hæc Udalricus.

Cujus positio in hoc a præinductis dissentire videtur, quod ponit ævum habere prius atque posterius, et per ipsum etiam mensurari intellectiones, volitiones et actiones angelorum vicissitudinatas et novas ac invicem succedentes : quæ secundum præfatos doctores, non ævo sed tempore communiter sumpto et discreto mensurantur. Asserit tamen Udalricus, ævum secundum se et in sua essentia esse simplex et indivisibile, nihilo minus prius posteriusque habere in quantum suum esse non est totum simul. Alia plura de hac re scribit Udalricus, quæ vel præhabita sententialiter sunt, aut infra tangentur.

Insuper Bonaventura : Dum quæritur, inquit, an natura angelica propriam habeat mensuram distinctam a tempore, distinguendum est : quia aut loqueris de mensura spiritualium secundum esse eorum, quod non mutatur, aut secundum affectiones. Si primo modo, sic mensuratur angelus ævo; si secundo modo, non.

Sic autem consuevit ab antiquis doctoribus responderi : Aut loqueris de diversitate in genere mensuræ, aut in genere entis. Si in genere mensuræ, sic oportet ponere differentiam mensurarum spiritualium et corruptibilium. Si in genere entis, sic triplex fuit opinio. Una, quod sicut locus et superficies unum sunt et idem per essentiam, differentes per comparationem; sic idem sit nunc ævi ac temporis, sola comparatione differens. Nunc enim respicit substantiam rei; substantia vero primi mobilis quantum ad esse, est omnino immobilis, sed comparata ad situm, est mobilis. Et primo modo mensuratur nunc ævi, secundo modo nunc temporis : ita quod idem est nunc, diversimode comparatum; quemadmodum idem ultimum comparatum ad corpus ambiens, est superficies, comparatum vero ad corpus ambitum, est locus. Sed istud stare non valet: quoniam circa ultimum corporis hæduæ comparationes non sunt incompossibiles; nunc vero temporis et nunc ævi habent proprietates incompossibiles circa idem. Nempe ut asserit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, nunc ævi est stabile, nunc temporis fluxibile. Impossibile autem est unum et idem secundum idem simul moveri ac stare. — Hinc secunda tenet opinio, quod ipsum nunc sequitur essentiam materiæ primæ: sicut ergo materia in omnibus est eadem per essentiam, differens secundum esse; ita nunc ævi ac temporis idem est per essentiam (non sicut individuum, sed instar materiæ), differens per esse. Et isti dixerunt, quod cujuslibet rei quidditas mensura eadem per essentiam mensuratur. Verum nec istud est multum intelligibile. Quum enim ævum esse stabile et quietum respiciat, quod materia habet a forma perfecta, et ista mensura non respiciat nisi esse actuale et modum essendi completum; videtur quod ævum non possit accipi ex parte materiæ, quidquid sit de tempore. Quum ergo modus durandi essentialiter atque formaliter differat hinc inde, sequitur quod propria etiam mensura. — Tertia ergo opinio est, quod spiritualia habent mensuram diversam a tempore, non solum in genere mensuræ, sed etiam in genere entis; nec solum in comparatione, sed etiam secundum substantiam et formam.

Quidquid autem sit de diversitate in genere entis, diversitatem secundum modum mensuræ nemo potest negare, et hoc sufficit quæstioni præsenti, quia quæritur, utrum spiritualia habeant mensuram diversam a corporalibus. Ad quod dicendum quod imo, et illa secundum Sanctos atque philosophos, est æternitas participata seu ævum. Quumque æternitas proprie sumatur pro increato, et ævum frequenter accipiatur pro tempore, potest mensura hæc proprio nomine æviternitas nuncupari. Sicque respondendum est, dum quæritur de mensura quæ respicit ipsum esse spiritualis creaturæ immutabile atque perpetuum. Si vero quæratur de mensura angelicarum affectionum, an sit diversa a tempore, infra discutietur. Nuncque constat, quod æviternitas variationem affectionum illarum non mensurat, prout ad Orosium loquitur Augustinus. Ævum quippe solius incommutabilis esse mensura est. — Præterea advertendum, quod hominis beati seu glorificati et angeli eadem est mensura, videlicet ævum, quoniam similem habent modum durandi. Non tamen homo viator habet eamdem mensuram: quia habet modum essendi alium; mensura vero non tantum concernit esse, sed modum quoque essendi.

Quod si quæratur, in quo genere sit mensura angelicæ durationis; dicunt nonnulli, quod non sit quantitas, nisi quantitas virtutis, ideoque non sit proprie in genere quantitatis. Sed si vere mensura est, quomodo non est quantitas vera? Hinc alii dicunt, quod est in genere quantitatis sicut principium. Si tamen quæratur cujus sit principium, quum dicat mensuram diversam a tempore, difficile erit assignare. Ideo sanius dici potest, quod sicut tempus ponitur in substantiis spiritualibus quantum ad affectiones, secundum Augustinum, quamvis consideratio Philosophi ad illud non conscenderit; sic et mensura ponitur differens specie a quantitatibus aliis, quamvis de illa non loquatur Philosophus, quoniam inferiorum rerum mensuras determinare intendit. Nec ex hoc ponitur in ipso insufficientia; et si poneretur, non tamen ob hoc esset a veritatis tramite discedendum. — Hæc Bonaventura.

Præterea super his scribit quædam in suis Quodlibetis Henricus. Nono equidem Quodlibeto, quæstione septima, quærit, an ævum sit substantia vel accidens. Respondet: Quum ævum sit mensura, oportet modos mensurarum videre, et per hoc ex comparatione ævi ad alias mensuras patebit pro parte cujusmodi mensura sit.

Itaque in qualibet re actualiter exsistente, duo considerantur, videlicet ejus essentia et exsistentia; et secundum utrumque correspondet ei mensura. Ex parte namque essentiæ Dei, mensura ejus est immensitas, quæ sola ratione differt a divina essentia. — Porro in essentia creaturæ est duplex ratio mensuræ: una, secundum quod est essentia simpliciter; alio modo, secundum quod est extensa seu multiplicata per partes. Primo modo quælibet creatura duplicem habet mensuram: unam intra, quæ est limitatio in gradu essentiæ seu naturæ; aliam extra, id quod est primum, verissimum atque dignissimum ens in genere suo. Universaliter quoque quoad res omnium generum, id quod est primum ens simpliciter, quod est divina substantia, est per se universorum mensura secundum quod est ex se quid absolutum, et non in quantum habet respectum ad creaturam, nisi quia creatum habet respectum ad ipsam, quatenus ex hoc quod creatura habet respectum ad Deum, rationes perfectionales considerentur in ipso: quemadmodum aliqui dicunt, quod rationes attributales non ponantur in Deo nisi quia per intellectum creaturæ secundum correspondentiam horum quæ Deo attribuuntur, referuntur ad Deum, ut quantum ad hoc, contrario modo considerentur rationes ideales et rationes perfectionales: ideales etenim considerantur in Deo non ex hoc quod creaturæ habent ad Deum referri, sed econtrario. Denique in prætactis modis mensurarum nulla cadit accidentalitas, nulloque horum modorum ævum mensura est. — Considerando autem mensuram essentiæ ut est extensa, sic ejus mensura quantitas est continua, sub cujus partibus partes substantiæ materialis extensæ sunt et contentæ: atque per quantitatem istam accidentalem intrinsecam convenit substantiæ corporali quantitas dimensionalis extrinseca, quæ dicitur locus, et simpliciter accidens est; prout autem multiplicata est, accidit substantiis materialibus numerus. Nec adhuc de natura et ratione talium mensurarum est ævum: ideo nihil est in re pertinens per se ad rei essentiam ratione ipsius essenatiæ, imo solum est de ratione mensurarum rei ratione sui esse, cujus mensura est duratio in esse, et diversificatur secundum diversum modum durandi in esse: estque in triplici genere. Est enim duratio absque omni variabilitate: quæ est Dei, et vocatur æternitas. Quædam vero est variabilis secundum contrarias dispositiones, et dicitur tempus: quæ est per se mensura motus, et non alterius nisi in quantum mutabile est secundum contrarias dispositiones in esse. Tertia duratio est quæ est variabilis secundum contradictorias dispositiones dumtaxat, et est duplex. Quædam transiens, quæ non est mensura nisi ejus quod est medium inter terminos variationis: cujusmodi est instans, quod est per se mensura subitæ mutationis, atque ipsius rei mutabilis in quantum est subjectum talis mutationis. Quædam vero manens, quæ est mensura esse rei manentis in esse post non esse, in quantum manens, tamen possibilis cadere in non esse, si sibi ipsi relinquatur: quod est simpliciter mensura fixa et stans absque innovazione et successione, sicut et esse cujus mensura est. — Si autem objiciatur, quia secundum Philosophum decimo Metaphysicæ, mensura est unigenea suo mensurato, ergo sicut angelus est substantia, ita et ævum ejus mensura; dicendum, quod auctoritas illa est intelligenda de mensura extrinseca, conveniente rei ratione essentiæ suæ simpliciter, prout in omni genere primum est mensura sequentium: quod enim est sicut mensura substantiæ, substantia est. — Hæc Henricus.

