Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum angelis competat homines custodire.

Videtur quod non. Primo, quoniam angeli sunt superiores ac digniores hominibus: ergo est contra ordinem rerum ut ministrent hominibus tam defectuosis. — te: sicut hic, Iste est comptus et errabundus de nocte, ergo est adulter. Angelus tamen semper consequitur finem quantum in se est, quoniam nihil omittit de pertinentibus ad se, quemadmodum orator seu medicus vult istum curari, sicut et Deus, scilicet quantum in se est.

Circa hoc quæritur, utrum angelus malus sit datus a Deo homini ad exercitium, quatenus homo cautior atque humilior fiat. Et testatur auctoritas quod sic. Sed objicitur: Deus deputavit homini angelum malum, ut homo cautior humiliorque redatur; similiter angelum bonum contulit ad custodiam, ut salvetur nec peccet; et tamen ita non fit: ergo intentio Dei frustratur, nec fit quidquid vult Deus. Ad hoc quidam respondent, quod in illis locutionibus, hæ dictiones, ut seu ad, diversas habent significationes. Interdum namque significant causam finalem, sicut quum dicitur: Paulo apostolo datus est stimulus carnis, ut humiliaretur, vel ad humiliationem. Interdum notant concomitantiam, ut ibi: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Aliquando vero, debitum seu obligationem, ut in præsenti. Nos vero dicimus, quod dictiones illæ in verbis prætactis designant causam finalem. Nec valet argumentatio illa, Deus dedit istum angelum ad exercitandum illum, ergo directe et causaliter vult ut iste exercitetur, saltem ea intentione qua hoc vult angelus malus. Verumtamen ad istud argumentum aliter respondent qui dicunt, quod omnis actio est a Deo; et illi qui affirmant, quod actio mala non est a Deo. Hæc Antisiodorensis.

Porro Alexander primo hic sciscitatur, utrum angelus habeat potestatem custodiendi hominem secundum animam. Videatur quod non, quia secundum Augustinum, mens hominis a Deo immediate formatur; et iterum ait, quod inter Creatorem et mentem rationale nullum est medium: ergo nec intermedius custos. — Dicendum, quod angelus habet potestatem custodiendi animas, seu homines quantum ad animas. Quemadmodum enim secundum corpus indiget homo custode et duce atque magistro dum parvulus est, ne erret et ruat; ita secundum animam quamdiu durat hæc vita, in qua spiritualiter debilis est, hostibusque vallatus, pronus ad mala, faciliter quoque fallibilis. Ad auctoritates vero Augustini aliqui dicunt, quod mens humana duplicem habet vim seu respectum, videlicet: superiorem, quæ intelligentia nuncupatur, per quam Creatorem cognoscit; et inferiorem, qua cognoscit creata. Et de prima vi mentis, quæ est apex intellectivæ, loquitur Augustinus. Nobis vero videtur aliter respondendum, videlicet quod mens humana utroque modo habet custodiam angeli secundum aliquam rationem custodiæ: tamen quanto plus descendunt potentiæ, tanto est in eis ratio major custodiæ. Et quamvis quælibet vis animæ, tam cognitiva quam affectiva, immediate a Deo formetur forma ultimatæ completionis, nihilo minus angeli habent vim disponendi ac præparandi eas ad talem completionem. Et quamvis Deus per se ipsum omnia possit, attamen convenit ordini rerum, ut inferiora per superiora regantur et custodiantur.

Secundo quærit, an angelus habeat potestatem hanc custodiendi homines a natura vel a gratia. Dicendum, quod ex utroque, sed differenter: quia a natura sicut a principio primo dispositivo et fundamentali, et a gratia tanquam a principio proximo completivo. Dona enim naturalia quæ angelus habet eminenter respectu animæ, sunt hæc quatuor attributa: simplicitas essentiæ, discretio personalis, perspicacitas intelligentiæ, libertas arbitrii: quæ sunt dispositio naturalis in angelo ad custodiam animæ. Sed non sufficit excellentia ista naturæ, imo superaddita est angelis bonis gratia confirmationis: et ita sunt jugiter et inavertibiliter stantes; animæ vero communiter in hac vita labuntur frequenter aut labiles sunt. Itaque homini convenit regi et custodiri per angelos, tanquam firmiores in vera sapientia et omni virtute immobiles; non autem competit

II Cor. xii, 7.

Rom. v, 20. angelo custodiri, quum non possit errare. — Hæc Alexander.

