Skip to the text

Distinctio 2

A. Quæ consideranda sunt de angelica natura.

DE angelica itaque natura hæc primo consideranda sunt:12 quando creata fuerit, et ubi; et qualis facta sit, dum primum conderetur; deinde qualis effecta, aversione quorumdam et conversione quorumdam. De excellentia quoque et ordinibus et donorum differentia, et de officiis ac nominibus, aliisque pluribus, aliqua dicenda sunt.

B. Quando facti sunt angeli prius dicit: in quo videntur sibi obviare auctoritates.

Quædam auctoritates videntur innuere, quod ante omnem creaturam creati sunt angeli. Unde illud, Primo omnium creata est sapientia:3 quod intelligitur de angelica natura, quæ in Scriptura sæpe vita et sapientia et lux dicitur. Nam sapientia illa quæ Deus est, creata non est.4 Filius enim sapientia Patris est genita, non facta, nec creata; et tota Trinitas una sapientia est, quæ non facta nec creata est, nec genita vel procedens. De angelica ergo vita illud accipiendum est: de qua dicit Scriptura

Ps. c1, 26.

Hugo de Sacram. lib. 1, p. v, c. 2. quando facta est, scilicet primo omnium. Sed rursum alia scriptura dicit :5 In principio creavit Deus cœlum et terram ; et in Propheta : Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cœli. Et videtur contrarietas quædam oriri ex assertionibus istis. Nam si primo omnium creata est sapientia, omnia post ipsam facta videntur : et ita post ipsam facta videntur cœlum et terra, et ipsa facta ante cœlum et terram. Item, si in principio creavit Deus cœlum et terram, nihil factum est ante cœlum et terram, nec ipsa sapientia facta est ante cœlum et terram. Quum ergo hæc contraria videantur, nec in divina Scriptura fas sit sentire aliquid esse contrarietatis, requiramus intelligentiam veritatis.

C. Quid tenendum sit docet, præmissas auctoritates determinando.

Id. Summa Sent. tract. II, c. 1. Eccli. XVIII, 1.

Aug. de Civit. Dei, lib. XI, c. 33.

Videtur itaque hoc esse tenendum, quod simul creata est spiritualis creatura, id est angelica, et corporalis : secundum quod accipi potest illud Salomonis, Qui vivit in æternum, creavit omnia simul, id est spiritualem et corporalem naturam. Et ita non prius tempore creati sunt angeli, quam illa corporalis materia quatuor elementorum : et tamen primo omnium creata est sapientia, quia etsi non tempore, præcedit tamen dignitate. Quod autem simul creata fuerit corporalis spiritualisque creatura, Augustinus super Genesim aperte ostendit, dicens, per cœlum et terram, spiritualem corporalemque naturam intelligi. Et hæc creata sunt in principio, scilicet temporis, vel in principio, quia primo facta sunt.

D. Quod nihil factum est ante cœlum et terram, nec etiam tempus : cum tempore enim creata sunt, sed non ex tempore.

Id. de Trinitate, lib. V, n. 17.

Ante ea enim nihil factum est ; nec etiam tempus factum est ante spiritualem (scilicet angelicam) naturam, et ante corporalem, scilicet materiam illam quatuor elementorum confusam. Illa enim cum tempore creata sunt, nec ex tempore, nec in tempore, sicut nec tempus in tempore creatum est : quia non fuit tempus antequam esset cœlum et terra. Unde Augustinus in libro de Trinitate dicit, quod Deus fuit Dominus antequam tempus esset, et non in tempore cœpit esse Dominus : quia fuit dominus temporis quando cœpit esse tempus ; nec utique tempus cœpit esse in tempore, quia non erat tempus antequam inciperet tempus.

E. Quod simul cum tempore et cum mundo cœpit corporalis et spiritualis creatura.

Id. de Genesi ad litt. lib. V, n. 38.

Simul ergo cum tempore facta est corporalis et spiritualis creatura, et simul cum mundo, nec fuit ante angelica creatura quam mundus : quia ut ait Augustinus, nulla creatura creata est ante sæcula, sed a sæculis, cum quibus cœpit. Hieronymus tamen super Epistolam ad Titum aliud videtur sentire, dicens : Sec. millia necdum nostri temporis implentur annorum : et quantas prius æternitates, quanta tempora, quantas sæculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, Throni, Dominationes, ceterique ordines, servierunt Deo absque temporum vicibus atque mensuris, et Deo jubente substiterunt ? — His verbis quidam adhærentes, dixerunt cum mundo cœpisse tempus sæculare, sed ante mundum exstitisse tempus æternum sine mutabilitate, et in eo immutabiliter et intemporaliter adstruunt angelos Deo jubente substitisse eique servisse. Nos autem quod prius dictum est, pro captu intelligentiæ nostræ magis approbamus, salva tamen reverentia secretorum, in quibus nihil temere asserendum est. Et illud Hieronymum dixisse, non ita sentiendo, sed aliorum opinionem referendo, arbitramur.