Porro hæc rationabiliter posita Scotus more solito impugnat et expugnare conatur, sic arguendo: Videtur Henricus contradicere sibi ipsi, quia expresse dicit, quod angeli esse habet terminari, et quod ævum potest in quolibet instanti, quantum est ex se, deficere. Ergo si illud ævitemum habeat formaliter esse cum illo nunc, hoc non potest esse secundum illud esse, quoniam illud esse habuit terminari cum illo nunc: ergo oportet ut vel alio esse sit cum secundo nunc, vel eodem minor motus potest esse mensura majoris iterum posito.

Verum ista objectio impertinens et puerilis censetur, nec secundum mentem Doctoris solennis procedit. Ipse enim, ut ex præinductis ejus eloquiis elucescit, affirmat esse angeli terminari non duratione aut desitione, sed intrinseco gradu suæ perfectionis specificæ, sicut et ejus essentia et omnis entis creati natura limitatur ac terminatur, quum omnia in numero et pondere et mensura sint constituta. Idem igitur permanet esse substantiale angeli, Sap. xi, 21. nec desinit neque repetitur; nihilo minus omni instanti et momento potest deficere, sicut et quælibet entitas creata dependens, si manutenentia supergloriosi Creatoris cesset et abstrahatur ab ea: quæ duo stant simul, ut patuit.

Amplius de ævo scribit hic Scotus, quæstione qua quærit, utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam ejus seu durationem exsistentiæ ejus, realiter aliud ab exsistentia ejus: Mensurare, est quantitatem ignoratam certificare per quamdam magis notam. Quæ certificatio aliquando fieri potest per quantitatem exsistentem in re vel in imaginatione: quemadmodum artifex expertus per quantitatem quam in sua habet imaginatione mensurat quantitatem quamcumque sibi occurrentem. Quandoque fieri potest per quantitatem aliquam exsistentem in re: et hoc tripliciter. Primo, per excedentem, sicque certificatur intellectus de quantitate minori per accessum ejus ad majorem, aut per recessum ab ea: et sic ponitur mensura in quidditatibus rerum. Hæcque mensura est perfectior mensurato, quæ et mensurato notior naturaliter esse debet: sicut albedo ponitur mensura in genere colorum, et est prima mensura in genere illo. Secundo, per quantitatem excessam: quoniam quantitas nota minor est, et pars quantitatis majoris ignotæ, et tunc quantitas minor per sui replicationem mensurat illud totum quod dicitur majus. Sicque ex rei natura. Tertio mensuratur quantitas ignota per aliam quantitatem notam, distinctam, sibi æqualem: quod fit per applicationem superpositionemve sui. — Itaque dico, quod in actuali exsistentia angeli non oportet quærere mensuram aliquam intrinsecam aliam a natura ipsius rei: quoniam nihil aliud realiter ibi est a natura rei mensuratæ; mensura autem ex natura rei aliud est a mensurato. Et constat, quod si poneretur in angelo aliqua mensura, non poneretur ibi nisi hoc tertio modo: neque enim esset excedens neque excessa, sed æqualis. Neque exsistentia ista videtur posse esse mensura sui ipsius, sicut in aliis quantitas ut distincte cognita, potest esse mensura sui ipsius secundum partes suas confuse cognitas. Non ita est hic, quum ista exsistentia sit indivisibilis: idcirco nequeunt partes ejus confuse concipi in se, quia non habet partes simpliciter. Ergo non est necesse in angelo exsistente ponere aliud ab actuali exsistentia ejus, quod sit mensura actualis exsistentiæ suæ: et quum non sit ponenda pluralitas sine necessitate, nec hic sit necessitas ponere eam, non videtur hic esse ponenda. Non solum autem non est necesse ponere absolutum aliquid pro mensura, sed nec aliquam relationem: quia non est necesse aliam relationem aliquam hic ponere quam istam quæ est ad causam efficientem, et ista relatio non est aliud a fundamento, ut probatum est ante. p. 118 D'. Hæc Scotus.

Innotescit itaque, quod Scotus dicit ævum non esse mensuram distinctam ab exsistentia angeli. Ad cujus reprobationem reor sufficere, quod tot præclari doctores jam allegati concorditer tenent atque idonee probant oppositum. Videtur quoque impingere juxta præinductam recitationem Richardi, in excommunicatum articulum, quod tempus et ævum non dicant aliquid extra animam: nisi excusetur per hoc quod dicit ævum esse ipsam exsistentiam æviterni.

Insuper de æternitate, ævo et tempore, scribit diffuse Guillelmus Parisiensis primo de Universo. De quibus breviter tangam: Opinati (inquit) sunt quidam æternitatem non aliud esse in essentia quam tempus. Unde et definierunt tempus esse partem æternitatis. Et isti fuerunt Italici: secundum quos non differt tempus ab æternitate nisi sicut totum a parte sua, et sicut majus tempus a minori; et sicut ante æternitatem nihil fuit esseve potuit, ita nec ante totum tempus. Sed hoc stare non valet. Æternitas namque impartibilis est secundum prius et posterius, quum esse æternitatis sit permanens: imo ipsa æternitas interminabilis permanentia est. Permanentia autem et fluxibilitas contraria sunt. Ergo nil fluxus nihilque fluens est in æternitate: idcirco nec prius neque posterius sunt in ea. Quid enim est tempus, nisi fluens esse et nullatenus permanens? Non ergo sunt unum, nec unum pars est alterius. — Præterea mirum videtur, quod inter fortissimum esse æternitatis et debilissimum esse temporis, medium non est, ut apparet. Illud namque aut esset fluens totaliter sicut tempus, aut totaliter permanens ut æternitas, et neutro horum modorum esset medium; aut partim fluens partimque permanens, et hoc non esset unum, sed quid ex æternitate et tempore aggregatum. Quod si quis dixerit, quia horizon æternitatis ac temporis quem ponunt philosophi, est medium, quia utrique communicat, nec aliud est quam perpetuitas, quæ per inceptionem videtur communicare cum tempore, et per indesinibilitatem cum æternitate: propter quæ duo dixit Philosophus ipsum esse horizontem æternitatis ac temporis, et post æternitatem ac supra tempus, etc.

Hanc materiam prosequitur Guillelmus diffuse, et qualiter æternum et ævum ac tempus, sæculum quoque et perpetuitas, variis modis accipiantur, ostendit. Ævum quoque seu perpetuum attribuit angelis, ipsasque mensuras a mensuratis esse distinctas, satis insinuare videtur. De ævo tamen non loquitur absolute.

Nunc elucidandum, An unum sit ævum omnium æviternorum.

Et circa hoc loquitur Thomas: Ponendo unitatem ævi, oportet eam investigare ad similitudinem temporis, cujus causa tripliciter assignatur. Quidam etenim dicunt, quod quum tempus sit numerus motus, hinc sicut eodem denario numerantur decem canes et decem equi, ita idem est tempus quo numerantur omnes motus. Sed hoc improbat Commentator quarto Physicorum: quoniam unitas numeri diversorum numeratorum non est nisi unitas numeri mathematice sumpti; tempus autem non est quid mathematicum, sed naturale. Præterea, omnia mathematica multiplicantur secundum esse quod habent in rebus: sicut non est realiter eadem linea in cupro et ligno. Ideo sequeretur, quod tempus secundum esse seu realiter numeraretur ad numerum motuum, essentque simpliciter tempora plura, unum tantum in imaginatione seu abstractione. — Alii dixerunt, quod quum tempus sit mensura variationis, et omnis variatio est ex potentialitate materiæ, ideo tempus est unum ab unitate materiæ. Sed hoc non est verum. Tempus namque non mensurat variationem in potentia, sed variationem in actu: actus autem variationis in materia non est unus tantum, sed plures; sed prima tantum potentia ad variationem est una. Verumtamen etiam hoc non est per se notum, imo potius forsan falsum, quod omnium mobilium sit una materia. Insuper, tempus quum sit numerus, de necessitate respicit aliquam multitudinem numeratam. In prima vero materia secundum essentiam non est aliqua multitudo, sed solum secundum esse, id est, secundum actualem et realem exsistentiam ejus, seu per respectum ad durationem et operationem; atque secundum hoc esse non est una in pluribus. Unde nec tempus correspondet materiæ secundum ejus essentiam, sed solum secundum esse ipsius : qui corruit, non sequitur quod angelus secundum quod variatur per motum. Idcirco ex unitate materiæ nullo modo potest esse tempus unum. — Idcirco dicendum cum Commentatore quarto Physicorum, quod tempus est unum ab unitate motus primi mobilis. Tempus quippe comparatur ad illum motum non tantum ut mensura ad mensuratum, sicut ad alios motus, sed etiam sicut accidens ad subjectum, quod ponitur in definitione ipsius : a quo unitatem multitudinemque sortitur. Nam primo mensurat motum diurnum, et per illum ceteros omnes. Quemadmodum enim decimo Metaphysicæ dicitur, unumquodque mensuratur per primum et minimum sui generis. Conformiter dicendum de ævo, quod sit unum ab unitate simplicissimi esse æviternorum, quorum unum oportet esse simplicius alio, ut infra probabitur.

Si autem objiciatur, quod mensura multiplicatur juxta multitudinem mensuratorum. — Rursus, primus et summus angelus creditur cecidisse et factus diabolus pessimus : ergo juxta nunc dicta, esse omnium angelorum sanctorum mensuratur ad ævum diaboli tam maligni.