Bonaventura quoque: Conveniens (inquit) est hominem lapsum deputari seu committi angelicæ custodiæ, et angelos deputari ad homines custodiendos, tum quoniam decet altitudinem divinæ potentiæ, tum quoniam decet ordinem sapientiæ, tum quia decet dulcedinem misericordiæ. Altitudinem namque divinæ potentiæ decet duplici ratione. Una est, quoniam Deus vult honorari non solum in se, sed etiam in suis ministris. Unde non sufficit altitudini potentiæ Dei, quod angeli ei ministrent, imo ad ostensionem superexcellentis potentiæ suæ, requirit ab eis ut suis quoque creaturis ministrent. Secunda est, quia diaboli sunt adversarii Dei, et decet ut illos vincat per suos ministros, angelos sanctos, ut in hoc declaretur Dei potestas, qua non solum in se, sed etiam in suis ministris tam præpotens est, ita ut merito Dominus exercituum ac Deus omnipotens appelletur. Conformiter decet hoc sapientiam Dei, quoniam hic est condecens ordo, ut Deus infima per media deducat ad summa. Quumque angelus tam ratione suæ excellentis naturæ quam ratione gratiæ consummatæ seu gloriæ medium teneant locum inter Deum et homines, decens fuit ut Deus hominem adjuvaret et custodiret per angelum. Decet etiam dulcedinem divinæ misericordiæ, quæ aperuit sinum gratiæ suæ homini lapso, nec in aliquo defecit ei quod spectet ad suæ salutis promotionem. Quumque habeat dæmonem impugnantem, dedit ei angelum custodem et adjutorem. Decet quippe, ut omne malum habeat bonum sibi oppositum, juxta illud Ecclesiastici: Contra malum, bonum, etc., et sic intuere in omnia opera Altissimi.1 — Nec ex his sequitur, quod homo sit dignior angelo. Ista enim est ministratio præsidentiæ et dignitatis, et ministerium quod exhibetur inferiori non propter ipsum principaliter aut dumtaxat, sed intuitu alicujus superioris: quemadmodum miles servit familiæ aut ministro regis propter regem aut dignitatem mittentis. — Rursus, sicut Deus communicavit creaturis suis esse, posse et agere, ad suæ bonitatis ostensionem; ita intellectualibus creaturis communicavit potestatem præsidendi, custodiendi ac multipliciter influendi, ad suæ liberalitatis, caritatis et pietatis declarationem. Hæc Bonaventura.

Concordat Thomas dicendo: Secundum Boetium libro quarto de Consolatione, Deus providentiam suam de rebus exsequitur mediantibus quibusdam causis secundis. Et quamvis omnium rerum providentiam habeat, specialiter tamen rationales creaturæ providentiæ divinæ subduntur, in quantum eminentius consequi possunt finem bonitatis divinæ, imo beatificam ejus fruitionem. Quumque inter Deum et homines angelica natura sit media, Deus per angelos exsequitur providentiam suam circa salutem hominum, eos adjuvando ad tendendum in finem, et liberando ab his quæ processum in finem impediunt: et hæc exsecutio providentiæ divinæ per angelos circa homines, appellatur custodia angelorum. Deus vero est custos primus, principalis ac generalis, in quo summa residet ac plena auctoritas providendi atque custodiendi, respectu cujus alii sunt ministri et quasi causæ instrumentales. Sicut enim in artificialibus instrumenta disponunt ad formæ susceptionem, quam artifex introducit; sic angeli et prælati disponunt sibi commissos ad gratiam et gloriam, quas solus Deus largitur. — Si autem objiciatur, quod custodientis est custodire creditum sibi secundum modum ipsius commissi et custoditi; sed connaturale est homini a sensibilibus cognitionem accipere: ergo angeli custodientes deberent hominibus visibiliter apparere et instructionem impendere; quod non passim sed raro contingit. Dicendum, quod visibiles seu sensibiles angelorum apparitiones, quum sint supra naturam, incutiunt stuporem quemdam hominibus, et quodammodo violenter ad consensum inducunt: in quo deperit aliquod hominis bonum quantum ad conditionem naturæ, quod est inquisitio rationis. Hinc hujusmodi apparitiones aliquibus factæ sunt ad fidei confirmationem in multis, sicut et mirabilia alia. Nihilo minus angeli per modum nobis convenientem nos instruunt, illustrando phantasmata, et lumen intellectus nostri confortando, atque ad considerandum aliquid rectius excitando. Hæc Thomas in Scripto.

At vero in prima parte Summæ, quæstione centesima tertiadecima :2 Secundum rationem (inquit) divinæ providentiæ hoc in omnibus invenitur, quod mobilia et variabilia per immobilia et invariabilia moventur et regulantur : sicut omnia corporalia per spirituales substantias, et corpora inferiora per superiora. Et nos ipsi per prima principia immobiliter nota regulamur circa conclusiones, in quibus contingit diversimode opinari. Quumque affectiones et considerationes humanæ multipliciter variabiles fallibilesque consistant, expedientissimum est eas per angelos in bonis immobilitatos moderari ac regi. Hæc Thomas in Summa. — Idem Petrus et Richardus.

Alberti etiam et Udalrici responsio in præhabitis continetur. Etenim dicunt, quod propter pericula viæ et ea quæ resistunt hierarchiæ ecclesiasticæ, ad profectum ac salutem adipiscendum necessaria est angelorum custodia, juxta illud : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.3 Unde ultra tres actus hierarchicos, qui sunt purgare, illuminare, perficere, quos angeli in hominibus nunc exercent, requiritur præfata custodia.

Footnotes

  1. Eccli. xxxiii, 15. ↩

  2. art. 1. ↩

  3. Ps. xc, 11. ↩

Chapter 112 of 271