Hier. in Titum, c. 1, v. 3.

Hugo Summa Sent. tract. II, c. 1.

F. Ubi angeli mox creati, fuerint : in empyreo scilicet, quod statim factum, repletum est angelis.

Jam est ostensum, quando creata fuerit angelica natura. Nunc autem attendendum est, ubi facta fuerit. Testimoniis quarumdam auctoritatum evidenter monstratur, angelos ante casum fuisse in cœlo; et inde corruisse quosdam propter superbiam, alios vero qui non peccaverunt, illic perstitisse. Unde Dominus in Evangelio ait : Videbam Satanam tanquam fulgur de cœlo cadentem. Nec appellatur hic cœlum firmamentum, quod secunda die factum est, sed cœlum splendidum, quod dicitur empyreum, id est igneum, a splendore, non a calore :6 quod statim factum, angelis est repletum; quod est supra firmamentum. Et illud empyreum quidam expositorum sacræ Scripturæ, nomine cœli intelligi volunt, ubi Scriptura dicit : In principio creavit Deus cœlum et terram. Cœlum, inquit Strabus, non visibile firmamentum hic appellat, sed empyreum, id est igneum vel intellectuale, quod non ab ardore sed a splendore dicitur : quod statim factum, repletum est angelis. Unde Job : Ubi eras, quum me laudarent astra matutina ? etc. De hoc quoque Beda ita ait : Hoc superius cœlum, quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis impletum est, quos in principio cum cœlo et terra conditos testatur Dominus, dicens : Ubi eras, quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ? Astra matutina et filios Dei, eosdem angelos Dei vocat. Cœlum enim in quo posita sunt luminaria, non in principio sed secunda die factum est. — Ex his liquet, quod in empyreo omnes angeli fuerunt ante quorumdam ruinam, simulque creati sunt angeli cum cœlo empyreo et cum informi materia omnium corporalium.

Ibidem.

Gen. 1, 1. Glossa ord. in Gen. 1, 1.

Job xxxviii, 4, 7. Beda, Hexaem. lib. 1, in princip.

G. Quod simul creata est visibilium rerum materia et invisibilium natura, et utraque informis secundum aliquid, et formata secundum aliquid.

Simul ergo visibilium rerum materia et invisibilium natura condita est; et utraque informis fuit secundum aliquid, et formata secundum aliquid. Sicut enim

Hugo, de Sacram. lib. 1, p. v, c. 5. corporalium materia confusa et permixta, quæ secundum Græcos dicta est chaos, in illo exordio conditionis primariæ et formam confusionis habuit, et non habuit formam distinctionis et discretionis, donec postea formaretur atque distinctas reciperet species; ita spiritualis et angelica natura in sua conditione secundum naturæ habitum formata fuit, et tamen illam quam postea per amorem et conversionem ad Creatorem suum acceptura erat, formam non habuit, sed erat informis sine illa. Unde Augustinus multipliciter exponens præmissa verba Genesis, per cœlum dicit intelligi informem naturam vitæ spiritualis, sicut in se potest exsistere non conversa ad Creatorem, in quo formatur; per terram, corporalem materiam sine omni qualitate quæ apparet in materia formata.7

H. Quomodo dicat Lucifer, secundum Isaiam, Ascendam in cœlum, et similis ero Altissimo, quum esset in cœlo.

Hic quæri solet, si in cœlo empyreo fuerunt angeli statim ubi facti sunt, quomodo, ut legitur in Isaia, dicit Lucifer, Ascendam in cœlum, et exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo?8 Sed ibi cœlum vocat Dei celsitudinem, cui parificari volebat; et est tale: Ascendam in cœlum, id est ad æqualitatem Dei.

SUMMA

DISTINCTIONIS SECUNDÆ

POSTQUAM præcedenti distinctione tractavit Magister de creaturis in generali, nunc de principali creaturarum portione, videlicet de immaterialibus, immortalibus et intellectualibus creaturis, prosequitur. Et primo tangit quid de ipsis sit prosequendum, videlicet: quando, ubi et quales sint factæ; deinde quales propriis meritis seu demeritis sint effectæ; de earum quoque excellentia, ordinibus et gratuitis donis atque officiis.

Deinceps in ista distinctione inducit, an angeli facti sint ante sensibilem mundum; et probat, quod simul cum cœlo et terra creati sint.

Footnotes

  1. Hugo de Sacram.lib. I, p. v, c. 1. ↩

  2. Cf. t. XIX, p. 249 B, C. ↩

  3. Id. Summa Sent. tract. II, c. 1. Eccl. I, 4. ↩

  4. I Cor. I, 24. ↩

  5. Gen. 1, 1. ↩

  6. Luc. x, 18. ↩

  7. Aug. de Genesi ad litt. lib. I, n. 9, 10. ↩

  8. Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 1. Is. xiv, 13, 14. ↩

Chapter 58 of 271