Respondendum ad primum, quod mensura est duplex. Una intrinseca, quæ est in mensurato quemadmodum accidens in subjecto. Et hæc multiplicatur juxta multitudinem mensurati : sicut plures sunt lineæ quæ mensurant longitudinem plurium æqualium corporum. Alia est mensura extrinseca : quam non oportet multiplicari secundum multiplicationem mensuratorum, sed est in uno sicut in subjecto ad quod multa mensurantur, ut multi panni longitudine ulnæ unius. Sicque multi motus mensurantur ad numerum unius primi motus, qui numerus est tempus; multa quoque permanentia ad unitatem unius permanentis, quod est ævum. — Ad aliud, quod quum ævum sit participatio æternitatis, quanto plus aliquid est in participatione æternitatis, tanto per prius mensuratur ævo : quumque angelus beatus magis sit in participatione æternitatis quam ille beatus mensuretur ad ævum diaboli, sed econtra. — Hæc Thomas in Scripto.

At vero in prima parte Summæ, quæstione decima, addit :7 Quidam assignant causam unitatis temporis ex unitate æternitatis, quæ est principium omnis durationis. Sicque omnes durationes sunt unum, si attendatur earum principium, seu per respectum ad illud; plures vero sunt, si consideretur eorum diversitas quæ durationem recipiunt ex influxu primi principii. Verum istud non sufficit, quoniam ea quæ sunt unum principio aut subjecto, præsertim remoto, non sunt unum simpliciter, sed secundum quid. — Præterea de substantiis spiritualibus duplex fuit opinio. Una, quod omnes processerunt a Deo in quadam æqualitate, uniusque speciei specialissimæ, ut Origenes dixit; vel saltem multæ earum, secundum quosdam. Alia, quod profluxerunt a Deo quodam gradu et ordine : quod S. Dionysius sensisse videtur, qui dicit decimo capitulo Cœlestis hierarchiæ, quod inter spirituales substantias sunt primæ, mediæ et ultimæ, etiam in uno choro seu ordine angelorum. Itaque secundum primam opinionem dicere oportet, quod plura sunt æva, sicut sunt plura æviterna prima æqualia. Sed secundum aliam est dicendum, quod sit unum ævum, sicut ostensum est. — Interdum quoque accipitur ævum pro sæculo, quod est durationis alicujus rei periodus : et ita dicuntur multa æva. Sicque in apocryphis Esdræ habetur :8 Majestas et potestas ævorum est apud te, Domine. Hæc idem in Summa.

Amplius, Petrus positionem hanc Thomæ plene hic recitat. Qua recitata, mox addit : Unum est ævum. Cujus subjectum quidam dicunt esse angelum primum, Deo in habitudine magis propinquum. Sed quum ille nullam universalem habeat rationem respectu aliorum, aliis convenientius esse videtur, quod sicut primum subjectum temporis est primum mobile, quod est omnium regula motuum, sic primum subjectum ævi sit primum immobile, id sime sumptum et ævum simul duratione est cœlum empyreum, quod est continentia omnium creaturarum, id est omnium visibilium et invisibilium.

Quærit quoque Petrus hic, an sit alia mensura creata præter tempus et ævum. Respondet: Tempus multipliciter sumitur. Primo communissime, pro mensura cujuscumque mutationis, sive actualis, sive possibilis solum. Sicque accipitur quum dicitur unum de quatuor concreatis, id est coæquævis: sic enim complectitur ævum. Secundo sumitur minus communiter, pro mensura cujuslibet actualis mutationis, sive sit subita, sive successiva. Sicque Deus dicitur cœpisse Dominus esse ex tempore. Tertio proprie, pro mensura cujuscumque actualis mutationis successivæ, sive continuæ, sive non. Et ita secundum quosdam asserit Augustinus, quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus. Quarto propriissime, pro mensura mutationis actualis successivæ, continuæ, et præter tempus. Sic sumptum, est mensura alia qua mensurantur affectiones angelorum, et qua mensurabuntur variationes quæ erunt post finale judicium, quoniam tunc cessabit hoc tempus. — Hæc Petrus.

Qui iterum quærit, utrum ævum incepit ante tempus. Respondet: Secundum Augustinum duodecimo Confessionum, alterum altero dicitur prius quatuor modis, videlicet: æternitate, sicut Deus cuncta præcedit; tempore, ut flos fructum; electione seu dignitate, ut fructus florem; origine, quemadmodum sonus cantum. Dico ergo, quod ævum præcedit tempus proprie sumptum, dignitate seu electione, et duratione: quoniam tempus illud non fuit a principio creationis, sed a motu primi mobilis. Tempus vero acceptum communiter pro mensura cujuscumque actualis mutationis præcessit mensura quæ dicitur ævum, dignitate, non duratione. — Hæc ille. Procedit autem ista responsio secundum positionem dicentium opera sex dierum facta per temporis intervalla. Porro secundum Augustinum, tempus propriisfuerunt.

Richardus demum in hac quæstione parumper ab inductis videtur recedere, dicens: Non sic potest dici unum ævum omnium æviternorum, sicut unum tempus omnium temporalium, quamvis omnium æviternorum, saltem spiritualium, valeat aliquo modo dici unum ævum. Nam juxta præhabita, tempus est continuatio motus numerata ab anima, qua (motu mediante, cujus passio est tempus) mensurat anima durationes motuum aliorum.9 Mensurare autem durationem unius motus per alium, est ex comparatione motus unius ad alterum certificari de duratione alterius motus: quemadmodum mensurare pannum per ulnam, est ex comparatione quantitatis panni ad quantitatem ulnæ certificari de panni illius quantitate. Major vero certitudo habetur de re per causam quam per effectum, atque per simplex quam per compositum. Hinc unitas certior est mensura quam numerus. Certitudo quoque acquiritur de minus noto per magis notum. Motus autem primi mobilis manifeste nobis noti (quod dico propter nonum orbem), inter omnes alios motus nobis manifeste cognitos plus habet de causalitate respectu motuum inferiorum. Est item simplicior, quoniam regularissimus, et mobile illud in minori mora plus transit de spatio quam aliquod corpus inferius. Est etiam notior nobis ex parte sui, ob majorem sui simplicitatem, et per comparationem ad nos, propter sensibilitatem distinctionum signorum quæ in ipso consistunt, per quam ab hominibus certius universaliusque cognoscitur. Ideo sola continuatio motus illius ut numerata ab anima, plene habet rationem mensuræ respectu motuum aliorum: ideo sola est tempus propriissime dictum. Hinc loquitur Avicenna in suo libro Physicorum: Non oportet ut unumquemque motum comitetur per se proprium tempus, nec ut quidquid mensurat aliquid sit accidens illi.

Porro nullius æviterni esse, habet causalitatem ad alia æviterna, quum omnia illa sint a Deo immediate creata : ideo nullius æviterni duratio tam plene habet rationem mensuræ respectu durationis aliorum æviternorum, sicut de motu jam dictum est. Verumtamen, quoniam inter æviterna est unum cujus naturale esse actualius atque simplicius est naturali esse alicujus alterius æviterni, et angeli naturali cognitione sciunt ipsum tenere summum gradum inter æviterna, ac comparando esse suum ad esse illius magis cognoscunt quem habeant gradum essendi inter æviterna quantum ad naturalia sua; idcirco duratio illius nobilissimi æviterni ad intellectum relata, quodammodo habet rationem mensuræ, quamvis non plenam respectu cujuslibet actualis exsistentiæ creatæ uniformiter se habentis. Et ista mensura dicitur ævum. — Si autem objiciatur, quod summus angelorum ceciderit, sicque esse angelorum sanctorum mensuraretur per esse illius; respondent quidam, non esse inconveniens quod omnes angeli alii naturali cognitione comparando suum esse naturale ad naturale esse illius, magis cognoscant quem gradum essendi quilibet eorum teneat in ordine entium creatorum : quoniam naturalia illius angeli non sunt ei per casum ablata, secundum Dionysium; ideo naturale esse ipsius nobilius remanet naturali esse ceterorum.10 Nihilo minus angeli sancti supernaturali cognitione adspiciendo esse divinum et se in comparatione ad illud, certo sciunt quem habeant gradum in ordine rerum, tam quoad esse naturæ quam quoad esse gloriæ. — Hæc Richardus.

Videtur autem in his responsio Thomæ convenientior esse, quia de ratione mensuræ durationis, de qua nunc sermo, non est ut sit causa esse mensuratorum. Nam et tempus mensura est temporalium rerum, non proprie causa, imo potius radix quædam desinendi ab esse, juxta illud : Omnia quæ sunt in tempore, tempore labuntur et tabescunt. Et sicut in libro Sex principiorum habetur, quando est infectio quædam in re temporali ex adjacentia temporis derelicta. Aliter quoque sumitur mensura dum primum in unoquoque genere perhibetur mensura secundorum, et dum ævum et tempus dicuntur mensuræ durationis rerum, ut constat ex introductis :11 quod tamen Richardus in verbis suis jam habitis non videtur pensasse.

Albertus demum in libro de IV Coæquævis, prædictis concordat : Potest (inquiens) dici, quod ævum sit in uno sicut tempus atque æternitas. In reductione enim mensuratorum ad mensuram, non attenditur ratio causæ neque carentia termini, sed simplicior et notior quantitas. Et hoc evidenter patet in reductione granorum ad modium, et in reductione massæ ad factionem, in aliis quoque similiter : in quibus non attenditur in primo mensurante nisi simplicior ac notior quantitas, quæ ut aliquota se habet ad totum mensuratum. Quumque talia sit invenire in æviternis (non enim unum æviternum infinite excedit aliud in simplicitate), patet quod reducuntur ad aliquod unum in suo genere primum mensurans. — Hæc Albertus. Ex quibus patet verum esse quod dixi, de ratione mensuræ durationis non esse quod sit causa esse mensuratorum aut durationis eorum.

Idem Udalricus in Summa sua, libro quarto.

Bonaventura autem super his aliter sentiens : Ad hujus (inquit) quæstionis intelligentiam, prænotandum qualiter accipiatur unitas temporis. Quam quidam tripliciter tentaverunt accipere, secundum quod accidens comparatur tripliciter ad subjectum. Habet enim accidens in subjecto causam et exsistentiam ac apparentiam. Dixerunt ergo aliqui, quod tempus est unum ratione subjecti in quo est primo et per se : quo remoto, removetur et tempus. Unde dixerunt, quod tempus est unum, quoniam est in primo mobili, cujus motu cessante, cessat et tempus. Sed istud non sufficit, quia ut ait Augustinus, si cessaret motus primi mobilis, adhuc posset moveri rota figuli, et constat quod mensuraretur ille motus: ergo non tantum est ibi tempus, imo et in aliis rebus mobilibus. Item, tempus est in affectionibus et cogitationibus liberi arbitrii, quod non subest motui cœli, ut asserit Augustinus. — Alii ergo dixerunt, quod tempus est unum ratione subjecti in quo primo apparet. Quum enim tempus sit numerus mensurave motuum, et numerus iste secundum essentiam sit in re mobili seu re mota, in qua est prius atque posterius, secundum actualem vero numerationem sit a parte animæ, ut vult Philosophus et Augustinus, quum anima omnes motus et mutationes numeret adspiciendo ad mensuram motus primi mobilis, scilicet per diem, annum et horam, voluerunt dicere, quod unum est tempus ratione subjecti in quo primo apparet: quia etsi omnia habeant proprias periodos, mensurantur tamen et numerantur per mensuram motus regularis, certi ac nobis notissimi, utpote motus mobilis primi. Verum istud non sufficit, quoniam dicit Philosophus libro de Cœlo et mundo, quod si essent duo mobilia prima, adhuc unum esset tempus: nec tunc posset dici unum ratione subjecti in quo primo esset, nec in quo primo appareret, quum utrumque esset æque primum et evidens; nec ratione animæ, quoniam tempus non est numerus numerans, sed numerus numeratus, ut vult Philosophus, estque tempus dispositio rei ad extra, non fictio animæ. — Hinc tertii dixerunt profundius, quod unitas temporis sumitur penes unitatem subjecti a quo causatur, quod est materia in quantum mutabilis, et ita, ut ens in potentia. Materia quippe ut est in acquisitione formæ mutatur, et sic est ens in potentia. Hinc tempus potissime inter omnia accidentia tenet se cum materia. Quemadmodum ergo materia una est per essentiam, differens per esse: una, inquam, non unitate universalitatis, nec singularitatis, sed medio modo; ita et tempus est unum in temporalibus universis. Et si quæras, unde hoc est quod tempus est unum, quum motus sint varii; dicendum, quod motus definitur per id ad quod est: unde motus respicit motorem et mobile et terminum. Tempus vero respicit ipsam durationem variam et successivam quæ venit ex potentia rei mobilis. Quumque tempus consimilius sit naturæ durantis, et natura super quam fundatur, est numero una; hinc tempus non solum est unum specie, sed etiam numero, in temporalibus omnibus, differens penes esse, ut posuerunt sapientes communiter circa materiam istam locuti. Porro si quæras, cur ita non est in quantitatibus cunctis, quum omnes concernant materiam; respondendum, quod aliæ omnes, etsi esse incompletum habeant in materia (sunt enim in materia dimensiones infinitæ), attamen esse earum completum est a materia exsistente sub forma. Tempus autem habet esse ex hoc quod materia tendit ad formam, propter hoc quod causatur a motu, qui est ἐντελέχεια seu actus entis in potentia: ideo tenet se maxime ex parte materiæ, et idcirco non est distinctum. Nec dico, quod tempus sit in materia, omni forma circumscripta; sed quamvis sit a materia quæ est sub forma, magis tamen causatur a materia prout tendit ad formam, et sic est in materia ratione suæ potentialitatis.

Denique juxta hunc triplicem modum nisi sunt aliqui in ævo ponere unitatem. Primo, ratione subjecti in quo primo est. Posuerunt namque in intelligentiis ordinem secundum continentiam virtualem, sicut in visibilibus continentia reperitur localis: et sicut tempus in primo mobili fundatur, sic ævum in prima est intelligentia, quæ virtualiter continet alias et influit illis. Hæc autem positio stare nequit. Primo, quoniam omnis intelligentia in incorruptione habet æqualitatem, ut infra dicetur. Secundo, quoniam conservatio intelligentiarum immediate pendet ex Deo. Tertio, quia si illa intelligentia destrueretur, fundamentum ævi periret. Possibile quoque fuit illam peccare, imo forte peccavit, quum credatur diabolus fuisse excellentissimus angelorum. — Hinc alii assignaverunt unitatem ævi ratione subjecti in quo primo apparet: quod est cœlum empyreum, in quo non cadit variatio, imo omnino quietum est. Sed nec hoc sufficit: quoniam immortalitas et impassibilitas per prius est in substantiis spiritualibus quam corporalibus, quum sint digniores, et dignius mensurari non habeat per respectum ad minus dignum. — Propterea alii nisi sunt sumere unitatem ævi ex parte causæ, dicentes quod duratio et conservatio intelligentiarum continuatur per divinam influentiam, quæ quum sit una, ævum est unum. Verum nec hoc stare potest, quoniam influentia illa active accipitur, aut passive: si active, non est aliud quam Deus influens, et ita non habet ævum mensuram; si passive, tot sunt influentiæ quot qui suscipiunt eas. — Idcirco non restat alius modus nisi per unitatem materiæ, ut dictum est de tempore. Sed multi negant intelligentias habere materiam. Attamen quidquid sit de hoc, ævum respicit esse actuale et stabile, tempus vero materiam ut est in potentia: ideo sicut unitas temporis conformatur materiæ, sic unitas ævi formæ, non in quantum est ista aut illa, sed in quantum immutabilis. Hinc sicut linea in corporibus quamvis diversis, est eadem specie; sic ævum habet unitatem universalis, non unitatem quam habet tempus. Idcirco concedendæ sunt rationes probantes non esse unum ævum æviternorum, sed multa. — Hæc Bonaventura.

Cujus opinio in multis differt ex dictis secundum Thomam, Albertum, Petrum, Richardum, Udalricum, Henricum, ac alios: ex quorum etiam dictis patet ad persuasiones has Bonaventuræ solutio, nec vacat singula ejus verba discutere. Principalis quoque ejus opinio de unitate temporis ex unitate materiæ, a S. Thoma satis improbata censetur. Patet item ex tanta dissensione doctorum, difficultas atque incertitudo hujus materiæ.12 Unde et opinative magis quam assertive loquendum est hic.

Præterea de his satis notabiliter ait Durandus: Videndum est primo, quid sit de ratione mensuræ. De cujus ratione est ut per eam habeatur certitudo de re mensurata, vel quantum ad id quod est, si sit mensura quidditatis et naturæ; vel quantum ad permanentiam sui esse, si sit mensura durationis. Utrumque autem horum contingit dupliciter: quoniam certificari possumus de re vel quantum ad id quod est seu quantum ad sui esse durationem, primo per se atque directe, quod fit solum per causam rei: sicut de eclipsi lunæ per interpositionem terræ inter solem et lunam. Per causam namque res per se et directe cognoscitur. Secundo certificamur de re indirecte et comparative. Sicque certificamur de omnibus quæ sunt in aliquo genere per id quod in genere illo exsistit perfectius, quasi habens in se omnem generis illius actualitatem: ut est albedo in genere coloris. Nam per albedinem mensurantur colores indirecte et comparative: quoniam tanto perfectius participant naturam coloris, quanto propinquius accedunt ad naturam albedinis. Ratio mensurationis istius est, quia per notius natum est certificari minus notum, quando majus et minus notum inter se habitudinem sortiuntur, ut quæ ejusdem sunt generis. Porro quod actualius atque perfectius est in genere, hoc ex sua natura est notius: idcirco per illud nata sunt cetera in genere illo mensurari. Hæc quoque mensura dicitur indirecta et comparativa respectu primæ mensuræ: quoniam non est ita directa et per se habitudo ad invicem eorum quæ sunt in eodem genere, quantum ad esse et cognitionem, sicut est habitudo effectus ad causam. — Hinc patet, quod de ratione mensuræ universaliter non est quod causa sit mensurati. Nam si lapis moveretur sursum ab angelo, motus ille mensuraretur per motum primum, tamen ab eo non causaretur.

Aut ergo quæritur quæ sit mensura quidditatis et perfectionis naturæ æviternorum, aut quæ sit mensura durationis ac permanentiæ eorumdem. Si primum, dicendum quod sola divina essentia accepta sub ratione ideæ imitabilis a creatura, est per se ac directe mensura quidditatis et perfectionis naturæ æviternorum; esse autem supremi æviterni est mensura eorum indirecte et comparative. Sola etenim causa prima habet rationem mensuræ per se simpliciter et directe; primum vero in genere, indirecte et comparative, ut dictum est. Sola autem divina essentia sub ratione ideæ est causa æviternorum. — Porro si quæratur de mensura durationis ac permanentiæ, sic quæstio ista magis est dubia, an scilicet sit una duratio alicujus æviterni per quam mensurentur ceterorum durationes æviternorum: et de hoc est duplex responsio. Una, quod sic, ita quod duratio primi et perfectissimi æviterni est mensura durationis reliquorum: quoniam sicut se habet essentia ad essentiam et esse ad esse, ita duratio ad durationem. Quemadmodum ergo essentia primi æviterni mensura est essentiarum aliorum æviternorum, sic esse atque duratio ejus, mensuræ sunt ipsius esse ac durationis illorum. Secunda responsio est, quod præter beneplacitum Dei ac ordinationem divinam circa durationem æviternorum, non est inter æviterna duratio alicujus quæ sit mensura durationis aliorum. Quæ enim sunt æqualis uniformitatis ac certitudinis, non sunt apta ad hoc ut unum mensuretur per aliud, quum mensura sit uniformior, potior ac certior mensurato. Sed æviterna sunt æqualis uniformitatis ac certitudinis in durando: nam quamvis esse unius æviterni sit ex sua natura perfectius ac notius esse alterius, tamen duratio cujuslibet æviterni est æque uniformis, quoniam nulla varietas est in esse unius potius quam in esse alterius quamdiu durant. Verum hæ et consimiles rationes, quamvis sint probabiles, attamen solvi possunt. — Hæc Durandus.

Qui utriusque opinionis motiva ponit ac solvit, nec ad aliquam specialiter divertit: imo per modum inquisitionis, non assertionis, se loqui fatetur. Dicit quoque in hac quæstione, quod tempus sit realiter idem cum primo motu: quod quamvis et alii quidam defendant, communius tamen probabiliusque tenetur oppositum, præsertim quum Philosophus quarto Physicorum ex intentione formaliter et expresse dicat, probet teneatque contrarium.

Insuper circa hæc scribit Quodlibeto undecimo, quæstione undecima, Henricus: Quæstio ista, an sit unum ævum omnium æviternorum, potest plures habere sinus ac plures intellectus. Primum, an singuli angeli habent ævum proprium sibi, ita quod ævum primi angeli est mensura aliorum ævorum, et per hoc mensura aliorum angelorum. Alium, an sit unum ævum unius primi angeli quod sit omnium aliorum angelorum mensura, sic quod nullus illorum habeat proprium ævum, quemadmodum unum tempus mensura est omnium motuum. Et dico, quod plurium nunquam est una mensura secundum numerum plurium quæ est propria unius illorum, sic quod nullum aliorum habet propriam mensuram, nisi illa connexionem et connaturalitatem habeant inter se secundum rationem causæ atque causati. Et sic esse omnium aliorum dependet ab esse primo, sicut omnes motus naturales causantur a motu primo: propter quod tempus, quod est mensura motus illius, mensura est omnium motuum aliorum. Quumque unus angelus nullam habeat causitatem in esse super alium, dico quod non est aliquod ævum propria mensura unius angeli et aliorum per ipsum, sic quod nullus illorum proprium habeat ævum: imo dico, quod quilibet angelus habet suum proprium ævum. Attamen ævum unum est mensura aliorum ævorum quoad dignitatem naturæ: sicque æquivoce dicitur ævum hinc inde. Et de mensura quantum ad dignitatem naturæ loquitur Philosophus, dicens quod in omni genere est unum primum mensura sequentium in genere seu ordine illo. Sic quippe mensura in unoquoque genere appellatur id in quo nobilissime et perfectissime reperitur generis illius natura. Et hæc mensura dicitur unigenea (id est unius generis) mensurato, et minimum quid in genere illo, id est simplicissimum : a cujus simplicitate cetera aliquo modo recedunt.

Est autem duplex genus, videlicet metaphysicum et logicum. Genus metaphysicum accipitur penes communitatem mere analogicam, quæ continet aliquid cui principaliter nomen et ratio competunt, quod et aliis est mensura, atque per attributivam quamdam participationem convenit eis : et sic ens dicitur genus unum in quo est unum primum minimum quod mensura est aliorum. Et hoc est Deus, cui perfectissime convenit esse universorum mensuram, qui est extra et supra omne genus prædicamenti, quod est logicum genus. Et sicut ens est genus tale ad decem prædicamenta, sic accidens ad novem generalissima accidentis. — In genere quoque logico invenitur mensura, sic quod species eminentior est mensura inferioris : sicut substantia incorporea, corporalis; et homo, quum sit species excellentior in rebus corporeis, mensura est rerum corporearum. Individuo autem non competit esse hoc modo mensuram nisi per accidens, eo quod species specialissima non nisi in individuo uno exsistat, ut patet in corpore orbis primi, quod ponitur mensura omnium corporum secundum quod corpora sunt, et in primo angelorum, si sit unicus sub specie sua, si tamen sit ponere primum aliquem et supremum : quod dico, sed non assero. Si enim esset aliqua substantia separata quæ esset aliarum mensura, in ipsa esset status. Sed secundum quemdam articulum damnatum Parisiis, nulla creatura habet statum in supremo, quia superior ea potest esse, eo quod semper in infinitum distet a substantia increata. In infima vero est status, videlicet in anima rationali. Quod si aliquis angelus secundum speciem aliquam esset mensura omnium angelorum simpliciter, revera non posset superior fieri, quoniam status est in mensura simpliciter.

Itaque sicut in substantiis in quolibet genere est ponere mensuram et mensuratum, ita in accidentibus. Quare quum ponendo æva differre secundum differentiam angelorum, est genus unum ævorum subalternum, sicut et angelorum; secundum eumdem modum quo ponendum aut non ponendum est esse mensuram unam angelorum secundum substantiam in una specie angeli, sic similiter est ponendum in ævo, ponendo scilicet vel non ponendo ævum illius esse mensuram aliorum ævorum. Sed nullo modo ponendum est esse ævum mensuram aliorum æviternorum, propter mensuræ æquivocationem. — Hæc Henricus.

Qui de isto scribit multum prolixe et involute; et hæc ejus responsio videtur in multis a præhabitis dissonare. Estque ostensum, non exigi ad rationem mensuræ quod sit causa mensuratorum, quum et ipsemet dicat albedinem esse mensuram in genere seu universitate colorum, quum tamen albedo non sit causa nigredinis et aliarum specierum coloris.13 Insuper non est contra articulum Parisiensem, ponere statum in angelis de facto, hoc est secundum ordinem rerum jam institutum, quum certum sit unum esse actualiter supremum in angelis, in quibus est ordo, id est summum ac infimum mediaque connexa. Non tamen ita est status in angelis, quin quacumque specie assignata Deus per omnipotentiam suam creare posset eminentiorem. Denique tandem concedit Henricus, quod summus angelorum mensura est inferiorum, et summum ævum mensura est inferiorum ævorum : et tamen nec summus angelus causa est inferiorum angelorum, nec summum ævum causa est inferiorum ævorum. Si vero pro concordantia horum dicatur, quod summum ævum non est mensura inferiorum æviternorum, quia hoc oporteret intelligi de mensura durationis, de cujus ratione est quod habeat causalitatem super ea quorum fertur mensura; jam patuit hoc verum non esse, quum nec tempus sit causa temporalium quorum perhibetur mensura, juxta sensum jam introductum. Probabilior ergo censetur positio illa Thomæ, Alberti, atque sequacium eorumdem, quamvis in his non habeatur certitudo demonstrativa.

Postremo Scotus hic recitat primo prætactam opinionem Henrici: Hic (inquiens) dicitur, quod tot sunt æva quot æviterna. Sed ista positio videtur ponere pluralitatem sine necessitate. Idcirco dicendum adversus eam, quod aut ævum vocatur actualis exsistentia angeli æviterni, et ita tot sunt æva quot æviterna: aut ævum dicitur aliquid intrinsecum angelo actualiter exsistenti, mensurans exsistentiam ejus, et sic ævum nihil est; aut dicitur aliquid extrinsecum, aliud ab exsistentia actuali æviterni, quod tamen extrinsecum ex sua natura natum est mensurare actualem exsistentiam æviterni, et sic potest poni tripliciter: quia vel potest negari omne tale extrinsecum, ponendo omnia æviterna habere exsistentiam æque invariabilem. Nam quamvis una exsistentia sit perfectior alia, et per hoc possit illam mensurare mensuratione quidditativa, de qua ait Philosophus, In omni genere est unum primum mensura sequentium; attamen mensuratione durativa, quæ reducitur ad quantitatem, nullo modo videtur una exsistentia invariabilior alia, quoniam unicuique repugnat successio partium in ipsa: tuncque diceretur, quod quum ævum ponatur mensura in quantum est invariabiliter durans, et illud extrinsecum oporteat esse notius ex natura rei secundum rationem invariabilis, et non sit talis differentia inter exsistentias æviternorum, nihil esset ævum. — Alio modo potest dici, quod quælibet exsistentia superior consistit simplicior qualibet exsistentia inferiori, et nata est ex natura rei ipsam certificare, et pro tanto quælibet exsistentia superior dici potest ævum respectu inferioris: et sic quoque tot sunt æva quot æviterna, hoc dempto, quod in ultimo æviterno nullum est ævum, quia exsistentia ejus nullam aliam exsistentiam invariabilem mensurat. Similiter exsistentia supremi angeli est tantum ævum aliorum inferiorum, quoniam invariabilis exsistentia ejus omnes alias mensurat; nec habet hoc modo aliquod ævum, quia nullam aliam exsistentiam habet superiorem se. — Tertio modo dici potest, quod si ævum non dicatur quæcumque exsistentia simplicior alia, et illam nata certificare, sed ista simplicissima quæ ex ratione sua formali et in se est certissima et primo nata certificare de aliis; sic potest dici unum ævum tantummodo, scilicet exsistentia primi angeli respectu omnium æviternorum. Hæc Scotus.

Cujus opinio fuit, ut supra quoque innotuit, quod ævum non sit aliquid realiter distinctum ab exsistentia æviterni: quod improbatum est paulo ante. Verum quia hic loquitur sobrie, non assertive, non est immorandum. — Porro quod dicit, primum angelum non habere exsistentiam superiorem se, non est verum secundum quod verba sonant, quum Creatoris exsistentia sit infinite superior ipsa. Verum est tamen secundum mentem dicentis: intendit enim quod non habet exsistentiam sui ordinis superiorem se. Nihilo minus exsistentia animæ Christi, beatissimæ quoque atque Deiferæ Virginis in esse gloriæ, superior est omni exsistentia angeli primi. Nulla demum harum trium viarum seu opinionum quas hic recitat Scotus de ævo videtur tenenda, ut lucet ex dictis. Nec apte sonare censetur, quod angelus primus, qui communiter appellatur primum et summum æviternum, non habeat ævum, quum æviternum dicatur ab ævo, quemadmodum coloratum a colore. Rursus, secundum illam opinionem videretur dicendum, quod exsistentia infimi angeli possit dici ævum animarum separatarum, quæ aliquo modo ad substantias pertinent separatas. Rationabilior ergo apparet pop. 134 A'. p. 134 D'. sitio illa Thomæ, Alberti, Petri, Richardi, A Udalrici, et imitantium eos. Ex diversitate quoque et imbecillitate opiniorum istarum patescit quam vere sit scriptum : Difficile invenimus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore :14 quæ autem in cœlis sunt quis investigabit ?

Restat jam tertium in quæstione præhabita tactum, videlicet, An in ævo sit vera et realis successio.

Porro Bonaventura respondet : Circa hoc fuit duplex opinio. Una, quod ævum est totum simplex ac simul, quemadmodum id quod mensurat, scilicet esse substantiæ æviternæ, et quod ejus duratio est tota simul, non habens successionem prioris et posterioris. Unde dixerunt, ævum non proprie esse quantitatem, sed in genere quantitatis solum esse per reductionem : sicque simplex est sine extensione; attamen quantum est virtute, et adeo quantum, quod sua virtute excedit omne esse temporale, ad similitudinem æternitatis increatæ. Quemadmodum enim anima simplex est quoad quantitatem molis, qua caret, et tamen propter suam virtutem et simplicitatem est in qualibet sui corporis parte; sic in proposito est intelligendum de ævo, quod scilicet totum simul sit in qualibet temporis parte.

Alia opinio probabilior intelligibiliorque consistit, videlicet quod in ævo sint prius atque posterius, id est successio, alia tamen quam in tempore. In tempore namque est successio cum variatione, et prius ac posterius cum investeratione et renovatione; in ævo vero est prius et posterius quod dicit durationis extensionem, quod tamen nullam dicit variationem nec innovationem. — Quod si forte quæratur, quomodo potest esse prius et posterius sine novitate; dicendum, quod sicut videmus quod aliter egreditur fluvius ex fonte, aliter radius a sole, sic in proposito intuere. Fluvius namque seu rivulus sic manat ex fonte, quod nova aqua continuo exit. Non sic radius a sole : quia non jugiter aliquid novum emittitur; sed quod emissum est continuatur seu conservatur, ita quod solis influentia non est aliud quam continuatio dati. Similiter in motu et in esse rei mobilis aliqua proprietas habita amittitur, vel non habita acquiritur; sed in esse rei æviternæ, quod primo datum est, per continuam Dei influentiam continuatur. Quælibet enim creatura incessabiliter indiget divina virtute cooperante : ideo etsi totum esse suum habeat, tamen continuationem esse non habet totam simul. Idcirco est ibi successio sine innovatione circa rem seu absolutam ejus proprietatem : tamen ibi est vera continuatio, respectu cujus creatura habet esse quodammodo in potentia, et per hoc habet successionem. Solus igitur Deus, qui est purus infinitusque actus, totum suum esse et totam ejus possessionem habet simul.

Denique probatur ista positio. Ait namque Hieronymus : Tantum Deus est cujus esse non novit fuisse neque futurum esse. Item Anselmus in Proslogion : Dei æternitas est quæ tota simul est, et creaturæ æternitatem excedit, quæ non omnino tota est simul. — Præterea, sicut unitas angeli deficit ab unitate Dei, ita simplicitas angelica a simplicitate divina. Ergo in ævo angeli est compositio aliqua, qua differt ac deficit a simplicitate æternitatis : compositio autem in duratione ponit prius et posterius. — Rursus, duratio angeli est infinita. Si ergo est tota simul in actu, ergo aliquod creatum in actu est infinitum. — Insuper, in eo quod habet totum esse simul in actu, idem est esse, fuisse atque futurum esse. Sed quod fuit, impossibile est cogitari non fuisse, si intelligatur fuisse. Ergo si idem est æviterno fuisse et fore, impossibile est cogitari ipsum non fore : quod falsum est, quum hoc sit proprium Deo. — Amplius, si totum esse præsens est, ergo non differt esse et fuisse : ergo quod est nunc, fuit; et si fuit, est. Sed Deus non potest facere id quod fuit, non fuisse : ergo non potest facere æviternum non esse. — Adhuc, si totum esse æviterni simul est, et tota ejus duratio sine priori et posteriori, ergo non est ibi longius et brevius. Anima igitur S. Petri non fuit diutius in gloria quam S. Francisci. — Hæc Bonaventura.

Porro Richardus utriusque opinionis tangit motiva, et solvit non declinans ad aliquam, sed declarans qualiter utraque queat defendi: Ad hanc (inquiens) quæstionem dicunt aliqui magni, quod in ævo angelorum non est successio absolute loquendo, quamvis aliquæliter valeat ibi poni per comparationem ad nostram durationem et nostram imaginationem: quod non est secundum rem ponere in ævo successionem, sed in tempore, cujus partes per successionem ævo coexsistunt. — Pro hac opinione sunt multæ auctoritates. Ait namque Philosophus duodecimo Metaphysicæ: Nec possibile est esse prius et posterius quum non sit tempus. Avicenna quoque nono Metaphysicæ suæ: Hoc, inquit, vocamus tempus, scilicet prioritatem seu mensurationem quæ non habet statum nec stabilitatem, sed est secundum viam successionis; secundo quoque Physicorum: Cui ex se accidit ante et post, tempus est. In libro item de Intelligentiis dicitur: Nullum immutabile mensuratur mensura succedente. Esse autem intelligentiæ est immutabile. Rursus, Augustinus duodecimo Confessionum, loquens Deo de angelo: Te (inquit) sibi semper præsente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod exspectet, nec in præteritum trajiciens quæ meminerit. Ecce quod creatura angelica quantum ad esse suum, et quantum ad contemplationem qua Deum immutabiliter beatifice contemplatur, nullam habet in duratione successionem. Hinc Gregorius super illud Job, Ibi requieverunt fessi robore:15 Quid est, ait, stantem semper in præsenti et quietem quærere, nisi ad illud cui nil advenit, nil præterit, æternitatis gaudium anhelare? Denique libro LXXXIII Quæstionum asserit Augustinus: Inter ævum et tempus hoc distat, quod illud est stabile, istud mutabile. Nullum autem successivum est stabile: quod enim succedit, non stat. Duodecimo quoque libro de Civitate Dei Augustinus testatur: Immortalitas angelorum non transit in tempore, nec præterita est quasi modo non sit, nec futura quasi nondum sit; tamen eorum motus quibus tempora peraguntur, ex futuro in præteritum transeunt. Insuper S. Dionysius quinto capitulo de Divinis nominibus: Ævum, inquit, dicitur quieta et tota simul vita.16 Et infra de ævo loquens sub nomine æterni, disseruit: Proprietas æterni est antiquum et immutabile. Successio autem immutabilitati repugnat. — Ad idem sunt rationes. Dictum est enim, quod ævum est mensura esse creati uniformiter se habentis, et constat quod tali uniformitati repugnet successio. Rursus, in ævo non est successio cum variatione, quoniam esse æviterni in quantum est æviternum, invariabile est. Nec est ibi successio sine variatione, quia in omni successione est transitus a futuro in præteritum per præsens: quod sine variatione consistere nequit. Hæc Richardus.

Quocirca sciendum, quod venerabilis iste Richardus, qui solet vocari Doctor solidus, communiter sequitur S. Thomam, quamvis non nominet eum. Sed dicendo, Aliqui magni dicunt, communiter denotat sanctum Doctorem. Et sicut ex præinductis circa principium hujus patuit quæstionis, Thomas et Petrus eum sequens, sunt positionis istius, quod in ævo non exsistat successio.17 Quorum motiva ibi sunt tacta.

At vero Durandus eis consentit, quia (ut ait) simplicius est esse æviternorum quam generabilium et corruptibilium, quorum tamen esse non est successivum, quoniam omnis successio est essentialiter aliquod fieri secundum formam aut locum: si ergo esse generabilium et corruptibilium in successione consisteret, idem dicendum esset de fieri eorumdem; et sic quidquid esset causa in fieri, esset et causa conservativa in esse, quod falsum est. Idem patet ex incorruptione æviterni, cujus esse proportionatur ævo. In omni quippe successione amittitur aliquid, et aliquid vere acquiritur: quia quum prius et posterius, sine quibus non est successio, non sint nec esse valeant simul, propter manifestam contradictionem quæ in ipsis terminis implicatur; posterioris acquisitio est prioris amissio. Sed in esse angeli atque cujuslibet æviterni nulla est nova acquisitio neque amissio, quum incorruptibile sit. Hæc Durandus.

Concordat Albertus, libro de IV Coæquævis dicendo: Quum ævum respiciat esse secundum se, non in comparatione ad quantitatem, quæ ordinatur ad motum, constat quod ævum adjacet esse indivisibili et indivisibiliter. Impossibile autem est intelligere, qualiter id quod est cum priori et posteriori, sit mensura ejus quod non dividitur, ita quod partim sit in termino a quo, et partim in termino ad quem. Hæc Albertus, qui in commento super librum de Causis plenius inde scribit.

Porro Henricus Quodlibeto quinto, quæstione tertiadecima, de hac re scribit diffuse, et tenet, quod in ævo nulla consistat successio: Æternitas, inquiens, ævum et tempus non sunt nisi quædam moræ rei in essendo; sicque sunt mensuræ ipsius esse rerum in quantum morantur seu durant in essendo, respicientes esse rei non sub ratione ejus quod quid est aut quale, sed sub ratione qua quantum. Mensura enim est id per quod cognoscitur quantitas rei. Quumque mensura sit unigenea mensurato, species qualitasque mensuræ debet cognosci secundum qualitatem et speciem mensurati, quemadmodum econtrario quantitas mensurati secundum quantitatem mensuræ: proprio etenim modo essendi correspondet proprius modus durationis in essendo. — Deinde prolixe prosequitur qualiter modus essendi quantum ad durationem, in universitate rerum non nisi triplex exsistat, videlicet: in omnimoda independenti incommutabilitate; et in continua defluxione, successione seu variatione; atque in medio inter hæc modo, cui ævum correspondet, de quo testatur: Mensura moræ in essendo secundo modo, dicitur ævum: quæ propter ipsius esse actualem immutabilitatem necessario est tota simul, quoniam nihil restat acquirendum. Ævum ergo omnino partes non habet, nec est in eo ulla successio, sicut nec in esse substantiali ipsius æviterni. Consequenter recitat duas opiniones huic contrarias, et improbat eas, sicut patebit.

Præterea in hoc loco pulchre declarat, cur et qualiter ipsi esse substantiali generabilium et corruptibilium potius convenit esse mensurarique tempore, quam ipsi esse æviternorum; qualiter etiam diversis diversimode conveniat esse in tempore: Sciendum est (dicens) quod proprie, per se et primo non mensuratur tempore nisi motus habens partes defluentes, et non mobile nisi in quantum est in motu. Sed motus iste potest esse duplex, puta: continuus, secundum partes suas divisibles et connexas, ut est mutatio in corporalibus rebus exsistens; vel discretus, secundum partes inconnexas, cujusmodi sunt conceptus affectionesque angelorum et consimiles actiones eorum, quæ large motus vocantur, ac tempore mensurantur alterius generis a tempore corporalium rerum. Et quoniam transmutatio secundum illos motus nil abjicit a substantia angeli, nec ab eo a quo dependet substantia ejus seu esse substantiale: hinc etsi operatio ejus tempore mensuratur, substantia tamen ejus non mensuratur nisi ævo. — Porro motus continuus in rebus corporalibus duobus fit modis. Primo, secundum dispositiones non imprimentes per se in substantiam rei: ut est variatio secundum situs et secundum illuminationes et obscurationes. Quæ dicuntur non imprimentes in substantiam rei, quoniam variatio in eis per se nil abjicit a substantia rei, neque ab eo a quo in re dependet esse substantiale: ideo in cœlestibus reperitur corporibus, quorum variatio secundum illas tempore mensuratur, quum eorum substantia mensuretur ævo dumtaxat. Secundo fit motus iste secundum dispositiones per se imprimentes in substantiam rei, quarum variatio, quamvis nihil abjiciat de esse rei substantiali, quia non habet partem et partem, ut una abjiciatur post aliam, abjicit tamen ab eo a quo dependet esse rei substantiale : ut est variatio secundum calidum et frigidum, humidum et siccum, quæ solum in rebus generabilibus corruptibilibusque consistit, in quibus motus hujusmodi primo et per se tempore mensuratur, non ipsa mobilia, nisi in quantum talis transmutatio abjicit aut adjicit quid in eis. Quæ abjectio vel adjectio aut fit successive, aut tota simul. Primo modo quantitas et qualitas, ad quas vel a quibus fiunt motus, per se tempore mensurantur, sed non primo : ut dum albedo continue generatur motu augmenti quo ipsa augetur secundum quod per partes continue acquiruntur albedinis partes, album et albedo per se, quamvis non primo, tempore mensurantur. Secundo modo esse substantiale, quod generationis mutatione acquiritur et mutatione corrumpitur in fine augmenti aut alterationis, tempore mensuratur, in quantum per temporalia determinatur, sic quod per alterationem secundum qualitates imprimentes, necesse est ipsum in fine corrumpi : ita quod esse talium generabilium et corruptibilium dupliciter consideratur. Primo, prout inter generationem et corruptionem manent res illæ in toto suo esse substantiali, sine adjectione ad illud : nec sic tempore mensurantur. Alio modo, in quantum a generationis instante continue secundum periodum currit motus alterationis secundum qualitates imprimentes, quibus in fine necessario corrumpuntur : sicque tempore metiuntur. — Hæc Henricus.

Qui ibidem de his plura conscribit. Verumtamen unum addit quod non videtur veritate subnixum : Non solum (inquit) substantiæ spirituales atque cœlestia corpora, sed generabilia quoque et corruptibilia in quantum esse suum habent simul, ævo mensurari dicenda sunt. Nempe hoc dictum non apparet idoneum, quum juxta præhabita ævum non sit mensura nisi æviternorum, id est perpetuorum et incorruptibilium, estque mensura esse creati uniformiter se habentis.

Denique circa hæc Scotus scribit prolixe, non tamen determinando se finaliter ad aliquam opinionem de hac quæstione prætactam, sed utriusque opinionis rationes auctoritatesque recitat ac dissolvit. — Verumtamen ait quædam probabiliter posse teneri, quæ nequaquam videntur posse salvari : ut quod incessabilis conservatio angeli sit continua ejus creatio, et infinitæ creationes ipsius. Quod supra et alibi ac circa primum est reprobatum.18 Item, quod nunc ævi assidue diversificetur : quum tamen secundum Philosophum, nunc temporis maneat idem. Itemque, quod in ævo sit successio, non tamen in actuali exsistentia æviterni : quum tamen secundum ipsum, ævum non sit nisi ipsa æviterni exsistentia actualis, et juxta Philosophum, prius et posterius non sint in mensurante nisi quia sunt in mensurato : unde quarto asserit Physicorum, quod prius atque posterius in tempore sunt propter prius ac posterius in motu. Rationabilior ergo censetur positio illa Thomæ, Alberti, Petri, Henrici, quod scilicet in ævo non sit successio.

Udalricus vero in Summa sua, libro quarto, aliter sensisse videtur.19 Cujus positio quantum ad hoc quod etiam ab Alberto recedit, improbata est supra.

Et de hoc sic scribit Henricus : Huic positioni duæ opiniones contrariantur. Una dicentium, quod ævum deficit ab æterno et abundat in temporali : quia æternum est res fixa, stans immobiliter secundum substantiam et operationem; tempus vero est res fluens secundum utrumque; ævum autem mensura est media, conveniens cum æternitate in indivisibilitate secundum quod respicit substantiam æviterni, atque cum tempore habens protensionem et partes prout respicit et mensurat operationes. — Sed plane apparet, quod dictum istorum est defectivum: quoniam in re quæ fixa est secundum substantiam et fluens secundum operationem, aliud est esse secundum rem ipsius substantiæ, aliud ipsius operationis, quemadmodum alia res est substantia, aliud operatio. Quumque juxta diversitatem speciei et qualitatis rei mensuratæ sit diversitas mensurarum, quum mensura sit unigenea mensurato; sicut aliud est esse substantiæ, et aliud operationis, sic alia et alia mensura conyenit eis. Nec dicendum, quod mensura ipsius esse substantiæ protenditur ut fiat mensura operationis: imo hoc implicat contradictionem, videlicet quod idem sit simplex, fixum et indivisibile respectu unius mensurati, fluens autem et divisibile respectu alterius. Quod etiam in corpore patet cœlesti, cujus substantia mensuratur ævo, motus vero, quo operatur circa inferiora, tempore.

Alia est opinio dicentium, quod in ævo est accipere successionem et partes, aliter tamen quam in tempore, sicut expressum est, ita quod in ævo sit durationis extensio sine innovatione, variatione ac veteratione: quia secundum eos, nullum creatum unico actu simplici totum suum possidet esse. Nam ut in libro de Causis probatur, nullum creatum accipit bonitatem fluentem a primo secundum modum simplicitatis quo est in primo. Sicque quum nequeat recipere esse suum totum simul, accipit illud secundum fieri per partes et partes, ut sic æviterna nec secundum substantiam nec secundum operationem habeant immobilitatem. Hesternum quippe esse eorum, et hodiernum, ac crastinum, non sunt simul, neque unum et idem. Esse enim, secundum istos, non est nisi continua influentia a primo principio. — Sed istud stare non potest, quia secundum hæc, successio illa innovationem include ref, scilicet recentem seu novam influentiam illam indesinenter. Et quod dicunt nullum creatum totum suum esse possidere simul, negandum est, sive intelligatur de esse rei, sive de fieri, quo habet produci et conservari. Verum est tamen, quod non possidet esse suum simul quasi ex se ac propria potestate, sicut possessio sumitur in definitione æternitatis. Hinc falsum est, quod esse creaturæ hesternum et crastinum non sit idem et simul: quamvis intellectus noster continuo et tempori alligatus, accipiat illud cum quadam protensione ad dies diversos quibus coexsistit. — Hæc Henricus.

Qui consequenter argumenta illius solvit opinionis, quæ et Richardus solvit, dicendo quod auctoritas illa Anselmi in Prostlogion intelligenda sit de mensura angelorum non quantum ad esse eorum, sed quantum ad operationes invicem succedentes et vicissitudinatas.20 Potest etiam responderi, quod æternitas creata seu ævum non est tota simul ita perfecte ac propria virtute sicut æternitas increata: nam et successionem quantum ad actiones secum admittit, quæ tamen non ævo, sed tempore quodam discreto, metiri feruntur. — Ad aliud respondetur, quod utique simplicitas ævi a simplicitate æternitatis plurimum distat ac deficit, non tamen in tantum quod prioris et posterioris successionem includat, sed quia dependet, et potentialitatem habet admixtam, nec successionem prorsus excludit a suo subjecto seu mensurato. — Ad tertium, quod loquendo de infinitate qua ævum est infinitum, non est inconveniens infinitum esse simul in actu: quia infinitas illa non est infinitas perfectionis, neque essentiæ, sed durationis, quæ ultra finitatem suæ entitatis et perfectionis non addit nisi negationem destructionis seu desitionis ab esse. — Ad quartum, quod in ævo realiter et ex sua natura non est nisi esse, non autem fuisse nec fore, nisi per coexsistentiam ad tempus, ut dictum est. Ideo quamvis ævo impossibile sit non coexstitisse præteritum quod ei jam realiter coexstitit, nihilo minus possibile atque intelligibile est ei non coexsistere tempus futurum, quoniam

Deus potest conservationem suam ab ævo in præsenti subtrahere. — Et per hoc patet solutio quinti. Quamvis enim ævum non queat simul esse et non esse, tamen in ipso instanti quo est, potest ei conservatio Dei auferri, et ita non erit: quemadmodum dictum est supra, quod quamvis Deus mundum diceretur ab æterno creasse, tamen potuisset eum non fecisse, quia in illo instanti in quo fecisset, potuisset non fecisse, quia libere operatur.21 Sed posito uno, tollitur aliud: quemadmodum posito quod Antichristus erit, non potest non produci. — Ad ultimum dici potest, quod illa objectio sit puerilis. Nam simili modo argui posset, quod Deus non fuit diutius felix quam anima S. Francisci, quia in æternitate non est longius nec brevius, nec prius neque posterius. Quemadmodum ergo Deus diutius fuit beatus quam aliquis Sanctus, in quantum æternitas sua omni tempori vel reali vel imaginabili coexsistit aut coexsisteret si esset hujusmodi tempus; sic ævum suo modo omni tempori coexsistit et illud includit, et ævum quo anima S. Petri fuit in gloria, diuturniori coexstitit tempori quam ævum quo anima S. Francisci fuit in gloria, secundum quod ævum respicit animam ejus.

Thomas quoque de Argentina testatur, quod in angelis sit invariabile esse totum simul, quamvis sit in eis revelationum et quorumdam gaudiorum successio.

Quæritur etiam hic, Utrum nunc ævi sit idem quod ævum.

Respondet Durandus clarum esse quod sic, quoniam in duratione indivisibili non habente in se extensionem neque successionem, nequeunt differre realiter duratio et nunc durationis. Rursus, mensuræ et durationes differentes realiter, sunt durationes seu mensuræ rerum realiter differentium. Sed in æviterno non sunt aliqua realiter differentia quibus correspondeant ævum et nunc ævi: imo unum et idem esse angeli est quod correspondet utrique. Porro difficilior quæstio est, an realiter idem sint nunc temporis et tempus. Hæc Durandus.

Udalricus vero in Summa sua, libro quarto, contradicit, et dicit: Differt etiam ævum realiter a principio suo intrinseco, quod est nunc ævi; sicut in creaturis semper differt quod est, cujus mensura in perpetuis est nunc ævi, ab esse, cujus mensura est ævum: quia mensuræ differunt secundum rationem mensuratorum. Quod patet ex eo, quia quum nunc ævi sit omnino unum et indivisibile ac simplex, tamen ævum est mensura seu numerus aliqualiter compositus ex vicibus, et divisibilis in eas, licet alio modo sit simplex, videlicet in quantum est mensura invariabilis esse. Ævum enim comparatur ad æviternum ut mensura propria et adæquata in modo essendi: quoniam sicut æviterna secundum id quod sunt, stant simul, sed suo posse et agere non sunt simul; ita ævum est mensura quæ secundum aliquid est simul, et secundum aliquid non est simul. — Hæc Udalricus. Cujus positio in hoc deficit, quod ponit ævum in se includere vices, et prius posteriusque habere: et quoniam ita sentit, consequenter habuit dicere quod nunc ævi differt re ab ævo. Quumque juxta præhabita ævum non habeat vices neque successionem, aptius dicitur, quod nunc ævi non differt ab ævo realiter.

Albertus demum libro de IV Coæquævis sciscitatur de nunc ævi, et quando ævi, et dicit, quod nunc ævi differt ab ævo non in substantia, sed in esse. Esse etenim ævi est in tota duratione simul manente; sed nunc comparatur ad ipsum durans secundum quod est indivisibile unum: sicque non re seu substantia, sed proprietate seu ratione, videntur differre. — Si autem quæratur, an ex ævo relinquitur quando; dicendum quod sic, sed non distinguibile per præteritum et futurum, nisi forte per accidens, scilicet per comparationem ad tempus, cui coexsistit. Unde dicimus: Quando angelus fuit, est vel erit. Hæc Albertus: de cujus verbis dictum est paulo ante.22

Postremo Richardus hic quærit, Utrum esse alicujus corporis habeat mensuram unigeneam cum ævo angeli. Et respondet: Videtur quibusdam quod non, quia in angelis aut nulla materia est, aut si est, ibi non est unigenea, id est ejusdem rationis aut generis, cum materia cujuscumque rei corporalis, nec forma illorum cum forma horum, nec esse unius cum alio. Ideo dicunt, quod ævum cœli empyrei ævumque angeli sunt diversa. Alii dicunt, quod propria mensura intrinseca ipsius esse cœli empyrei et mensura esse angelici unigeneæ sunt, et ipsorum unum sit ævum. Hæc Richardus.

Qui utriusque opinionis ponit et solvit motiva, nec declinat ad aliquam. Sed juxta præhabita secundum Thomam, Henricum, Petrum, ac alios multos, secunda probabilior reputatur. Substantiæ enim spirituales et corporales in eodem sunt genere saltem prædicamentali. Et sicut declarat Henricus, æternitas, ævum, et tempus, non sunt nisi quædam moræ rei in essendo.23 Motus quoque cœlestium corporum et inferiorum multum differunt specie, imo et quodam genere subalterno; similiter elementa a mixtis, et mixta inter se (quorum quædam sunt animata, quædam inanimata; et animatorum quædam vegetativa, quædam sensitiva, quædam secundum locum motiva, aliqua rationalia) : et tamen omnium horum unum est tempus. Cur ergo non omnium perpetuorum illorum, tam spiritualium quam corporalium, unum sit ævum?

Footnotes

  1. De Consol. III, metr. 9. ↩

  2. p. 124 D'. ↩

  3. De Divin. nom. c. x. ↩

  4. art. 5. ↩

  5. Ibid. I, 1. ↩

  6. Ibid. xli, 16. ↩

  7. art. 6. ↩

  8. III Esdr. IV, 40. ↩

  9. p. 128 C. ↩

  10. De Divin. nom c. IV. ↩

  11. p. 134 C. ↩

  12. p. 135 C'. ↩

  13. p. 138 D et s. ↩

  14. Sap. IX, 16. ↩

  15. Job III, 17. ↩

  16. De Divin. nom. c. x. ↩

  17. p. 126 B' et s. ↩

  18. Cf. p. 98 A et s. ↩

  19. p. 130 C' et s. ↩

  20. Cf. p. 144 C' et s. ↩

  21. p. 87 in fine. ↩

  22. p. 146 B. ↩

  23. p. 146 C. ↩

Chapter 60 of 271